Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

(II, 6) Amputatis igitur in breui omnibus quos timebat et solidans sibi, ut putabat, regnum, quod breue fuerat et caducum, omni ex parte otiosus atque securus uniuersa tela furoris in persecutione ecclesiae catholicae rugiens sicut leo conuertit. Ante persecutionis tamen tempestatem multis praeeuntibus uisionibus et signis inminens demonstratum fuerat malum.