Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

[*]( a. 477 mense Ianuario). (II, 1) Mortuo igitur Geiserico Huniricus maior filius patri succedit. Qui in primordia regni, ut habet subtilitas barbarorum, coepit mitius et moderatius agere, et maxime circa religionem nostram; ut etiam ubi antea sub rege Geiserico praeiudicatum fuerat, ne spiritales fierent conuentus, conuenticula concurrerent populorum. Et ut se religiosum ostenderet, statuit sollicitius requirendos hereticos Manicheos; ex quibus multos incendit, plurimos autem distraxit nauibus transmarinis. Quos paene omnes Manicheos suae religionis inuenit et praecipue presbyteros et diaconos Arrianae hereseos; unde magis erubescens amplius in illis exarsit.