Adversus Praxean

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Nec putes sola opera mundi per filium facta, sed et quae a deo exinde gesta sunt. pater enim, qui diligit filium et omnia tradidit in manu eius, utique a primordio diligit et a primordio tradidit, ex quo [a primordio] sermo erat apud deum et deus erat sermo. cui data est omnis potestas a patre in caelis et in terra; non iudicat pater quemquam), sed omne iudicium tradidit filio, a primordio tamen. omnem enim dicens potestatem et: omne iudicium et omnia per eum facta et omnia tradita in manu eius, nullam exceptionem temporis permittit, quia omnia non erunt, si non omnia temporis fuerint. filius itaque est. qui et ab initio iudicauit, turrem superbissimam elidens linguasque disperdens, orbem totum aquarum uiolentia puniens. pluens super Sodomam et Gomorram ignem et sulphurem, deus a deo. ipse enim et ad humana semper colloquia descendit, ab Adam usque ad patriarchas et prophetas, in , uisione, in somnio, in speculo, in aenigmate ordinem suum praestruens ab initio, semper quem erat persecuturus in [*](3] Ioh. 5, 19. 6] cf. Iob. 1, 3. 9] Ioli. 3, 35. 121 Ioh. 1. I. 13] Matth. 28, 18. loh. 5, 22. 21-22] cf. Gen. 19. 24 ) [*]( 1 est (lJCO priore) PM, fuit F 4 in sensu scilicet facientclII om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 5 filius PM, filius uero F patris sensu PM, sensu patris F 10 in manu Paw: in sinu PMF 11 tradidit. ex quo uulgo a primordio seclusi: a primordio PF, primordio M (a eras. m. 1) 12 sermo, cui uulgo 19 qui et PMFJR1, qui R3uulfjo 20 dispertiens Urs 22 dominus a domino Pam (rf. 247, 21) 24 somn:i» Pltl, sompno F 25 semper fort. delcndum quem Frs: qua* PMF in finem. ita Ura, infinita PJIF )

257
fine. ita semper ediscebat, et deus, in terris cum hominibus conuersari, non alius quam sermo, qui caro erat futurus; ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus filium dei descendisse in saeculum, (cum) et retro tale quid gestum cognosceremus. propter nos enim sicut scripta sunt ita et gesta sunt, in quos aeuorum fines decucurrerunt. sic etiam adfectus humanos sciebat iam tunc, suscepturus etiam ipsas substantias hominis, carnem et animum, inten-ogans Adam quasi nesciens: ubi es, Adam? paenitens, quod hominem fecisset, quasi non praesciens; temptans Abraham, quasi ignorans, quid sit in homine; offensus, reconciliatus eisdem, et si qua haeretici adprehendunt quasi deo indigna ad destructionem creatoris, ignorantes haec in filium competisse, qui etiam passiones humanas et sitim et esuriem et lacrimas et ipsam natiuitatem ipsamque mortem erat subiturus, propter hoc minoratus a patre modicum citra angelos. sed quae haeretici quidem nec filio dei deputabunt conuenire, tu ipsi patri inducis, quasi ipse se deminorauerit propter nos, cum scriptura alium dicat ab alio minoratum, non ipsum a semetipso. quodsi et alius qui coronabatur gloriam et honorem, alius qui coronabat, (coronabat) utique filium pater. ceterum quale est, ut deus omnipotens ille inuisibilis, quem nemo uidit hominum nec uidere potest, ille qui inaccessibilem lucem habitat, ille qui non habitat in manu factis, a cuius conspectu terra contremescit, montes liquescunt ut cera, qui totum orbem manu adprehendit uelut nidum, [*]( 6] I Cor. 10. 11. 9] Gen. 8, 9. cf. Gen. 6, 6. 11] Ioh. 2, 25. 16] cf. Ps. 8, 6. 20] cf. Ps. 8, 6. 23] cf. I Tim. 6, 16. 24] cf. Act. 17, 24. 25] cf. Ps. 96, 4—5. 26] cf. Es. 10, 14. ) [*]( 1 ediscebat, et deus, in scripsi (et deus = et cum deus etiamtum, łłOndNJn caro esset jilius): ediscebat et deus in uulgo 4 <cum) et Eng: (siy et R3 uulgo 6 decurrernnt F 15 ipsam natiuitatem om. M 16 modicum <quid) Urs 17 sed quae scripsi: sed PMF 18 tu scripsi: quae tu PMF ipsi PM, ipse F 20 quodsi Semlerus: quid si PMF reliqui cronabatur RF, coronabitur P (corr. R i in a) M coronabat addidi :!2 pater? ceterum uulgo 23 uidere PM, uideri F 25 contremescit PMF, contremiscit Suulgo ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 17 )
258
cui caelum thronus et terra scabellum, in quo omnis locus, non ipse in loco, qui uniuersitatis extrema linea est, ille altissimus in paradiso ad uesperam deambularit, quaerens Adam, et arcam post introitum Noe clauserit, et apud Abraham sub quercu refrigerauerit, et Moysen de rubo ardenti uocarit, et in fornace Babylonii regis quartus apparuerit? quamquam filius hominis est dictus et in imagine et speculo et aenigmate scilicet et haec, nec de filio dei credenda fuissent, si scripta non essent, fortasse non credenda de patre, licet scripta, quem isti in uuluam Mariae deducunt et in Pilati tribunal imponunt et in monumentis Ioseph recondunt. hinc igitur apparet error illorum. ignorantes enim a primordio omnem ordinem diuinae dispositionis per filium decucurrisse, ipsum credunt patrem et uisum et congressum et operatum et sitim et esuriem passum — aduersus prophetam dicentem: deus aeternus non sitiet nec esuriet omnino: quanto magis nec morietur nec sepelietur? — et ita, unum deum semper egisse *, id est patrem, quae per filium gesta sunt,