Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

CRex Hunirix Unandalorum et Alanorum uninersis episcopis omousianis. Non semel sed saepius constat esse prohibitum, ut in sortibus Uuandalorum sacerdotes uestri eonnentus minime celebrarent, ne sua seductione animas subuerterent Christianas. Quam rem spernentes plurimi reperti sunt contra interdictum missas in sortibus Uuandalorum egisse, asserentes se integram regulam Christianae fidei tenere. Et quia in prouinciis a deo nobis concessis. scandalum esse nolumus, ideoque dei prouidentia cum consensu sanctorum episeoporum nostrorum hoc nos statuisse cognoscite, ut ad diem Kalendarum Februariarum proxime futurarum amissa omni excusatione formidinis omnes Carthagine ueniatis, ut de ratione fidei cum nostris uenerabilibus episcopis possitis inire conflictum, et de fide omousianorum, quam defenditis, de diuinis scripturis proprie adprobetis, quo possit agnosci, si integram fidem teneatis. Huius autem edkti tenorem uniuersis coepiscopis tuis per uniuersam Africam constitutis direximus. Data sub die XIII Kal. Iunias anno [*]( a. 483 ) septimo Hunirici1.