Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

(II, 15) Sed cum haec suggestio a beato Eugenio offerretur, ille iam qui conceperat dolorem, urguebatur ini quitatem grauius parturire, et ita sancto uiro Eugenio episcopo per Obadum praepositum regni sui mandasse uidetur: csubde mihi uniuersum orbem terrarum, ut sub potestate mea totus mundus redigatur, et facio, o Eugeni, quod dicis\'. Ad quod beatus Eugenius respondit ut potuit: cquod rationem\', inquit, cnon habet, dici non debuit: sic est hoc quomodo si dicatur homini, ut per aera feratur et uolitet, quod moris non est humanae naturae. Dixi enim: si nostram fidem, quae una et uera est, potestas regis cognoscere desiderat, mittat ad amicos suos: scribam et ego fratribus meis, ut ueniant coepiscopi mei, qui uobis nobiscum communem fidem nostram ualeant demonstrare, et praecipue ecclesia Romana, quae caput est omnium ecclesiarum\'.