Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

Quod ille plenus deo magis ut uelociter prouenisset, impios prouocabat. Ob quam causam uxor eius indutias uisa est ab his qui exsequebantur nesciente marito petisse. Accedit ad maritum alia Eua consilio magistrata serpentis. Sed ille Adam non fuit, qui inlecebrosa uetitae arboris poma contingeret, quia non Indigens, sed Saturus uocabatur, saturatus ab ubertate domus dei et torrentem deliciarum eius potatus. Aduenit mulier ad locum, ubi maritus singularis orabat, conscissis uestibus crineque soluto, secum comitantibus filiis unamque infantulam, quae [*]( 20 cf. Ps. 35, 9. ) [*]( 2 Etsi uulgo; cf. II, 35, PasB. 6 8 no P 7 hic] namque Ms unirici W honerici reU. 8 mauriuado, B ante rasuram condi W\' quonda W\' huniricus W: hunuricus B hunericus rell. 10 si om. PlR 11 obtione] sic BVlC 12 primo diecussione metante acripsi coli. II, 50, 51, III, 46: primo discussionem et ante BVC1WMsa prima discussione (discurs- PR) et ante C1β primo facta duscussione et a. Lx domu PlB 13 fiis W\' 14 in] ad β traderetur in coniugium a deo plenus P 15 perne. nisset Pb prouaoabat V 16 indutias ita BW (III, 28) indicias P 18 magistrae V2 Ms magiatra C illecebra M 19 nitae β 20 satiatus β torrente mss praeter B V (τόv χει- μἀροuντης τρuψη̄ςaov ποτιει̃ς αu̓toúς) 21 diliciarum BVCW1 22 conscisis W conoissis b scissis uestibus ... ll, 7 humilitatem in illo desunt in a, uno folio deperdUo 23 seque a )

22
tnnc lactabatur, manibus gestans. Quam nescientis proicit ad pedes mariti, etiam ipsa suis genua conplectitur ulnis, sibilans uociferatione draconis: miserere mei, dulcissime, simul et tui; miserere communibus liberis, quos conspicis ipse. Non subiaceant condicioni seruili, quos claros prosapia reddidit generis nostri; non subiciar ego indigno et turpi coniugio uiuente marito, quae mihi semper inter coaeuas plaudebam de Saturo meo. Cognoscit deus quia inuitus facturus es hoc, quod forte uoluntarie aliquanti fecerunt\'.