Historia persecutionis Africanae provinciae
Victor Vitensis
Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.
Quotiens animae uel uitae aeternae ac fidei Christianae causa tractatur, intrepide, sicut regalis prouidentia conpromisit, necesse est quod conpetit suggeratur. Nuper potestas regia per Uitarit notarium paruitatem meam ammonere dignata est, qui nobis merito religionis ac fidei praeceptum eius in ecclesia praesente clero et plebe recensuit. Ex cuius tenore cognouimus ad omnes coëpiscopos meos praeceptum regium similiter emanasse, ut die constituta pro disputatione fidei ueniatur; quod nos uenerabiliter accepisse suggessimus. Cui praefato notario humilitas mea suggessit, debere etiam transmarinarum omnium partium, qui nobiscum sunt in una religione uel communione consortes, agnoscere, quia ubique regno eius obtemperant uniuersi; maxime quod totius mundi sit causa, non specialis prouinciarum Africanarum tantummodo.