Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

(II, 9) Congregantur uniuersi in Siccensem et Larensem ciuitates, ut illuc occurrentes Mauri sibi traditos ad heremum perduxissent. Superuenientes igitur comites duo subtilitate damnabili blandis sermonibus cum dei confessoribus agere coeperunt. cQuid uobis\', inquiunt, (uidetur, ut ita pertinaces sitis et domni nostri praeceptis minime obtemperetis, qui esse poteratis in conspectu regis honorabiles, si eius festinetis facere uoluntatem? Statim illis clamantibus et dicentibus ingenti uociferatione: Christiani sumus, catholici sumus, trinitatem unum deum inuiolabilem confitemur\', includuntur grauiori quidem sed adhuc latiori custodia, ubi nobis copia dabatur et introire et uerbum ammonitionis fratribus facere et diuina mysteria celebeare.