Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. quod plus ignis habet rutilans et iam minus imbris.\'
  2. Talibus attoniti imperiis, quae cuncta tremiscunt, [*]( Gen. 9, 20 )
  3. promissisque piis alacres, quibus omnia gaudent,
  4. certatim limo dulcique uligine laeta
  5. arua Noe natique simul, quis firmius aeuum,
  6. infindunt rastris et semine rura maritant,
  7. iam uere effusis late densissima campis
  8. herba cibi ex calamis in frugem lacte gelato
  9. reddit multiplicem cumulato faenore messem:
  10. et noua praegrauido iam palmite uinea diti
  11. luxuriat fructu, quem dulci nectare tendens
  12. parturit ac duro nascuntur pocula ligno.
  13. Forte Noe domini celebrat dum laetus honores
  14. [*]( Gen. 9, 21 | )[*]( 54] Quid. Met. XlIII, 768 solis imago. 60] cf. Uerg. Aen. IIII, 282, III, 172. 62] Uerg. Georg. II, 184 dulcique uligine laeta. 68] Quid. Fast. I, 152 Et noua de granido palmite. 71] Uerg. Aen. XII, 840 tuos .. celebrabit honores. )[*]( 48 q; (quae m3) 49 signa ego digna 50 testemur ego teximus aquas (aqu ex corr. TO2) denso (s ex t) 51 in tenues ego intenis (sis supra is m3) nebulas (n ex m m2; i ex a ni3) suspiditur (e supra i pr. m3) humor 54 decorabit M decorauit 55 calorans ego calores 56 Exsiccit .. aerea.. imbra, corr. M 57 mundi ego mundo 58 praesummere 59 igu\'s (11 ex gi mx; ignis s. u. mv) imbris M imbres 61 alacris 62 certatim G Ceratim (tim ex an, m1 ut uid.) in mg. mx uligo humor terram fecundans 63 Noe ego noua quis (ei supra i m3) 64 rastris (r alt. add. m3) maritant (a pr. ex u) 65 uero ego et Petschenig densissima (s pr. ex d) 66 ex ego et 69 tendens M tendent 70 poculo (a supra o alt. m3) 71 celebrad (t supra d m3) honoris (e supra i w3) )
    409
  15. indulgens epulis et dulcia pocula libans
  16. persensit uiuos latices somnoque grauante
  17. uictus membra toro posuit neglecta fideli:
  18. et reuoluta simul uestis secreta retexit
  19. corporis ac risum tibi, Cham deterrime, mouit [*]( Gen. 9, 22 )
  20. fons et origo tui, fratresque aspergine culpae
  21. Sem primum summumque Iaphet miscere parasti.