Historia persecutionis Africanae provinciae
Victor Vitensis
Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.
Fit postea manifestum ecclesiae uniuersae. Procedit ad altare cum Eugenio, sicut moris eet, qui fuerat caecus, suae salutis oblationem domino redditurus; quam episcopus accipiens altari imposuit. Fit strepitus gaudio metante inreuocabilis populorum. Statim nuntius pergit ad tyrannum; I rapitur Felix, inquiritur ab eo quid factum sit qualiterque I receperit lumen. Dicit illi ex ordine totum dicuntque Arrianorum episcopi: choc Eugenius per maleficia fecit). Et quia oppressi confusione lumen non poterant nubilare, eo quod Felix uniuersae ciuitati manifestus esset et notus, tamen uole* bant eum, si fas esset, necare, quomodo Iudaei sascitatam I Lazarum cupiebant occidere.