Igitur per haec omnia ostendit, cuius dei sapientiam loquatur inter perfectos, eius scilicet, qui sapientiam sapientium abstulerit et prudentiam prudentium inritam fecerit, qui infatuauerit sapientia mundi, stulta eligens eius et disponens in salutem. hanc dicit sapientiam in occulto fuisse, quae fuerit in stultis et in pusillis et (in) inhonestis, quae latuerit etiam sub figuris, allegoriis et aenigmatibus. reuelanda postmodum in Christo, posito in lumen nationum a creatore promittente per Esaiae uocem patefacturum se thesauros inuisibiles et occultos. nam ut absconderit aliquid is deus, qui nihil egit omnino, in quod aliquid abscondisse existimaretur, satis incredibile. ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua eius sacramenta. creator autem tam ipse notus quam et sacramenta eius, palam scilicet decurrentia apud Israhel, sed de significantiis obumbrata, in quibus sapientia dei delitiscebat. inter perfectos narranda suo in tempore, proposita uero in proposito dei ante saecula. cuius et saecula, nisi creatoris? si enim et saecula temporibus structa sunt, tempora autem diebus et mensibus et annis compinguntur, dies porro et menses et anni solibus et lunis et sideribus creatoris signantur in hoc ab eo positis, — et erunt enim, inquit, in signa mensium et annorum — apparet et saecula creatoris esse et omne, quod ante saecula propositum dicatur, non alterius esse, quam cuius et saecula. aut probet dei sui saecula Marcion; ostendat et mundum ipsum, in quo saecula deputentur, uas quodammodo temporum, et signa aliqua uel organa eorum. si nihil demonstrat, reuertor, ut et illud dicam: cur autem ante saecula [*](1] cf. I Cor. 2, 6. 2] cf. Es. 29, 14. 4] cf. I Cor. 1, 20. 5] cf. I Cor. 2, 7. SJ cf. Es. 49, 6. 9] cf. Es. 45, 3. 16] cf. I Cor. 2, 7. 21] Gen. 1, 14. 23J cf. I Cor. 2, 7. 27J cf. ib. ) [*]( 2 sapientium J23. sapientum MR1 6 in addidi 7 allegoriis Pam (cf. 589, 9): allegoricis MR 10 egit R, legit MF 16 in proposito MR3, in proposita R1 26 organa eorum scripsi: ortaneorum MR, ortum eorum R3 (in mg.), notas eorum Urs, ordinem eorum Oehlerus )
589
creatoris proposuit gloriam nostram? posset uideri eam ante saecula proposuisse, quam introductione saeculi reuelasset. at cum id facit paene iam totis saeculis creatoris prodactis, uane ante saecula proposuit et non magis intra saecula quod reuelaturus erat paene post saecula. non enim eius est festinasse in proponendo, cuius est retardasse in reuelando. creatori autem competit utrumque: et ante saecula proposuisse et in fine saeculorum reuelasse, quia et quod proposuit et reuelauit medio spatio saeculorum in figuris et aenigmatibus et allegoriis praeministrauit. sed quia subicit de gloria nostra, quod eam nemo ex principibus huius aeui scierit, ceterum si scissent, numquam dominum gloriae crucifixissent, argumentatur haereticus principes huius aeui dominum ***, alterius scilicet dei Christum, crucifixerit, ut et hoc in ipsum redigat creatorem. porro cui supra ostenderimus, quibus modis gloria nostra a creatore sit t deputanda, praeiudicatum esse debebit eam, quae in occulto fuerit apud creatorem, merito igno(ra)tam etiam ab omnibus uirtutibus et potestatibus creatoris, quia nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis ipsique principi transgressionis, diabolo, quos magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum creatoris. sed iam nec mihi competit (principes huius aeui\' uirtutes et potestates interpretari creatoris, quia ignorantiam illis adscribit apostolus. legum
[*]( 10—12] cf. I Cor. 2, 8. 24] cf. Matth. 4, 1-11. ) [*]( 6 est scripsi: et MB 7 proposuisse B3, profuisse MRl 8 et (prius) = etiam; coniunge cum praeministrauit 13 principes MR1, <quod) principes B3uulgo lacunam signaui: dominum <eius intellegendum, ereatorem, qui gloriae dominum) supplendum censeo (cf. I. 14 et 690, 8: iam nec in cruce eum figere potuit creator; cf. etiam 638, 18), Eng sic putat supplendum: huius aeni <malos angelos (siue uirtutes et potestates) creatoris non esse, qui gloriae) dominum (cf. I. 22: nec mihi competit et 590, 16) 14 crucifiierit scripsi: cruci eum fixerint MR1, cruci confixerint B2 uulgo et hoc B3, hoc et MBl redigat MBl, recidas B3 uulgo 15 ostenderimus MB, ostendimus Pam 16 cleptanda fort., depalata Eng 17 ignoratam scripsi: ignotam MR 18 ab omnibus MR, ab hominibus Rig, abominationibus Eng ) 590
enim et secundum nostrum euangelium diabolus quoque in temptatione cognouit, et secundum commune instrumentum spiritus nequam sciebat eum sanctum dei esse et Iesum uocari et in perditionem eorum uenisse. etiam parabola fortis illius armati, quem alius ualidior oppressit et uasa eius occupauit, ***, si in creatoris accipitur apud Marcionem, iam nec ignorasse ultra potuit creator dominum gloriae, dum ab eo opprimitur, nec in cruce eum figere, aduersus quem ualere non potuit, et superest, ut — secundum me quidem credibile sit — scientes uirtutes et potestates creatoris dominum gloriae, Christum suum, crucifixerint, qua desperatione et malitiae redundantia serui quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant; scriptum est enim apud me satanam in ludam introisse. secundum autem Marcionem nec apostolus hoc loco patitur ignorantiam adscribi uirtutibus creatoris in gloriae dominum, quia scilicet non illas uult intellegi principes huius aeui. quod si non uidetur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de saecularibus dixit, de populo principali, utique non inter nationes, de ipsis archontibus eius, de rege Herode, etiam de Pilato, et quo maior principatus huius aeui, Romana dignitas praesidebat. ita et cum destruuntur argumentationes diuersae partis, nostrae expositiones aedificantur. sed uis adhuc gloriam nostram dei tui esse et apud eum in occulto fuisse. et quare adhuc eodem et deus instrumento et apostolus nititur? quid illi cum sententiis prophetarum ubique? quis enim cognouit
[*]( 3] cf. Luc. 4, 34. 4] cf. Luc. 11, 21-22. 13] cf. Luc. 22, 3. 25] Ea. 40, 13. cf. I Cor. 2, 16. ) [*]( 1 enim scripsi: autem MR 4 eorum scil. diaboli et spirituum tllquam, nisi malis supra rescribere: sciebant 5 oppresait B3 (C/. 512, 9i: obrepsit MRl 6 lacunam signavi: si in diaboli accipitur (scil. parabolam), testis ect et ipsa cogniti ab illo domini uel sitnilia intercidisse puto creatoris ]rIB, creatorem Urs 7 dominum scripsi: deum MR 9 parenthesin indicaui: ut secundum me quidem credibile sit, (ut) Eng 10 dominum scripsi: deum MB 11 crucifixerint MB1, crucifiiisse R3 uulgo 13 satanan M 21 argumentationes Gel: argumentatione MR 24 et deus (add. in mg. m. 1) M ) 591
sensum domini, et quis illi consiliarius fuit? Esaiae est. quid illi etiam cum exemplis dei nostri? nam quod architectum se prudentem adfirmat, hoc inuenimus significari depalatorem disciplinae diuinae a creatore per Esaiam: auferam enim, inquit, a Iudaea inter cetera et sapientem architectum. et numqui non ipse tunc Paulus destinabatur, de Iudaea, id est de Iudaismo, auferri habens in aedificationem Christianismi, positurus unicum fundamentum, quod est Christus? quia et de hoc per eundem prophetam creator:. ecce ego, inquit, inicio in fundamenta Sionis lapidem pretiosum, honorabilem, et qui in eum crediderit non confundetur. nisi si structorem se terreni operis deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret, qui futurus esset fundamentum credentium in eum. super quod prout quisque superstruxerit, dignam scilicet uel indignam doctrinam, si opus. eius per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur, creatoris est, quia per ignem iudicatur nostra superaedificatio, utique sui fundamenti, id est sui Christi. Nescitis quod templum dei sitis et in uobis inhabitet spiritus. dei? si homo et res et opus et imago et similitudo — et caro per terram et anima per afflatum — creatoris est, totus ergo in alieno habitat deus Marcionis, si non, creatoris sumus. templum. quod si templum dei quis uitiauerit, uitiabitur, utique a deo templi. ultorem intentans creatorem intentauit. stulti estote, ut sitis sapientes. quare? sapientia. enim huius mundi stultitia est penes deum. penes quem
[*]( 2] cf. I Cor. 3, 10. 4] cf. Es. 3, 1-3. 9] Es. 23, 16. 14] cf. I Cor. 3, 13-15. 17] cf. I Cor. 3. 13. 18] I Cor. 3, 16. 23] I Cor. 3, 17. 25] I Cor. 3, 18. I Cor. 3, 19. ) [*]( 1 Esaiae scripsi: Esaias MR 6 numqai non scripsi:. numquid MR 10 inicio R, inlicio M 12 nisi si Bit nisi MR3 14 eum, super uulgo 17 indicatur R3 mg nostra Eng: uestra MR 20 parenthesin indicavi 21 totus Rig: tutus MRI, tuus R3 22 Marcion R3 si non (= It S4 JJLTQ; supple mente: in alieno habitat deus Marcionis), creatoris scripsi: si non creatone uulgo 24 intemptans MF intentauit Eng: intentabit MR3Ft intentabis Rl ) 592
deum? si nihil nobis et ad hunc sensum pristina praeiudicauerunt, bene, quod et hic adstruit: scriptum est enim: deprehendens sapientes in nequitia illorum; et rursus: dominus scit cogitationes sapientium, quod sint superuacuae. in totum enim praescriptum a nobis erit nulla illum sententia uti potuisse eius dei, quem destruere deberet, si non illi doceret. ergo, inquit, nemo glorietur in homine, et hoc secundum creatoris disciplinam: miserum hominem, qui spem habet in hominem et: bonum est fidere in deo, quam fidere in hominibus; ita et gloriari.
Et occulta tenebrarum ipse inluminabit, utique per Christum, qui Christum in lumen nationum repromisit quique se lucernam pronuntiauit scrutantem renes et corda. ab illo erit et laus unicuique, a quo et contrarium laudis, ut a iudice. certe, inquis, uel hic mundum deum mundi interpretatur dicendo: spectaculum facti sumus mundo, et angelis et hominibus, quia, si mundum homines mundi significasset, non etiam homines postmodum nominasset. immo, ne ita argumentareris, prouidentia spiritus sancti demonstrauit, quomodo dixisset: spectaculum facti sumus mundo, dum angelis, qui mundo ministrant, et hominibus, quibus ministrant. uerebatur nimirum tantae constantiae uir, ne dicam spiritus sanctus, praesertim ad filios scribens, quos in euangelio generauerat, libere deum mundi nominare, aduersus <quem) nisi exerte non posset uideri praedicare. non defendo secundum legem [*]( 2] I Cor. 3, 19. cf. Iob 5, 13. 3] I Cor. 3, 20. cf. Pa. 93, 11. 7] I Cor. 3, 21. 8] Hier. 17, 5. 9] Ps. 117, 8. 11] cf. I Cor. 4, 5. 12] cf. Es. 42, 6. 13] cf. Prou. 20, 27. ffier. 11, 20. cf. I Cor. 4, 5. 16] I Cor. 4, 9. 23] cf. I Cor. 4, 15. ) [*]( 1 ad hunc Gel: adhuc MR 3 deprehendens MRl, deprehendes B: 10 hominibus MR, homine Pam 12 in lumen nationum scripsi; inIu. minationum M, illuminationem R uulgo quique se scripsi: quoque se MF, se quoque R uulgo 13 renes et corda M, corda et renes R uulgo 17 hominibus, quia Urs: hominibus. qui MR 19 quomodo MBI, quidnam R3 reliqui praeter Oehlerutn 24 quem add. R3, om. MRl )
593
creatoris displicuisse illum, qui mulierem patris sui habuit — communis et publicae religionis secutus sit disciplinam —: sed cum eum damnat dedendum satanae, damnatoris dei praeco, est. uiderit et quomodo dixerit: in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini, dum et de carnis interitu et de salute spiritus iudicarit et \'auferri\' iubens \'malum de medio\' creatoris frequentissimam sententiam commemorauerit. Expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio, sicut estis azymi. ergo azymi figurae erant nostrae apud creatorem. sic et pascha nostrum immolatus est Christus. quare pascha Christus, si non pascha figura Christi per similitudinem sanguinis salutaris pecoris et Christi? quid nobis et Christo imagines induit sollemnium creatoris, si non erant nostrae? Auertens autem nos a fornicatione manifestat carnis resurrectionem. corpus, inquit, non fornicationi, sed domino, et dominus corpori, 'ut templum deo et deus templo\'. templum ergo deo peribit et deus templo? atquin uides: quem deus suscitauit et nos suscitabit, in corpore quoque suscitauit, quia corpus domino et dominus corpori. et bene quod aggerat: nescitis corpora uestra membra esse Christi? quid dicet haereticus? membra Christi non resurgent, quae nostra iam non sunt? empti enim sumus magno. plane nullo, si phantasma fuit Christus nec habuit ullam substantiam corporis, quam pro nostris corporibus dependeret. ergo et
[*]( 1] cf. I Cor. 5, 1. 2] cf: ib. 3] cf. I Cor. 5, 5. 4] I Cor. 5, 6. 6] cf. I Cor. 5,2.13 (cf. Dent. 13,5; 17,7; 22,24). 8] I Cor. 5, 7. 10] ib. 14] cf. I Cor. 6,12-20. 15J I Cor. 6,13. 16] a Marcione coll. I Cor. 6,19 addita 18] cf. I Cor. 6,14. 20] I Cor. 6, 15. 22] cf. I Cor. 6,19. cf. I Cor. 6,20. ) [*]( 1 displicuisse < ei) illum fort. parenthesin indicauit Eng 6 salutes M 8 cousparsio M, conspersio R uulgo 10 sic scil. Jigurate 11 pascha, Chriatus R3, pascha christi MRl 12 pecoris et scripsi: et pecoris MR, et pecoris (et.) Eng 13 induit Urs: imbuit MR 17 ergo deo R, ergo dei M templo. atquin uulgo 18 quemMR, qui Pam deus scripsi: dominusMR, dominum Pam suscitauit, et nos suscitabit; in uulgo intellege: (eum) quem deussuscitauit et (qui) nos suscitabit[scil. ChristUS],(eum)in corpore quoque suscitauit 19 suscitauit M, suscitabit R uulgo 22 magno MNl, pretio magno FR3G uulgo 23 nullo si R3, nullus in MRl 24 dependerit Rl et om. Rig ) [*]( xxxxvn. Tert. III. ) [*]( 38 ) 594
Christus habuit quo nos redimeret, et si aliquo magno redemit haec corpora, in quae admittenda fornicatio non erit ut in membra iam Christi, non nostra, utique sibi salua praestabit quae magno comparauit. iam nunc quomodo honorabimus, quomodo tollemus deum in corpore perituro? Sequitur de nuptiis congredi, quas Marcion constantior apostolo prohibet. etenim apostolus, etsi bonum continentiae praefert, tamen coniugium et contrahi permittit (et) usui esse, et magis retineri quam disiungi suadet. plane Christus uetat diuortium, Moyses uero permittit: Marcion totum concubitum auferens fidelibus — uiderint enim catechumeni eius — repudium ante nuptias iubens, cuius sententiam sequitur, Moysi an Christi? atquin et apostolus, cum praecipit mulierem a uiro non discedere aut, si discesserit, manere innuptam aut reconciliari uiro, et repudium permisit, quod non in totum prohibuit, et matrimonium confirmauit, quod primo uetuit disiungi et, si forte disiunctum, uoluit reformari. sed et continentiae quas ait causas? quia tempus in collecto est. putaueram, \'quia deus alius in Christo\'. et tamen (8) quo est collectio temporis. ab eo erit et quod collectioni temporis congruit. nemo alieno tempori consulit. pusillum deum adfirmas tuum, Marcion, quem in aliquo coangustat tempus creatoris. certe praescribens tantum in domino esse nubendum, ne qui fidelis ethnicum matrimonium contrahat, legem tuetur creatoris, allophylorum nuptias ubique prohibentis. Sed et si sunt qui dicuntur dei, siue in caelis siue in terris apparet quomodo dixerit: non quasi uere sint, sed quia sint qui dicantur, quando non
[*]( 4] cf. I Cor. 6, 20. 7] cf. I Cor. 7, 7-8. 8] cf. I Cor. 7, 9. cf. I Cor. 7, 10. 27. 9] cf. Matth. 5, 32; 19, 9. cf. Dent. 24, 1-2. 12] cf. I Cor. 7, 10-11. 18] I Cor. 7, 29. 23] I Cor. 7, 39. 25] I Cor. 8, 5. ) [*]( 2 admittenda scripsi: eadem mittenda MR, ea committenda Pam non (0 ex e a m. 1) M 5 tollemus (0 ex e a m. 1) M 8 et add. Pam 11 cathecumeniitf nuptiasMH1, nuptaeR3 reliqui praeter Oehlerum 13apostolus ftcripsi (corruptela orta est ex similitudine siglorum apta et ips); ChristnsMR, Christi (apostolus) Pam 19 a quo R3, quod MRl 23 qui i?8, quid MRl 25 nubtias M 27 quasi R3, quia si MIll sed quia sint om. Rig ) 595
Sint. de idolis enim coepit, de idolothytis disputaturus: scimus quod idolum nihil sit. creatorem autem et Marcion deum non negat. ergo non potest uideri apostolus creatorem quoque inter eos posuisse, qui dei dicantur et tamen non sint, quando, et si fuissent, nobis tamen unus esset deus pater, ex quo omnia.(ex quo omnia) nobis, nisi cuius omnia? quaenam ista? habes in praeteritis: omnia uestra sunt, siue Paulus siue Apollo siue Cephas siue mundus siue uita siue mors siue praesentia siue futura. adeo omnium deum creatorem facit, a quo et mundus et uita et mors, quae alterius dei esse non possunt. ab eo igitur inter omnia et Christus. Ei labore suo unumquemque docens uiuere oportere satis, exempla praemiserat militum pastorum rusticorum; sed diuina illis auctoritas deerat. legem igitur opponit creatoris ingratis, quam destruebat- sui enim dei nullam talem habebat — boui, inquit, terenti os non obligabis, et adicit: num quid de bobus pertinet ad dominum? *** etiam [de] bobus propter homines benignum? propter nos enim scriptum est, inquit. ergo et legem allegoricam secundum nos probauit et de euangelio uiuentibus patrocinantem, ac propter hoc non alterius esse euangelizatores quam cuius lex, quae prospexit illis, cum dicit: propter nos enim scriptum est. sed noluit uti legis potestate, quia maluit gratis laborare. hoc ad gloriam suam retulit, quam negauit quemquam euacuaturum, non ad legis destructionem, qua alium probauit usurum. Ecce autem et in petram offendit caecus Marcion, de qua bibebant in solitudine
[*]( 1] I Cor. 8,4. 4] cf. I Cor. 8,5. 5] I Cor. 8,6. 7]ICor.3,22. 12] cf. I Cor. 9, 3-10. 13]cf.ICor.9,7. 15-17]ICor.9,9.Deut.25,4. 18]ICor.9,10. 23] cf.IICor. 11,7. 24] cf.ICor.9,15. 25] cf. I Cor. 9,15. 26] I Cor.10, 4. ) [*]( 1 idolotitis M 6 ex quo omnia add. Lat: om. MR reliqui 12 coniunge: oinere satis = ausreichenden Lebensunterhalt haben: oportere, gratis Eng (cf. 1.14: ingratis, quod uertit: den Undankbaren; sed uerisimilius mihi uidetur uertendum esse: unfreitvilliger Weise; cf. quae sequuntur) 14 illis scripsi: illa MR, illic Eng, illi Pam opponit: per ironiam alludit Tert. ad Antithesis Marcionis 17 bobus MF, bubus R lacunam signaui: nt ostendat scilicet dominum intercidisse puto de seclusit Urs: et bobus Rig 25 autem MR3, enim Ri reliqui ) [*]( 33* ) 596
patres nostri. si enim petra illa Christus fuit, — utique creatoris, cuius et populus — cui rei figuram extranei sacramenti interpretatur? an ut hoc ipsum doceret, figurata fuisse uetera in Christum ex illis recensendum? nam et reliquum exitum populi decursurus praemittit: haec autem exempla nobis sunt facta. dic mihi: a creatore alterius et quidem ignoti dei hominibus exempla sunt facta, an alius deus ab alio mutuatur exempla, et quidem aemulo? de illo me terret sibi, a quo fidem meam transfert, (an) meliorem me illi aduersarius faciet? iam si deliquero eadem, quae et populus, eademne passurus sum an non? atquin si non eadem, uane mihi timenda proponit quae non sum passurus. passurus autem a quo ero? si a creatore, qualia infligere ipsius est? et quale erit, ut, peccatorem aemuli sui puniat magis quam e contrario foueat deus zelotes? si ab illo deo, — atquin punire non nouit. ita tota ista propositio apostoli nulla ratione consistit, si non ad * disciplinam creatoris est. denique et in clausula praefationi respondet: haec autem quemadmodum euenerunt illis scripta sunt ad nos commonendos, in quos fines aeuorum decucurrerunt. O creatorem et praescium iam et admonitorem alienorum Christianorum! Praetereo, si quando, paria eorum, quae retractata sunt; quaedam et breuiter expungo. magnum argumentum dei alterius permissio omnium opsoniorum aduersus legem! quasi non et ipsi confiteamur legis onera dimissa, sed ab eo, qui imposuit, qui nouationem repromisit ita et cibos qui abstulit reddidit quod et a primordio praestitit. ceterum si quis alius deus fuisset, destructor dei nostri, nihil magis suos prohibuisset quam de copiis aduersarii uiuere.
[*]( 1] cf. I Cor. 10, 4. 5] I Cor. 10, 6. 10] cf. I Cor. 10, 7-10.I 18] I Cor. 10, 11. 23] cf. I Cor. 10, 25. ) [*]( ,1 parenthesin indicaui: populna, cniuulgo 6 et quidemMR3G, equidemit1 8 de itlo et a quogenusneutrum intellego terret, aibi a qao mauultdistingecae Eng 9 an addidi transfert. meliorem uulgo aduersarius (scil. creator) 13 intellege: si a creatore,(num passurus ero talia) qualia infligere ipsius (scil. ; creatoris) est ? (Eng) 17 laeunatn signaui: confirmandam uel simile aliquid intercidit (esse ad = dienen zu) 21 praetereo Bi MR3, praeter eos R1 22*paria M(inras.am.l) expungo-Raexpugno ilflf1 23obsoniorumJSuuZao ) 597
Caput uiri Christus est. quis Christus? qui non est uiri auctor? \'caput\' enim ad auctoritatem posuit, auctoritas autem non alterius erit quam auctoris. cuius denique uiri caput est? certe de quo subicit: uir enim non debet caput uelari, cum sit dei imago. igitur si creatoris est imago — ille enim Christum sermonem suum intuens, hominem futurum: faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram — quomodo possum alterum habere caput, non eum, cuius imago sum? cum enim imago sim creatoris, non est in me locus capitis alterius. sed et quare mulier potestatem super caput habere debebit? si quia ex uiro et propter uirum facta est secundum institutionem creatoris, sic quoque eius disciplinam apostolus curauit, de cuius institutione causas disciplinae interpretatur. adicit etiam: propter angelos. quos? id est cuius? si creatoris apostatas, merito, ut illa facies, quae eos\' scandalizauit, notam quandam referat de habitu humilitatis et obscuratione decoris; si uero propter angelos dei alterius, quid ueretur, si nec ipsi Marcionitae feminas adpetunt? Saepe iam ostendimus haereses apud apostolum inter mala ut malum poni et eos probabiles intellegendos, qui haereses ut malum fugiant. Proinde panis et calicis sacramento iam in euangelio probauimus corporis et sanguinis dominici ueritatem aduersus phantasma Marcionis, sed et omnem iudicii mentionem creatori competere, ut deo iudici, toto paene opere tractatum est. Nunc de spiritalibus. dico haec quoque, in Christum a creatore promissa ***, sub illa praescriptione, iustissima opinor, qua non alterius credenda sit exhibitio, quam cuius probata fuerit repromissio. [*](1] I Cor. 11, 3. 4] I Cor. 11. 7. 7] Gen. 1, 26. 11] cf. I Cor. 11, 10. 15] I Cor. 11, 10. cf. Gen. 6, 1. 19] cf. I Cor. 11, 18-19. 21] cf. I Cor. 11, 23-27. 24] cf. I Cor. 11, 29. 25] cf. I Cor. 12, 1. ) [*]( 1 Christus, qui uulgo 2 uiri auctor cf. infra l. 6 sqq. 5 uelari M, uelare S uulgo 16 apostatatas M 22 sacramento MR3, sacramentum ii1 25 spiritalibus dico, haec uulgo 26 lacunam signaui: ab eodem etiam exhibita uel similia intercidisse puto, Eng uult rescribi: Christum (auum) a creatore promissa, nihil praeterea putans inlercidisse 27 proscripM ira ,1/ )
598
pronuntiauit Esaias: prodibit uirga de radice Iesse, et flos [de radice] ascendet de uirga, et requiescet super eum spiritus dei. dehinc species eius enumerat: spiritus sapientiae et intellegentiae, spiritus consilii et ualentiae, spiritus agnitionis et religionis, spiritus eum replebit timoris dei. Christum enim in floris figura ostendit, oriturum ei uirga profecta de radice Iesse, id est uirgine generis Dauid, filii Iesse, in quo Christo consistere haberet tota substantia spiritus, non quasi postea obueutura illi, qui semper spiritus dei fuerit, ante carnem quoque, - ne ex hoc argumenteris prophetiam ad eum Christum pertinere, qui ut homo tantum ex solo censu Dauid postea consecuturus sit dei sui spiritum, — sed quoniam exinde, quo floruisset in carne sumpta ex stirpe Dauid, requiescere in illo haberet omnis operatio gratiae spiritalis et concessare et finem facere, quantum ad Iudaeos; sicut et res ipsa testatur, nihil exinde spirante penes illos spiritu creatoris, ablato a Iudaea sapiente et prudente architecto et consiliario et propheta, ut hoc sit: lex et prophetae usque ad Iohannem. accipe nunc, quomodo et a Christo in caelum recepto charismata obuentura pronuntiarit: ascendit in sublimitatem, id est in caelum; captiuam duxit captiuitatem, id est mortem uel humanam seruitutem; data dedit filiis hominum, id est donatiua, quae charismata dicimus. eleganter \'filiis hominum\' ait, non passim (hominibus\\ nos ostendens filios hominum, id est uere hominum, apostolorum. in euangelio enim, inquit, ego uos generaui, et: filii mei,
[*]( 1] Ea. 11, 1-2. 3] Es. 11,2—3. 17] cf. Ea. 3, 3. 18] Luc. 16,16. 20-23) Eph. 4, 8. cf. Ps. 67, 19. 25] I Cor. 4, 15. 26] Gal. 4, 19. ) [*]( 1 de radice seclusi 2 ascendet de uirga: sic legtsse uidetur Tert. apud Esaiam, cf. de carne Christi 21: flos de uirga et: nirga ex radice-flos ex uirga, de corona 15: habes Rorem ex uirga lesse, et infra l. 6 de uirga om. Rig 3 dei M, domini R uulgo 4 spiritus M, et spiritus R uulgo 5 replebit Pam: repleuebit M, repleuit R 7 ei uirga MB*, et uirga Rl 14 haberet omnia M, omnis haberet R uulgo, haberet om. F 16 spirante R3, sperante MRl 18 hoc M, haec R prophetae JPam: propheta MR 22 data dedit M, dedit data R ) 599
quos parturio rursus, iam nunc et illa promissio spiritus absoluta, facta per Iohelem: in nouissimis temporibus effundam de meo spiritu in omnem carnem, et prophetabunt filii filiaeque eorum, et super seruos et ancillas meas de meo spiritu -effundam. et utique si in nouissimos dies gratiam spiritus creator repromisit, Christus autem spiritalium dispensator in nouissimis diebus apparuit dicente apostolo: at ubi tempus expletum est, misit deus filium suum, et rursus: quia tempus iam in collecto est, apparet et de temporum ultimorum praedicatione hanc gratiam spiritus ad Christum praedicatoris pertinere. compara denique species apostoli et Esaiae. alii, inquit, datur per spiritum sermo sapientiae: statim et Esaias sapientiae spiritum posuit; alii sermo scientiae: hic erit sermo intellegentiae et consilii; alii fides in eodem spiritu: hic erit spiritus religionis et timoris dei; alii donum curationum, alii uirtutum: hic erit ualentiae spiritus; alii prophetia, alii distinctio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum: hic erit agnitionis spiritus. uide apostolum et in distributione facienda unius spiritus et in specialitate interpretanda prophetae conspirantem. possum dicere: ipsum quod corporis nostri per multa et diuersa membra unitatem charismatum uariorum compagini adaequauit, eundem et corporis humani et spiritus sancti dominum ostendit, qui merita charismatum noluerit esse in corpore spiritus, quae nec (membrorum) in corpore humano collocauit, qui de dilectione quoque omnibus charismatibus praeponenda
[*]( 2] Ioel 3, 1. 8] Gfal. 4, 4. 9] I Cor. 7, 29. 12-19] I Cor. 12, 8-10. cf. Ea. 11, 2—3. 22] cf. I Cor. 12. 12. 27] cf. I Cor. 12, 31. ) [*]( 1 et illa MR3, ex ills. Rl 2 absoluta (= adimpleta), facta scripsi: absolute facta MR, absoluta est, facta Eng temporibus MJR, diebuB Pam N 13 sapientiae spiritum M, spiritum sapientiae B uulgo 22 dicere: ipsum quod (= ob id ipsum, quod secundum usum auctoris) scripsi: dicere ipsum qui MR 24 ostendit MR, ostendi ed. Migniana 25 merita Rl mg: meritum MR3 uulgo, meritus Rl 26 membrorum addidi 27 apostolum R3, apoatolorum MRl ) 600
apostolum instruxerit principali praecepto quod probauit et Christus: diliges dominum de totis praecordiis et totis uiribus et tota anima et proximum tibi tamquam te. et si quod in lege scriptum esset commemorat in aliis linguis et in aliis labiis locuturum creatorem, cum hac commemoratione charisma linguarum confirmat, nec hic potest uideri alienum charisma creatoris praedicatione confirmasse. aeque praescribens silentium mulieribus in ecclesia, ne quid discendi dumtaxat gratia loquantur, — ceterum prophetandi ius et illas habere iam ostendit, cum mulieri etiam prophetanti uelamen imponit — ex lege accipit subiciendae feminae auctoritatem, quam, ut semel dixerim, nosse non debuit nisi in destructionem. Sed ut iam a spiritalibus recedamus, res ipsae probare debebunt, quis nostrum temere deo suo uindicet et an nostrae parti possit opponi haec, et si creator repromisit in suum Christum nondum reuelatum, ut Iudaeis tantum destinatum, suas habitura in suo tempore in suo Christo et in suo populo operationes. exhibeat itaque Marcion dei sui dona, aliquos prophetas, qui tamen non de humano sensu, sed de dei spiritu sint locuti, qui et futura praenuntiarint et cordis occulta traduxerint; edat aliquem psalmum, aliquam uisionem, aliquam orationem, dumtaxat spiritalem, in ecstasi, id est in amentia, si qua linguae interpretatio accessit; probet mihi etiam mulierem apud se prophetasse ex illis suis sanctioribus feminis magnis, dicam: si haec omnia facilius a me proferuntur et utique
[*]( 2] Luc. 10, 27. 4] cf. I Cor. 14, 21. cf. Es. 28, 11. 8] cf. I Cor. 14, 34—35. 10] cf. I Cor. 11, 5. 11] cf. I Cor. 14, 34. Gen. 3, 16. 20] cf. I Cor. 14, 25. 22] cf. I Cor. 12, 10. ) [*]( 8 tibi MR, tuum Pam te MR, te <ipsum) Pam et si quod scripsi: quod etsi MR, quod et [ail Eng ease Eng 7 praedicatione JP, praedicationes MRl 10 prophetanti MR3, prophetandi R1 14 aa nostrae parti Rig: a nostrae partis MRl, quia nostrae parti R* 19 aint R, sunt MF 20 praenuntiarint R3, pronuntiarint MRi. 22 in amentia MF, amentia R uulgo 23 accesserit fort. mihi etiam M, etiam mihi R 24 magnis, dicam MR1, magnidicam R3, magniducam Big . ) 601
conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis creatoris, sine dubio dei mei erit et Christus et spiritus et apostolus. habet professionem meam qui uoluerit eam exigere.
interim Marcionites nihil ex huiusmodi exhibebit, cui tum etiam pronuntiare, cuius magis Christus nondum sit reuelatus: sicut meus expectandus est, qui a primordio praedicatus est, illius idcirco non est, quia non a primordio. sic melius nos credimus in Christum futurum quam haereticus in ullum. Mortuorum resurrectionem quomodo quidam tunc negarint, prius dispiciendum est. utique eodem modo quo et nunc; siquidem semper resurrectio carnis negatur. ceterum animam et sapientium plures diuinam uindicantes saluam repromittunt, et uulgus ipsum ea praesumptione defunctos colit, qua animas eorum manere confidit; ceterum corpora aut ignibus statim aut feris aut, etiam diligentissime condita, temporibus tamen aboleri manifestum est. si ergo [carnis] resurrectionem negantes apostolus retundit, utique aduersus illos tuetur quod illi negabant, carnis scilicet resurrectionem. habes compendio responsum. cetera iam ex abundanti. nam et ipsum, quod mortuorum resurrectio dicitur, exigit defendi proprietates uocabulorum \'mortuorum\' (et \'resurrectionis\'.) [ita] mortuum [uocabulum] non est nisi quod amisit animam, de cuius facultate uiuebat; corpus est quod amittit animam et amittendo fit mortuum: ita mortui uocabulum corpori competit. porro si resun\'ectio mortui est, mortuum autem non aliud est quam [*]( 9] cf. I Cor. 15, 12. ) [*](8 non betie hic distinguuntur capita 4 ex huiusmodi (= talibus) MR1, hxtiasmodi R3uulgo cui scripsi: quiMR tum etiam MR. timet iamR3uulgo pronuntiare (scil.: est): dem dann auch (wenn er ndmlich Erweise des Geistes nicht aufzuzeigen hat) deutlich eu machen iat ... 5 reuelatus. sicut uulgo 7 primordio. aic scripsi: primordio sit MR 8 Chrietum MR3, Christo Rl ullumsertp«\':nullum3fi? 10 dispiciendumR3, despiciendnmMBl 14cete- rumMR, uerumIun 15 ferisU3, ferrisJfB1 16carnis«cc?t<fit 21mortuorum deleriuultUrs et resurrectionis addidi (cf. 602,1) ita et uocabulum secl. Ura mortuorum M (corr. in mortuum m.1): corruptela ita est orta, ut aberrarent oculi librarii a uocabulomortuorum (21) ad simile mortuum (24), unde et intellegitur, quomodo intercidere potuerit et reaurrectionia\' )
602
corpus, corporis erit resurrectio. sic et resurrectionis uocabulum non aliam rem uindicat quam quae cecidit. surgere enim potest dici et quod omnino non cecidit, quod semper retro iacuit. resurgere autem non est nisi eius, quod cecidit; iterum enim surgendo, quia cecidit, resurgere dicitur. (re) enim syllaba iterationi semper adhibetur. cadere ergo dicimus corpus in terram per mortem, sicut et res ipsa testatur ex dei lege. corpori enim dictum est: terra es et in terram ibis. ita quod de terra est ibit in terram, hoc cadit quod in terram ibit, hoc resurgit quod cadit. Quia per hominem mors, et per hominem resurrectio. hic mihi et Christi corpus ostenditur in nomine hominis, qui constat ex corpore, ut saepe iam docuimus. quodsi sic in Christo uiuificamur omnes, sicut mortificamur in Adam, quando in Adam corpore mortificemur, sic necesse est et in Christo [corpore] uiuificemur. ceterum similitudo non constat, si non in eadem substantia mortificationi in Adam uiuificatio concurrat in Christo. sed interposuit aliquid adhuc de Christo et propter praesentem disceptationem non omittendum. tanto magis enim probabitur carnis resurrectio, quanto Christum eius dei ostendero, apud quem creditur carnis resurrectio. cum dicit: oportet enim regnare eum, donec ponat inimicos eius sub pedes eius, iam quidem et ex hoc ultorem deum edicit atque exinde ipsum, qui hoc Christo repromiserit: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. uirgam uirtutis
[*]( 8] Gen. 3, 19. 10] I Cor. 15, 21. 18] cf. I Cor. 15, 22. 21] I Cor. 15, 25. 24] Ps. 109, 1-2. j ) [*]( 9 cadit Ciaccontus: abit MR ibit MR, abit Ctacconius: ego an ita i/nuertmdm sit uerborum ordo haesito: quod in terram ibit, hoc cadit; quod cadit, hoc resurgit 14 mortificemur MR, mortificamur Oehlertts 15 et in Chrieto MRl, del. et R3, guem sequuntur reliqui corpore seclusi (est interpretamentum uocabuli sic) 16 mortificationi scripsi: mortificationis MB 17 aliquid adbuc M, adhuc aliquid JB 22 ponat MR3, ponam J21 eius M (priore loco; syllaba ei in lit.) 23 ultorem MR3, cultorem Rl 24 donec (ec ex am corr. m. 1) M 2d oirtutis M, uirtutis tuae 1iuulgo ) 603
emittet dominus ex Sion et dominabitur in medio inimicorum tuorum tecum. sed necesse est ad meam sententiam pertinere defendam eas scripturas, quas et Iudaei nobis auocare conantur. dicunt denique hunc psalmum in Ezechiam cecinisse, quia is sederit ad dexteram templi et hostes eius auerterit deus et absumpserit; propterea igitur et cetera: ante luciferum ex utero generaui te in Ezechiam conuenire et in Ezechiae natiuitatem. nos edimus euangelia — de quorum fide aliquid utique iam in tanto opere istos confirmasse debemus — nocturna natiuitate declarantia dominum, ut hoc sit (ante luciferum\', et ex stella magis intellecta et ex testimonio angeli, qui nocte pastoribus adnuntiauit natum esse cum maxime Christum, et ex loco partus; in diuersorium enim ad noctem conuenitur. fortassean et mystice factum sit, ut nocte Christus nasceretur, lux ueritatis futurus ignorantiae tenebris. sed nec generaui te dixisset deus, nisi filio uero. nam etsi de toto populo ait: filios generaui, sed non adicit: ex utero. cur autem adiecit: ex utero — tam uane, quasi aliqui hominum ex utero natus dubitaretur, — nisi quia curiosius uoluit intellegi in Christum: ex utero generaui te, id est ex solo utero, sine uiri semine, carni deputans (quod) ex utero, spiritui quod ex ipso? his accedit: tu es sacerdos in aeuum. nec sacerdos autem Ezechias nec in aenum, etsi fuisset. secundum ordinem, inquit, Melchisedec. quid Ezechias ad Melchisedec, altissimi sacerdotem et quidem non circumcisum, qui Abraham circumcisum iam
[*]( 4] cf. Ea. 37, 14-20; 87-88. nil Reg. cap. 18-19. 7] PB. 109, 3. 11] cf. Matth. 2, 2. 10. 12] cf. Luc. 2, 10. 8. 13] cf. Luc. 2, 7. 17] Es. 1, 2. 23-24] Ps. 109, 4. 26] cf. Gen. 14, 18-19. ) [*]( 1 dominaberis Pam 2 tecum <et cetera.) sed Pam 5 quia is aederit R3, qui ait sedit MRl, quia is, aiunt, sedit Pam 8 in R3, ante MBI, \'ante <lueiferum\' in) fort. (cfI. 11), defendit quae traduntur Eng (attch vor der Geburt des Ezechias, quia scilicet scriptum sit \'generaui\', non \'generabo\') 16 dixisset R3, edizisset MRl 17 uero Ciacconius: puero MR 22 (quod) ex utero scripsi: ex utero MR spiritui quod ex ipso. his accedit scripsi: spiritus. quod et ipso hic accedit MR, spiritus. quod et (in) ipso hic accedit Pam ) 604
accepta decimarum oblatione benedixit? at in Christum conueniet ordo Melchisedec, quoniam quidem Christus, proprius et legitimus dei antistes, praeputiati sacerdotii pontifex tum in nationibus constitutus, a quibus magis suscipi habebat, agnituram se quandoque circumcisionem et Abrahae gentem, cum ultimo uenerit, acceptatione et bene(dictione) dignabitur. est et alius psalmus ita incipiens: deus, iudicium tuum regi da, id est Christo regnaturo, et iustitiam tuam filio regis, id est populo Christi. filii enim eius sunt qui in ipso renascuntur. sed et hic psalmus Solomoni canere dicitur. quae tamen soli competunt Christo docere non poterunt etiam cetera non ad Solomonem, sed ad Christum pertinere? descendet, inquit, tamquam imber super uellus et uelut stillae destillantes in terram, placidum descensum eius et insensibilem describens de caelo in carnem. Solomon autem, etsi descendit alicunde, non tamen sicut imber, quia non de caelo. sed simpliciora quaeque proponam. dominabitur, inquit, a mari ad mare et a flumine usque ad terminos terrae: hoc soli datum est Christo; ceterum Solomon uni et modicae Iudaeae imperauit. adorabunt illum omnes reges: quem omnes, nisi Christum? et seruient ei omnes nationes: cui omnes, nisi Christo? sit nomen eius in aeuum: cuius nomen aeternum, nisi Christi? ante solem manebit nomen eius: ante solem enim sermo dei, id est Christus. et benedicentur in illo uniuersae gentes: in Solomone nulla natio benedicitur, in Christo uero omnis: quid nunc, si et deum eum psalmus iste demonstrat? et beatum eum dicent; quoniam
[*](4] cf. Rom. 10, 20-21. 5] cf. Rom. 11, 26-27. 7-8] Ps. 71, 1. 12]Ps.71,6. 17] PB. 71,8. 20-21] Ps. 71, 11. 22-605,3] Ps.71,17-19. ) [*]( 1 accepta R, acceptat MF 2 Christus, proprius R, proprius Christus M 4 suspici susp. Eng (sed cf. Rom. 10, 20-21) 5 agnituram M, cognituram R uulgo 6 bene(dictione) B3, bene MRl 10 dicitnr Eng (cf. 603,4): dicetur MR 12 solomonem M (sic ubique hoc loco o, tantwn quod 1.19: ceterum salomon), Salomonem R uulgo (ubique) descendet (= xoxaPaasTCd) Bcripsi: descendit MR 14 descensum (descen in lit.) Jl 23 aeternum MR, <in) aeternam Pam 27 psalmus iste M, iste psalmus R quoniam R3, quomodo MRl ) 605
benedictus dominus deus Israhelis, qui facit mirabilia solus. benedictum nomen gloriae eius et replebitur uniuersa terra gloria eius. contra Solomon, audeo dicere, etiam quam habuit in deo gloriam amisit per mulierem in idolatriam usque protractus. itaque cum in medio psalmo illud quoque positum sit: inimici eius puluerem lingent, subiecti utique pedibus ipsius, ad illud pertinebit, propter quod hunc psalmum et intuli et ad meam sententiam defendi, ut confirmauerim et regni gloriam et inimicorum subiectionem secundum dispositionem creatoris consecuturum non alium credendum quam creatoris.