Historia persecutionis Africanae provinciae
Victor Vitensis
Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.
Quibus inter supplicia dicebatur: dicite quoniam episcopi uobiscum concumbunt et clerici uestri\'. Quarum acerbitate poenarum plurimas tunc scimus extinctas; aliae, quae remanserunt, cutibus arescentibus factae sunt curuae. Nitebatur enim semitam inuenire, per cuius aditum publicam, sicut fecit, faceret persecutionem. Et ita faciens nullo modo inuestigare potuit, quomodo Christi ecclesiam macularet.