Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

(I, 9) Et quia tacendum semper non est de impietatibus hereticorum, nec uerecundum poterit esse quod ad laudem proficit patientis, ordinator quondam memorati sacerdotis nomine Thoma dum uariis ab eis insidiis saepius artaretur, quodam tempore uenerabilem senem in publica facie catomos ceciderunt. Quod ille non ad obprobrium, sed ad mercedem conputans gloriae suae, in domino laetabatur.