Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

Dum iter ageremus cum dei exercitu comitantes et forte magis noctibus promoneremus propter solis ardorem, conspicimus mulierculam sacculum et alia uestimenta portantem, manu infantulum unum tenentem atque in his sermonibus consolantem : (curre, domne meus; uides uniuersos sanctos quomodo pergunt et festinant hilares ad coronas\'. Quam nos cum increparemus, quod inportuna uideretur aut uiris pro sexu iungi aut exercitui Christi sociari, respondit: \'benedicite, benedicite, et orate pro me et pro isto nepote paruulo meo, quia, etsi peccatrix, filia sum quondam Zuritanae ciuitatis episcopi\'. Cui nos: cet quare ita abiecte ambulas, uel qua ratione de tam longo itinere hac pergere demonstraris\' ? Quae respondit: cum hoc seruo uestro paruulo ad exilium pergo, ne inueniat eum solum inimicus et a uia ueritatis reuocet ad mortem). Ad haec uerba repleti lacrimis nihil dicere ualuimus nisi ut uoluntas fieret dei.