Historia persecutionis Africanae provinciae
Victor Vitensis
Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.
Quantae tunc mnltitndines de diuersis regionibus et ciuitatibus ad uisendos dei martyres occurrerint populorum, testantur uiae uel semitae; quae agmina uenientium nequaquam capientes, per uertices montium et callium concurrens turba fidelium inaestimabilis descendebat, cereos manibus gestantes, suosque infantulos uestigiis martyrum proicientes ista uoce clamabant: \'quibus nos miseros relinquitis, dum pergitis ad coronas? qui hos baptizaturi sunt paruulos fontis aqua perennis? qui nobis paenitentiae munus collaturi sunt et reconciliationis indulgentia obstrictos peccatorum uinculis soluturi? quia nobis dictum est: quaecumque solueritis super terram, erunt soluta et in caelis. qui nos sollemnibus orationibus sepulturi sunt monentes P a quibus diuini sacrificii ritus exhibendae est consuetus? uobiscum et nos libebat pergere, si liceret, ut tali modo filios a patribus nulla necessitas separaret\'.