Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

sicut Urbanum Girbensem, Crescentem metropolitanum Aquitanae ciuitatis, qui cxx praeerat episcopis, Habetdeum Teudalensem, Eustratium Sufetanum, et Tripolitanos duos Uicis Sabratenum et Cresconium Oeensem, et Adrumetinae ciuitatis Felicem episcopum, ob hoc quod suscepisset quendam lohannem monachum transmarinum; sed et alios multos, quos longum est enarrare. Quibus tamen in exilio positis dum obitus obuenisset, non licebat alios eorum ciuitatibus ordinari. Inter haec tamen dei populus in fide consistens, ut examina apum cereas aedificans mansiones, crescendo melleis fidei calculis firmabatur, ut impleretur illa sententia: quanto eos affligebant, tanto magis multiplicabantur et inualescebant nimis.