Historia persecutionis Africanae provinciae
Victor Vitensis
Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.
Quae dum multitudo captiuitatis Africanum attingeret litus, diuidentes Uuandali et Mauri ingentem populi quantitatem, ut moris est barbaris, mariti ab uxoribus, liberi a parentibus separabantur. Statim sategit uir deo plenus et carus uniuersa uasa ministerii aurea uel argentea distrahere et libertatem de seruitute barbarica liberare, ut et coniugia foederata manerent et pignera genitoribus redderentur; Et quia loca nulla sufficiebant ad capessendam multitudinem tantam, basilicas duas nominatas et amplas Fausti et Nouarum cum lectulis atque straminibus deputauit, decernens per singulos dies, quantum quis pro merito acciperet.