Historia persecutionis Africanae provinciae
Victor Vitensis
Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.
(II, 5) Ipse autem, qui sese iamdudum omnibus lenem osten- derat, desiderans post obitum suum filiis, quod non contigit, regnum statuere, Theodericum fratrem filiosque eius Gentunisque fratris nihilominus filios crudeliter coepit insequi. Quorum nullum dimitteret, nisi ei mors desiderii sui uolumtatem auferret. Primo sciens uxorem Theoderici fratris astutam, credo ne forte maritum aut maiorem filium, qui prudens et sapiens uidebatur, consiliis acrioribus aduersus tyrannum armasset, crimine adposito gladio eam intercipi iubet.