Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

Patris ergo substantiam filium esse propheticis iam olim designatum est oraculis dicente Salomone: substantiam enim et dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebas, quam in figura et imagine panis caelestis populo Israhel caelitus apparet profluxisse. Quod ipse dominus in euangelio exposuit dicens: non Moyses dedit uobis panem de caelo, sed pater meus dat uobis panem de caelo, se utique panem esse designans, cum dicit: ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi; de quo etiam propheta Dauid dicit: panem angelorum manducauit homo