Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

Sed et Quintianus honorabilis episcopus uidit se super quendam montem stare, de quo conspiciebat gregem innumerabilium ouium suarum, et in medio gregis duae erant ollae nimium bullientes. Aderant autem ouium occisores, quarum carnes ollis bullientibus demergebant; et cum ita fieret, omnis illa magnitudo consumpta est gregis. Reor ergo illas duas ollas Sicca Ueneria et Laribus duas esse ciuitates, in quibus multitudo prima fuerat congregata, e quibus incendium initium sumpsit, aut Huniricum regem et Cyrilam episcopum eius. Sed de multis uisionibus, quia breuitati consulendum fuit, haec dixisse sufficiat.