De Anima

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu. perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi, a quo scilicet proueniat intellectus. uolunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo uiuat, non ut pariter sapiat, quia nec omnia sapiant quae uiuant. denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen, et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat. quae apud nos in homine priuata res est, non modo ut dei opus, quod et cetera, sed ut dei flatus, quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci. et si ad arbores prouocamur, amplectemur exemplum, siquidem et illis necdum arbusculis, sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc, simul de scrobibus oriuntur, inest propria uis animae. uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo, donec aetas adimpleat habitum, quo natura fungatur. aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur, si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit? inde igitur et sapiunt unde uiuunt, tam uiuendi quam sapiendi proprietate, et quidem ab infantia et ipsae sua. uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere, cui innixa et innexa proficiat. denique non expectata rustica disciplina, sine arundine, sine ceruo, si quid attigerit, ultro ambibit, et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio. properat esse secura. uideo et ederas, quantum uelis premas, statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi, quod malint parietibus inuehi textili [*](9] cf. Aristot. de anima II 2. ) [*]( 3 INTELLECTVM SEMPER (SEMPER om. A) ANIMAE INESSE AB, om. Gel 4 perinde scripsi: proinde AB 5 et animi a quo Rig: et animi ma quo A, et anima quo B, in anima Gel 9 aristotelem B 11 quo haec sola fort. 12 nascitur fort. 14 etiamnuc A corr. 17 impleat A 18 fruti*ces A 22 propriaetate A 24 alicubi Gel 25 cum B nixa .A corr. 26 ceruo ABtng, orno B, corno Pam 27 ambibit Lat: amabit AB amplexabitur om. A 29 primas A 30 mali inparietibus A corr. )

331
silua quam humi teri uoluntaria iniuria. contra quibus de aedificio male est, ut crescendo recedunt, ut refugiunt? sentias ramos aliorsum destinatos, et animationem arboris de diuortio parietis intellegas; contenta sua est paruitate, quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit, timens etiam ruinam. has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam? uiuant ut philosophi uolunt, sapiant ut philosophi nolunt, intellegat infantia ligni, quo magis hominis? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu? mentior, si non statim infans, ut uitam uagitu salutauit, hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est, omnes simul ibidem dedicans sensus, et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum. ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur. plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur, quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis, nedum intellegens. exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia, neminem appetens nisi ex usu. unde illi iudicium nouitatis et moris, si non sapit? unde illi et offendi et demulceri, si non intellegit? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum. at enim Christus ex ore [*]( 2 refugiunt? sentias Urs: refugium sentias AB 3 aliorsum tendere aliorsum fort., ad aliorsum mente tendere supplendum censet Hartelius destinatum Gel 4 contenta sua est Oehlerus: contenta sunt B, continentia est ABmg, contenta est Rig paruitate ABmg, prauitate B 5 edidicit Gel: sedidicit A, se didicit B timentis etiam Lat, timentis iam fort. 7 sapiant ut philosophi nolunt om. A intelligat et infantia Urs: intellegant et infantiam AB 11 pullulauit ABmg, pullulabit B 15 odoratum aere A 16 uocibus om. A 17 lachrymabilis B 18 augerem A 19 quo Rig: quod AB spraesciens A corr. 20 non enim exinde B; sed uerba non enim uncinis inclusa sunt, in mg. al. desunt 22 . et neminem B 25 animum — 26 non habens om. A )
332
lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit, quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre, altera pro ipso trucidata utique eum sensit.

Et hic itaque concludimus omnia naturalia animae ut substantiua eius ipsi inesse et cum ipsa procedere atque proficere, ex quo ipsa censetur. sicut et Seneca saepe noster: insita sunt nobis omnium artium et aetatum S\'emina magisterque ex occulto deus producit ingenia, ex seminibus scilicet insitis et occultis per infantiam, quae sunt et intellectus. ex his enim producuntur ingenia. porro et frugum seminibus una generis cuiusque forma est, processus tamen uarii. alia integro statu euadunt, alia etiam meliora respondent, alia degenerant pro condicione caeli et soli, pro ratione operis et curae, pro temporum euentu, pro licentia casuum: ita et animam licebit semine uniformem, fetu multiformem. nam et hic etiam de locis interest. Thebis hebetes et brutos nasci relatum est, Athenis sapiendi dicendique acutissimos; ubi penes Colyttum pueri mense citius elocuntur praecoca lingua. siquidem et Plato in Timaeo Mineruam affirmat, cum urbem illam moliretur, nihil aliud quam regionis naturam prospexisse talia ingenia pollicitam, unde et ipse in Legibus Megillo et Cliniae praecipit condendae ciuitati locum procurare. sed Empedocles causam argutae indolis et obtusae in sanguinis qualitate constituit; perfectum ac profectum de doctrina disciplinaque deducit. tamen uulgata iam res est gentilium proprietatum. comici Phrygas timidos inludunt, Sallustius uanos Mauros et feroces Dalmatas pulsat, mendaces Cretas etiam [*]( 7] Sen. de benef. IV 6. 20] cf. Plat. Tim. p. 24 C. 22] cf. Plat. Leg. IV p. 704. 27] cf. Sall. hist. I fr. 63 et fr. inc. 73 Dietsch. ) [*]( 1 lactentium B experiendo ABmg, expediendo B 2 hebetes Gel: hecbetes A, habentes B 4 utque A corr. eum scripsi: uim AB 5 DE NATVRALIBVS AB, DE CAETERIS NATVRALIBVS ANIMAE Gel omnia om. A 9 magiter quae A 11 et] ut Pam 14 conditione A 17 et brutos om. A 19 colytum B praecoca A, praecoce B 23 incliniae A locum B, loci uim A procurare A, praepararent B 24 argute A +25 disciplinaque Gel: disciplinamque B, disciplinam A 26 tam mulgata A )

333
apostolus inurit. fortasse an et de corpore et de ualetudine aliquid accedat. opimitas sapientiam impedit, exilitas expedit, paralysis mentem prodigit, phthisis seruat. quanto magis de accidentibus habebuntur quae citra corpulentiam et ualentiam uel acuunt uel optundunt. acuunt doctrinae disciplinae artes experientiae negotia studia, obtundunt inscitiae ignauiae desidiae libidines inexperientiae otia uitia; super haec si et aliquae praesunt potestates. enimuero praesunt; secundum nos quidem deus dominus et diabolus aemulus, secundum communem autem opinionem et prouidentiae fatum et necessitas et fortunae et arbitrii libertas. nam haec et philosophi distinguunt, et nos secundum fidem disserenda suo iam uouimus titulo. apparet quanta sint, quae unam animae naturam uarie collocarint, ut uulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes naturae et substantiae unius, illius scilicet quam deus in Adam contulit et matricem omnium fecit; atque adeo sortes erunt, non species substantiae unius, ut et uarietas ista moralis, quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis Adam. debuerant enim fuisse haec omnia in illo ut in fonte naturae atque inde cum tota uarietate manasse, si uarietas naturae fuisset.