Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- Et noua deductis iterum dare rara colonis:
- Cunctaq; succiduae seruata animantia proli, [*](om. u. 491. 2) om. u. 518. )
- * Iam captiua diu claustris emittere apertis,
- Quae bonus humanos opifex seruarat in vsus:
- Quę postqua data porta, ruunt: pars aera pennis,
- Pars saltus, syluasq; petunt: pars mersa cauernis
- Infoditur, patulis: terrae pars libera campis,
- Exultat siccis, & prato vernat aperto.
- At vero mundi sortitus regna secundi
- Cuncta oculis Noe lustrans, ac mente capaci
- Accipiens, animum ; volens saturare replendo:
- Cuncta haurit, rapido perlustrans omnia visu.
- Miraturq; nouum solito fulgentior orbem
- Tum mage sol rutilus: ridet maiore sereno
- Laeta poli facies: & desperata virescunt
- Foetibus arua nouis: sed adhuc versatur imago
- Ante oculos, tantae semper memoranda ruinae,
- Inter aquas quid pertulerint: quid munere sacro
- Non etiam tulerint, fremeret quu verbere saeno
- Pontus: & illisas contemneret archa procellas.
464