Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Igitur per haec omnia ostendit, cuius dei sapientiam loquatur inter perfectos, eius scilicet, qui sapientiam sapientium abstulerit et prudentiam prudentium inritam fecerit, qui infatuauerit sapientia mundi, stulta eligens eius et disponens in salutem. hanc dicit sapientiam in occulto fuisse, quae fuerit in stultis et in pusillis et (in) inhonestis, quae latuerit etiam sub figuris, allegoriis et aenigmatibus. reuelanda postmodum in Christo, posito in lumen nationum a creatore promittente per Esaiae uocem patefacturum se thesauros inuisibiles et occultos. nam ut absconderit aliquid is deus, qui nihil egit omnino, in quod aliquid abscondisse existimaretur, satis incredibile. ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua eius sacramenta. creator autem tam ipse notus quam et sacramenta eius, palam scilicet decurrentia apud Israhel, sed de significantiis obumbrata, in quibus sapientia dei delitiscebat. inter perfectos narranda suo in tempore, proposita uero in proposito dei ante saecula. cuius et saecula, nisi creatoris? si enim et saecula temporibus structa sunt, tempora autem diebus et mensibus et annis compinguntur, dies porro et menses et anni solibus et lunis et sideribus creatoris signantur in hoc ab eo positis, — et erunt enim, inquit, in signa mensium et annorum — apparet et saecula creatoris esse et omne, quod ante saecula propositum dicatur, non alterius esse, quam cuius et saecula. aut probet dei sui saecula Marcion; ostendat et mundum ipsum, in quo saecula deputentur, uas quodammodo temporum, et signa aliqua uel organa eorum. si nihil demonstrat, reuertor, ut et illud dicam: cur autem ante saecula [*](1] cf. I Cor. 2, 6. 2] cf. Es. 29, 14. 4] cf. I Cor. 1, 20. 5] cf. I Cor. 2, 7. SJ cf. Es. 49, 6. 9] cf. Es. 45, 3. 16] cf. I Cor. 2, 7. 21] Gen. 1, 14. 23J cf. I Cor. 2, 7. 27J cf. ib. ) [*]( 2 sapientium J23. sapientum MR1 6 in addidi 7 allegoriis Pam (cf. 589, 9): allegoricis MR 10 egit R, legit MF 16 in proposito MR3, in proposita R1 26 organa eorum scripsi: ortaneorum MR, ortum eorum R3 (in mg.), notas eorum Urs, ordinem eorum Oehlerus )

589
creatoris proposuit gloriam nostram? posset uideri eam ante saecula proposuisse, quam introductione saeculi reuelasset. at cum id facit paene iam totis saeculis creatoris prodactis, uane ante saecula proposuit et non magis intra saecula quod reuelaturus erat paene post saecula. non enim eius est festinasse in proponendo, cuius est retardasse in reuelando. creatori autem competit utrumque: et ante saecula proposuisse et in fine saeculorum reuelasse, quia et quod proposuit et reuelauit medio spatio saeculorum in figuris et aenigmatibus et allegoriis praeministrauit. sed quia subicit de gloria nostra, quod eam nemo ex principibus huius aeui scierit, ceterum si scissent, numquam dominum gloriae crucifixissent, argumentatur haereticus principes huius aeui dominum ***, alterius scilicet dei Christum, crucifixerit, ut et hoc in ipsum redigat creatorem. porro cui supra ostenderimus, quibus modis gloria nostra a creatore sit t deputanda, praeiudicatum esse debebit eam, quae in occulto fuerit apud creatorem, merito igno(ra)tam etiam ab omnibus uirtutibus et potestatibus creatoris, quia nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis ipsique principi transgressionis, diabolo, quos magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum creatoris. sed iam nec mihi competit (principes huius aeui\' uirtutes et potestates interpretari creatoris, quia ignorantiam illis adscribit apostolus. legum [*]( 10—12] cf. I Cor. 2, 8. 24] cf. Matth. 4, 1-11. ) [*]( 6 est scripsi: et MB 7 proposuisse B3, profuisse MRl 8 et (prius) = etiam; coniunge cum praeministrauit 13 principes MR1, <quod) principes B3uulgo lacunam signaui: dominum <eius intellegendum, ereatorem, qui gloriae dominum) supplendum censeo (cf. I. 14 et 690, 8: iam nec in cruce eum figere potuit creator; cf. etiam 638, 18), Eng sic putat supplendum: huius aeni <malos angelos (siue uirtutes et potestates) creatoris non esse, qui gloriae) dominum (cf. I. 22: nec mihi competit et 590, 16) 14 crucifiierit scripsi: cruci eum fixerint MR1, cruci confixerint B2 uulgo et hoc B3, hoc et MBl redigat MBl, recidas B3 uulgo 15 ostenderimus MB, ostendimus Pam 16 cleptanda fort., depalata Eng 17 ignoratam scripsi: ignotam MR 18 ab omnibus MR, ab hominibus Rig, abominationibus Eng )
590
enim et secundum nostrum euangelium diabolus quoque in temptatione cognouit, et secundum commune instrumentum spiritus nequam sciebat eum sanctum dei esse et Iesum uocari et in perditionem eorum uenisse. etiam parabola fortis illius armati, quem alius ualidior oppressit et uasa eius occupauit, ***, si in creatoris accipitur apud Marcionem, iam nec ignorasse ultra potuit creator dominum gloriae, dum ab eo opprimitur, nec in cruce eum figere, aduersus quem ualere non potuit, et superest, ut — secundum me quidem credibile sit — scientes uirtutes et potestates creatoris dominum gloriae, Christum suum, crucifixerint, qua desperatione et malitiae redundantia serui quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant; scriptum est enim apud me satanam in ludam introisse. secundum autem Marcionem nec apostolus hoc loco patitur ignorantiam adscribi uirtutibus creatoris in gloriae dominum, quia scilicet non illas uult intellegi principes huius aeui. quod si non uidetur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de saecularibus dixit, de populo principali, utique non inter nationes, de ipsis archontibus eius, de rege Herode, etiam de Pilato, et quo maior principatus huius aeui, Romana dignitas praesidebat. ita et cum destruuntur argumentationes diuersae partis, nostrae expositiones aedificantur. sed uis adhuc gloriam nostram dei tui esse et apud eum in occulto fuisse. et quare adhuc eodem et deus instrumento et apostolus nititur? quid illi cum sententiis prophetarum ubique? quis enim cognouit [*]( 3] cf. Luc. 4, 34. 4] cf. Luc. 11, 21-22. 13] cf. Luc. 22, 3. 25] Ea. 40, 13. cf. I Cor. 2, 16. ) [*]( 1 enim scripsi: autem MR 4 eorum scil. diaboli et spirituum tllquam, nisi malis supra rescribere: sciebant 5 oppresait B3 (C/. 512, 9i: obrepsit MRl 6 lacunam signavi: si in diaboli accipitur (scil. parabolam), testis ect et ipsa cogniti ab illo domini uel sitnilia intercidisse puto creatoris ]rIB, creatorem Urs 7 dominum scripsi: deum MR 9 parenthesin indicaui: ut secundum me quidem credibile sit, (ut) Eng 10 dominum scripsi: deum MB 11 crucifixerint MB1, crucifiiisse R3 uulgo 13 satanan M 21 argumentationes Gel: argumentatione MR 24 et deus (add. in mg. m. 1) M )
591
sensum domini, et quis illi consiliarius fuit? Esaiae est. quid illi etiam cum exemplis dei nostri? nam quod architectum se prudentem adfirmat, hoc inuenimus significari depalatorem disciplinae diuinae a creatore per Esaiam: auferam enim, inquit, a Iudaea inter cetera et sapientem architectum. et numqui non ipse tunc Paulus destinabatur, de Iudaea, id est de Iudaismo, auferri habens in aedificationem Christianismi, positurus unicum fundamentum, quod est Christus? quia et de hoc per eundem prophetam creator:. ecce ego, inquit, inicio in fundamenta Sionis lapidem pretiosum, honorabilem, et qui in eum crediderit non confundetur. nisi si structorem se terreni operis deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret, qui futurus esset fundamentum credentium in eum. super quod prout quisque superstruxerit, dignam scilicet uel indignam doctrinam, si opus. eius per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur, creatoris est, quia per ignem iudicatur nostra superaedificatio, utique sui fundamenti, id est sui Christi. Nescitis quod templum dei sitis et in uobis inhabitet spiritus. dei? si homo et res et opus et imago et similitudo — et caro per terram et anima per afflatum — creatoris est, totus ergo in alieno habitat deus Marcionis, si non, creatoris sumus. templum. quod si templum dei quis uitiauerit, uitiabitur, utique a deo templi. ultorem intentans creatorem intentauit. stulti estote, ut sitis sapientes. quare? sapientia. enim huius mundi stultitia est penes deum. penes quem [*]( 2] cf. I Cor. 3, 10. 4] cf. Es. 3, 1-3. 9] Es. 23, 16. 14] cf. I Cor. 3, 13-15. 17] cf. I Cor. 3. 13. 18] I Cor. 3, 16. 23] I Cor. 3, 17. 25] I Cor. 3, 18. I Cor. 3, 19. ) [*]( 1 Esaiae scripsi: Esaias MR 6 numqai non scripsi:. numquid MR 10 inicio R, inlicio M 12 nisi si Bit nisi MR3 14 eum, super uulgo 17 indicatur R3 mg nostra Eng: uestra MR 20 parenthesin indicavi 21 totus Rig: tutus MRI, tuus R3 22 Marcion R3 si non (= It S4 JJLTQ; supple mente: in alieno habitat deus Marcionis), creatoris scripsi: si non creatone uulgo 24 intemptans MF intentauit Eng: intentabit MR3Ft intentabis Rl )
592
deum? si nihil nobis et ad hunc sensum pristina praeiudicauerunt, bene, quod et hic adstruit: scriptum est enim: deprehendens sapientes in nequitia illorum; et rursus: dominus scit cogitationes sapientium, quod sint superuacuae. in totum enim praescriptum a nobis erit nulla illum sententia uti potuisse eius dei, quem destruere deberet, si non illi doceret. ergo, inquit, nemo glorietur in homine, et hoc secundum creatoris disciplinam: miserum hominem, qui spem habet in hominem et: bonum est fidere in deo, quam fidere in hominibus; ita et gloriari.