Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

(I, 10) Sed etiam martyria quam plurima esse probantur, confessorum autem ingens et plurima multitudo; ex quibus aliqua narrare temptabo. Erant tunc serui cuiusdam Uuandali — fuit hic Uuandalus de illis quos millenarios uocant — Martinianus, Saturianus et eorum duo germani. Erat et conserua [*]( 1 mais W1 2 barbarum VC 3 est om. PR 5 euocatur W dum more uacatur aβ 7 non est semper ϕ 9 ordinator W2s2Lb2 ordinatur BVCW1Pb1R ordinatas Ms* memorati om. PR secerdotii W sacerdotio PR 10 thomas WPB tomas b 11 quondam BV1 catamis C catomis WMsLb 12 obproprium BVCPB obrobrium W 14 at om. PR carthaginis episcopi 0 ougitasae PblB proconsolari V 15 intercederet tp 16 deficientes s2 L b2 17 uicentius C 18 sitinaritanus P R 20 edissam MeL adessam PB maehedoniae BVCWL macedonia P 21 sed] sed et a etiam] etiam tunc Ws2 aβ 28 aliquos PblB 24 fuit] fuit autem β marturianus BVWa PB (in V supra script. a m. 1 uel martinianus) )

14
eorum quaedam, egregia Christi ancilla, nomine Maxima, corpore simul et corde decora. Et quia Martinianus armifactor erat et domino suo satis uidebatur acceptus et Maxima uniuersae domui dominabatur, credidit Uuandalus, ut fideles sibi magis memoratos faceret famulos, Martinianum Maximamque coniugali consortio sociare.