Historia persecutionis Africanae provinciae
Victor Vitensis
Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.
\'Iussit nobis domnus dici: qaia imperator Zenon et nobilissima Placidia per Alexandrum uirum inlustrem scripserunt, petentes ut ecclesia Carthaginis religionis uestrae proprium episcopum habeat, hoc fieri praecepit atque eis rescripsit uel legatis ab eis directis dici iussit, ut, sicut petierunt, nobis episcopum quem uolueritis ordinetis, sub eo ut nostrae religionis episcopi, qui in Constantinopolim sunt et per alias prouincias Orientis, ex eius praecepto episcopi nostri liberum arbitrium habeant, in ecclesiis suis quibus uoluerint linguis populo tractare et legem Christianam colere, quemadmodum uos hic uel in aliis ecclesiis, quae in prouinciis Africanis constitutae sunt, liberum arbitrium habetis in ecclesiis uestris missas agere uel tractare, et quae legis uestrae sunt quemadmodum uultis facere. Nam si hoc circa eos non fuerit obseruatum, tam episcopus qui ordinatus fuerit uel clerici, sed et alii episcopi cum clericis suis, qui in Africanis prouinciis sunt, iubentur inter Mauros mitti.