Historia persecutionis Africanae provinciae
Victor Vitensis
Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.
Quotiens animae uel uitae aeternae ac fidei Christianae causa tractatur, intrepide, sicut regalis prouidentia conpromisit, necesse est quod conpetit suggeratur. Nuper potestas regia per Uitarit notarium paruitatem meam ammonere dignata est, qui nobis merito religionis ac fidei praeceptum eius in ecclesia praesente clero et plebe recensuit. Ex cuius tenore cognouimus ad omnes coëpiscopos meos praeceptum regium similiter emanasse, ut die constituta pro disputatione fidei ueniatur; quod nos uenerabiliter accepisse suggessimus. Cui praefato notario humilitas mea suggessit, debere etiam transmarinarum omnium partium, qui nobiscum sunt in una religione uel communione consortes, agnoscere, quia ubique regno eius obtemperant uniuersi; maxime quod totius mundi sit causa, non specialis prouinciarum Africanarum tantummodo.
Et quia secundo responso suggerendam me promisi oblaturum, merito suppliciter peto magnificentiam tuam, ut ad domni et clementissimi regis aures memoratam suggestionem meam perferre digneris, quo eius clementia dignanter agnoscat, nos disputationem legis cum adiutorio dei nullatenus declinare uel fugere, sed sine uniuersitatis adsensu nos non debere asserendae fidei nostrae causas adsumere. Quod petimus ut benignitate quantus est et [*]( 1 quasi diceret... nolomas om. W§ 2 quod P 3 nisi ut W 4 daretur] daretnr epla M texta epla scripta W in a post daretur spatium 9-10 litt. uac. relict. calamitas. Tnnc sancti (sancto P2b) engenio rationabilis causa aisa est ei cor barbarum molliretar auggerendo ai legenda daretar tali teitu epistola conscripta sic § mendosissime 5 uitae caosa tractatur aeternae a 8 unitarith W paritatem b admonere WaPb 9 merito ac religionia fidei fide C) ΒϕWa 11 simile W 14 transmarinum VC1M 15 regione b 16 eius om. β obtemponnt VC 18 africanam BVC tantamodo W 19 saggerendo W saggerenda Msa snggerendam β oblatarum b suppliter W 20 petoj precor 0 domini ab 22 asnoscat B 24 adserendae β 25 quantus] qua tantas p )
(II, 15) Sed cum haec suggestio a beato Eugenio offerretur, ille iam qui conceperat dolorem, urguebatur ini quitatem grauius parturire, et ita sancto uiro Eugenio episcopo per Obadum praepositum regni sui mandasse uidetur: csubde mihi uniuersum orbem terrarum, ut sub potestate mea totus mundus redigatur, et facio, o Eugeni, quod dicis\'. Ad quod beatus Eugenius respondit ut potuit: cquod rationem\', inquit, cnon habet, dici non debuit: sic est hoc quomodo si dicatur homini, ut per aera feratur et uolitet, quod moris non est humanae naturae. Dixi enim: si nostram fidem, quae una et uera est, potestas regis cognoscere desiderat, mittat ad amicos suos: scribam et ego fratribus meis, ut ueniant coepiscopi mei, qui uobis nobiscum communem fidem nostram ualeant demonstrare, et praecipue ecclesia Romana, quae caput est omnium ecclesiarum\'.
Ad haec Obadus: cergo tu et domnus meus rex similes estis\'? Eugenius episcopus dixit: cego non sum similis regis, sed dixi: si ueram cognoscere desiderat fidem, scribat amicis suis, ut dirigant nostros catholicos episcopos, et ego scribo coepiscopis meis, quia catholicae uniuersae una est causa\'. Hoc agebat Eugenius, non quia deessent in Africam, qui aduersariorum obiecta refellerent, sed ut illi uenissent, qui alieni ab eorum dominatu maiorem fiduciam libertatis haberent [*]( 4 Ps. 7, 15. ) [*]( 3 offeretur VC offereretur W 4 ille om. b dolum M 5 in grauiuB a uiro om. Ms 6 cubadum β sude P 7 suppoteetate W totus om. W 8 o om. Wβ 9 inquid BVC 10 dicit W hoc om. a quomodo] modo β 11 uolitet] uolit Cx nolet b nolet et PB 12 uera] uera fides 0 14 scribo β episcopi b mei] nostri β 16 ecclesiae romanae b capud BVC est capud a omni W 17 cubadus 0 dominus mss praeter B 18 eugenus V regi C*W similis regi non sum a regis (regi b) similis non sum 0 19 ueram] uestram V nostram CMs 21 episcopis β causa] cura ΒϕL ..1casse. cura W 22 aiebat V\'Ms quia] quod β deMent a africam BVl: africa rell. )
(II, 16) Ille autem, qui nectabat dolos, audire noluit rationem, agens argumentationibus crebris, ut quoscumque episcoporum audierat eruditos, uariis insectationibus agitaret. Iam ad exilium Uibianensem Secundianum inpositis CL fustibus miserat episcopum, nec non et Sufetulensem Praesidium, uirum satis acutum. Tunc et uenerabiles Mansuetum, Germanum, Fusculum et multos alios fustigauit.
Dum haec geruntur, imperat ut cum nostrae religionis illorum mensam nullus communem haberet neque cum catholicis omnino uescerentur. Quae res non ipsis aliquod praestitit beneficium, sed nobis maximum contulit lucrum. Nam si sermo eorum, dicente apostolo. sicut cancer consueuit serpere, quanto magis communis mensa ciborum poterit inquinare, cum dicat idem apostolus cum nefariis nec cibum habere communem.
(II, 17) Sed cum ignis iam persecutionis accenderetur et flamma infestantis ubique regis arderet, ostendit deus noster quoddam miraculum per seruum suum fidelem Eugenium. quod praeterire non debeo. Fuit in eadem ciuitate id est Carthagine quidam caecus ciuis ciuitatique notissimus, nomine Felix. Hic uisitatur a domino diciturque ei nocte per uisum, dies enim Epifaniorum inlucescebat: \'surge, uade ad seruum meum Eugenium episcopum, et dices ei, quia ego te ad illum direxi. Et illa hora, qua benedicit fontem, ut baptizentur [*]( 18 n Tim. 2, 17. 16 I Cor. 5, 11. ) [*]( 1 calumniam β 3 nectobat VC nectebat WMsaP2 fort. recte 5 insectionibus W 6 uibionensem M uibianense a uiuianensem 0 Secundianum ego: cf. Not. prou. Byz. 72: secnndi (secundo b) donationum (donatianum Wβ) mss 7 sufeculensem W fusetulensem a suffetulensem b satis om. β 8 tum Ms 9 gerentur VCl agerentur Ms 10 cum om. WMsβ religio PB religione b religionis x. uiris (sic) a mensa nullum β 15 potuit β 16 nes P ne b tx eorr. 19 eugenium om. 0 21 ciuis eiuitatique] cuius (huius b) ciuitati 0 23 epiphaniae Ms inlucesscebat VCl illuscescebat a lucescebat β uade] et uade M β 25 benedicet aP2b )
Qui tali uisitstaone eommonitus, putans se, quomodo adsolet, deludi per somnium, surgere noluit caecus; sed cum iterum nergeretur in somnos, similiter ut ad Eugenium perderet compellitur. Rursus neglegit tertioque festinanter et gTauiter increpatur. Excitat puerum, qui ei solitus erat manum porrigere, pergit ueloci agilitate ad Fausti basilicam, orat ueniens cum ingentibus lacrimis, suggerit cuidam diacono, nomine Peregrino, ut eum episcopo nuntiaret, indicans se habere aliquod secreti genus intimandum.
Audiens episcopus iussit nominem introire; iam enim ob celebritatem festinitatis hymni nocturni per totam ecclesiam canente populo concrepabant. Indicat caecus antistiti ordinem uisitationis Buaesuae dicitque illi: cnon te dimittam, nisi mihi, sicut a domino iussus es, reddideris oculos meos\'. Cui Eugenius sanctus: \'recede a me, frater; peccator sum et indignus et super omnes homines delinquens, utpote qui et in haec tempora seruatus sum.
Ille autem tenens genua eius aliud non dicebat nisi illud quod iam dixerat: \'sicut iussum est, redde mihi oculos meos\'. Adtendens quque Eugeoius in uerecundam credulitatem, et quia iam tempus urguebat, pergit cum eo metante officio clericorum ad fontem. Ubi fixis genibus cum ingenti gemitu, pulsans singultibus caelum, crispantem benedixit alueum fontis; et cum conpleta surrexisset oratione, ita caeco respondit: \'iam 25 tibi dixi, frater Felix, peccator ego homo sum; sed qui te uisitare dignatus est, praestet tibi secundum fidem tuam et aperiat oculos tuos\'. Simulque uexillo crucis consignans oculos [*](1 aperiantuT BVC1 ut aperiantur C* et aperientur Madb 2 qui cum tali n. c. est putat se β 8 noluit PR 4 urgeretur a 5 rursum β 6 impcatur M 7 uoloci a ad] a b et orat b 9 aliquid β 10 iussit om. W 11 celebritatem W Msa celeritatem reD. 12 increpabant β 13 antisti PR 14 redderis b 15 sanctus eugenius a 16 dilinquena B1 17 qui et] qui a in hoc tempore β* 18 ienua P 20 in uerecundam Mommsenus: inuerecandam mss crudelitatem WP 21 metante] comitante Msa meditante W ctarioorum] Morum W 23 benedixi W alueum fontis] aculae (t. e. aquulae) fontem p 25 ego om. a 26 tibi] tibi dominus p )
Fit postea manifestum ecclesiae uniuersae. Procedit ad altare cum Eugenio, sicut moris eet, qui fuerat caecus, suae salutis oblationem domino redditurus; quam episcopus accipiens altari imposuit. Fit strepitus gaudio metante inreuocabilis populorum. Statim nuntius pergit ad tyrannum; I rapitur Felix, inquiritur ab eo quid factum sit qualiterque I receperit lumen. Dicit illi ex ordine totum dicuntque Arrianorum episcopi: choc Eugenius per maleficia fecit). Et quia oppressi confusione lumen non poterant nubilare, eo quod Felix uniuersae ciuitati manifestus esset et notus, tamen uole* bant eum, si fas esset, necare, quomodo Iudaei sascitatam I Lazarum cupiebant occidere.