Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

Beliqui habilioree ad solitudinis loca perueniunt, in quibus collocati hordeum ad uescendum ut iumenta accipiunt. Ubi etiam uenenatorum animalium atque scorpionum tanta esse dicitur multitudo, at ignorantibus incredibilis uideatur, quae solo flatu etiam in procul positos ueneni uirus infundat; ab scorpii autem percussu nullum dicunt aliquando euasisse. Quorum feritas uirulenta nsque ad praesens tempus Christo defendente nullum seruorum eius nocuisse docetur. Sed cam illic aluntur hordiacus granis, postea et hoc ablatum est; quasi non poterat deus, qu pluerat patribus manna, pascere et nunc tali exilio mancipatos.