Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Sub eadem Abrahae mentione, dum ipso sensu reuincatur. [*]( 4] uerba apostolici Marcionis e Gal. 3, 14 detorta 5] cf. Hab. 2, 4; Gal. 3, 11. 8] Gal. 3, 26. 9] cf. Gal. 3, 7-9. 13] cf. Gen. 15, 6. Gal. 3, 6. 14] cf. Gen. 17, 4-5. 20] cf. Rom. 4, 10. 26] cf. Gal. 3, 14. ) [*]( 1 credetur scripsi: crederetur MR 4 accipimus M, accepimus Ruulgo 7 fides scripsi: fidei MR 11 fidei no(s uo)cauit fort. 18 ei addidi 15 lacunam signaui: quam demerendo placentes supplendum puto 23 ei fide addidi 24 falsa codicum interpunctione seductus est Pamelius peruersa capitum distinctione quae arcte inter se cohaerent dirimue: notum est sub eadem ... reuincatur. 4. adhuc, inquit uulgo 26 dum - wiihrend doch )

579
adhuc, inquit, secundum hominem dico: dum essemus paruuli, sub elementis mundi eramus positi ad deseruiendum eis. atquin non est hoc humanitus dictum, non enim exemplum est, sed ueritas. quis enim paruulus — utique sensu, quod sunt nationes — non elementis subiectus est mundi, quae pro deo suspicit? illud autem fuit, quod tum secundum hominem dixit: sed tamen testamentum hominis nemo spernit aut superordinat. exemplo enim humani testamenti permanentis diuinum tuebatur: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. non dixit \'seminibus*, quasi pluribus, sed \'semini\' tamquam uni, quod est Christus. erubescat spongia Marcionis! nisi quod ex abundanti retracto quae abstulit, cum ualidius sit illum ex his reuinci, quae seruauit. cum autem euenit impleri tempus, misit deus filium suum, utique is, qui etiam ipsorum temporum deus est, quibus saeculum constat, qui signa quoque temporum ordinauit, soles et lunas et sidera et stellas, qui filii denique sui reuelationem in extremitatem temporum et disposuit et praedicauit: in nouissimis diebus erit manifestus mons domini, et: in nouissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, secundum Iohelem. ipsius erat sustinuisse tempus impleri, cuius erat etiam finis temporis sicut initium. ceterum deus ille otiosus nec operationis nec praedicationis ullius atque ita nec temporis alicuius, quid omnino egit, quod efficeret tempus impleri et iam implendum sustineri? si nihil, satis uanum est, ut creatoris tempora [*]( 1] Gal. 3, 15; 4, 3. 7] Gal. 3, 15. 9] Gal. 3, 16. 14] Gal. 4, 4. 19] Es. 2, 2. 20] Ioel 3, 1. ) [*](1 remouerat spongia Marcionis uerba apostoli inde a ojjtto? avapu>noo \'.It. r. X. (c. 3, 15) usque ad ea, quae leguntur c. 4, 3: ots i,p.sv vrjitioi x. x. X. hoc uero modo coniungi uerba apostoli, quae coniungi nequeant, in scquentibus comprobat auctor 6 suspicit Eng (cf. 580, 19): suscipit MJR fuit M, facit 22 7 tum scripsi: cum MR dixit sed scripsi: dixisset MB 10 sunt om. 221 11 est Christus M, Christus est Rtmlgo 21 ineo spiritu M, spiritu meo JR uulgo 23 initium in lit. M 25 aut iam Lat ) [*]( 37* )
580
sustinuerit seruiens creatori. cui autem rei misit filium suum? ut eos, qui sub lege erant, redimeret - hoc est ut efficeret tortuosa in uiam rectam et aspera in uias leues secundum Esaiam, ut uetera transirent et noua orirentur: lex noua ex Sion et sermo domini ex Hierusalem — et ut adoptionem filiorum acciperemus, utique nationes, quae filii non eramus. et ipse enim erit lux nationum et in nomine eius nationes sperabunt. itaque ut certum esset nos filios dei esse, misit spiritum suum in corda nostra clamantem: abba, pater. in nouissimis enim, inquit, diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem. cuius gratia, nisi cuius et promissio gratiae? quis pater, nisi qui et factor? post has itaque diuitias non erat reuertendum ad infirma et mendica elementa. elementa autem apud Romanos quoque etiam primae litterae solent dici. non ergo per mundialium elementorum derogationem a deo eorum auertere cupiebat, — etsi dicendo supra: (si ergo his, qui in natura sunt dei, seruitis,\' physicae, id est naturalis, superstitionis elementa pro deo habentis suggillat errorem, nec sic tamen elementorum deum taxans — sed quae uelit intellegi elementa, primas scilicet litteras legis, ipse declarat: dies obseruatis at menses et tempora et annos. et sabbata, ut opinor, et caenas puras et ieiunia et dies magnos. cessare enim ab his quoque, sicut et circumcisione, oportebat ex decretis creatoris. qui et per Esaiam: neomenias uestras et sabbata et diem magnum non sustinebo, ieiunium etferias etcaerimonia uestra odit anima mea; et per Amos: odi, reieci [*]( 2] Gal. 4, 5. 3] Es. 40, 4. 4] cf. II Cor. 5, 17; Es. 43, 19; 65, 17. Es. 2, 3. 5] Gal. 4, 5. 7] Es. 49, 6. Es. 42, 4. 9J Gal. 4, 6. 10] Ioel 3, 1. 14] cf. Gal. 4, 9. 17] uerba apostolici Marcionis e Gal. 4, 8 detorta 21] Gal. 4, 10. 25] Es. 1, 13-14. 27] Am. 5, 21. ) [*]( 2 parenthesin indicaui 3 uias lenes (= óôοόç À£La\') Iun: uias lenes MR 7 erit lux MF, lux erit R uulgo 8 esset Rz, est et MR1 17 patenthesin indicaui in MR, non Pam 19 suggillat MR, sngillabat Pam 20 taxans. sed uulgo 22 annos et uulgo 26 caerimonia uestra ..:VB, caerimonias nostras Pam N )
581
caerimonias uestras, et non odorabor in frequentiis uestris; item per Osee: auertam uniuersas iocunditates eius et caerimonia eius et sabbata et neomenias eius et omnes frequentias eius. \'quae ipse constituerat,\' inquis, \'erasit*? magis quam alius; aut si alius, ergo ille adiuuit sententiam creatoris, auferens quae et ille damnauerat. sed non huius loci quaestio, cur leges suas creator infregerit. sufficit, quod infracturum probauimus, ut confirmetur nihil apostolum aduersus creatorem determinasse, cum et ipsa amolitio legis a creatore sit. Sed ut furibus solet aliquid excidere de praeda in indicium, ita credo et Marcionem nouissimam Abrahae mentionem dereliquisse, nulla magis auferenda, etsi ex parte conuertit. si enim Abraham duos liberos habuit, unum ex ancilla et alium ex libera, sed qui ex ancilla carnaliter natus est, qui uero ex libera per repromissionem, — quae sunt allegorica (id est aliud portendentia); haec sunt enim duo testamenta (siue\'duae ostensiones\', sicut inuenimus interpretatum): unum a monte Sina in synagogam Iudaeorum secundum legem generans in seruitutem, alium super omnem principatum generans uim dominationemet omne omne nomen quod nominatur, non tantum in hoc aeuo sed et in futuro, in quam repromisimus sanctam ecclesiam, quae est mater nostra — ideoque adicit: propter quod, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae, utique manifestauit et Christianismi generositatem in filio Abrahae ex libera nato allegoriae habere sacramentum, sicut et ludaismi seruitutem legalem in filio ancillae, atque ita eius dei esse utramque [*]( 2] OB. 2, 11. 13—23] uerba apostolici Marcionis e Gal. 4, 22-24. 26 et Eph. 1, 21 conaarcinata et detorta 23J Gal. 4, 31. ) [*]( 1 odorabor Pam: adorabor MR 3 caerimonia MR, caerimonias Pam 5 aut MRI, at J23 10 ut MRet R3 12 nulla-auferenda JSng: nnllam-auferendam MR conuertit M (tit in ras.) R, conuerrit JLat 15 parenthesin indicaui 19 alium MR, aliud Rig 22 quam Urs: quem MR 23 uerba quae est mater nostra, quae in MR paulo supra post in futuro leguntur, huc transtulit Eng )
582
dispositionem, apud quem inuenimus utriusque dispositionis deliniationem. ipsum quod ait: qua libertate Christus nos manumisit, nonne eum constituit manumissorem, qui fuit dominus? alienos enim seruos nec Galba manumisit, facilius liberos soluturus. ab eo igitur praestabitur libertas, apud quem fuit seruitus legis. et merito non decebat manumissos rursus iugo seruitutis, id est legis, adstringi, iam psalmo adimpleto: disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis iugum ipsorum, postquam archontes congregati sunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum ipsius. de seruitute igitur exemptis ipsam seruitutis notam eradere perseuerabat, circumcisionem, ex praedicationis scilicet propheticae auctoritate, memor dictum per Hieremiam: et circumcidimini praeputia cordis uestri; quia et Moyses: circumcidetis duricordiam uestram, id est non carnem. denique si circumcisionem ab alio deo ueniens eicludebat, cur etiam praeputiationem negat quicquam ualere in Christo sicut et circumcisionem? praeferre enim debebat aemulam eius, quam expugnabat, si ab aemulo circumcisionis deo esset. porro, quia et circumcisio et praeputiatio uni deo deputabantur, ideo utraque in Christo uacabant propter fidei praelationem, illius fidei, de qua erat scriptum: et in nomine eius nationes credent, illius fidei, quam dicendo per dilectionem perfici sic quoque creatoris ostendit. siue enim dilectionem dicit quae in deum, et hoc creatoris est: diliges deum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex totis uiribus tuis, siue quae in proximum, et: proximum tuum [*]( 2J Gal. 5, 1. 8] Ps. 2, 3. 9] Pa. 2, 1-2. 111 cf. Gal. 5. 2. 13] Hier. 4, 4. 15] Deut. 10, 16. 17] cf. Gal. 5, 6. 22] Es. 42, 4. 23J cf. Gal. 5, 6. 25] Deut. 6, 5. 27] Leu. 19, 18. ) [*]( 2 delineationem R3, declination em MRl nos Pam: nos M12 4 nec Jun: ne MR 5 soluturus R3, solutos MR1 6 merito. non vulgo 7 id est MR3G, uel Rl 11 exemptis scripsi: exemptos MR 12 euadere susp. Eng, tuens supra exemptos 18 et circumcisionem MR3G, ex circumcisione R1 21 uacabant M, uacabat R 27 et: proximum Eng: et proximum uulgo )
583
tamquam te creatoris est. Qui autem turbat uos iudicium feret. a quo deo? ab optimo? sed ille non iudicat. a creatore? (sed nec ille damnabit adsertorem circumcisionis\'. quodsi non erit alius, qui iudicet, nisi creator, iam ergo non damnabit legis defensores nisi quia ipse eam cessare constituit. quid nunc, si et confirmat illam ex parte, qua debet? tota enim, inquit, lex in uobis adimpleta est: diliges proximum tuum tamquam te. aut si sic uult intellegi \'adimpleta est\', quasi iam non adimplenda, ergo non uult, diligam proximum tamquam me, ut et hoc cum lege cessauerit? sed perseuerandum erit semper in isto praecepto. ergo lex creatoris etiam ab aduersario probata est, nec dispendium, sed compendium ab eo consecuta est, redacta summa in unum iam praeceptum. sed nec hoc alii magis competit quam auctori. atque adeo cum dicit: onera uestra inuicem sustinete, et sic adimplebitis legem Christi, si hoc non potest fieri nisi quis diligat proximum sibi tamquam se, apparet: diliges proximum tibi tamquam te, per quod auditur: inuicem onera uestra portate, Christi esse legem, quae sit creatoris, atque ita Christum creatoris esse, dum Christi est lex creatoris. Erratis, deus non deridetur. atquin derideri potest deus Marcionis, qui nec irasci nouit nec ulcisci. quod enim seuerit homo, hoc et metet. ergo retributionis et iudicii deus intentat. bonum autem facientes non fatigemur et: dum habemus tempus, operemur bonum. nega creatorem bonum facere praecepisse, et diuersa doctrina sit diuersae diuinitatis. porro si retributionem praedicat, ab eodem erit et corruptionis messis et uitae. tempore autem suo metemus, quia et [*]( 1] Gal. 5, 10. 6] Gal. 5, 14. 7] cf. Leu. 19, 18. 15] Gal. 6, 2. 20] Gal. 6, 7. 22] Gal. 6, 7. 24] Gal. 6, 9. Gal. 6, 10. 27] cf. Dent. 32, 35. cf. Gal. 6, 8. 28] Gal. 6, 9. ) [*]( 4 damnabit J23, damnauit MRl 5 quia M, qui R 6 qua R3, quia MR1 ex parte? quia debet. mauult Eng 9 diligam M, ut diligam Rvulgo 10 cessauerit. sed uulgo 17 aibi MR, suum Pam 18 tibi MR, tuum Pam 21 deridetur R, irridetur M 22 seuerit MR, seminauerit PamN )
584
Ecclesiasticus: tempus, inquit, omni rei. Sed et mihi, famulo creatoris, mundus crucifixus est, non tamen deus mundi, et ego mundo, non tamen deo mundi. mundum enim quantum ad conuersationem eius posuit, cui renuntiando mutuo transfigimur et inuicem morimur. [persecutores uocat Christi.] cum uero adicit stigmata Christi in corpore suo gestare se — utique corporalia compedum — iam non putatiuam, sed ueram et solidam carnem professus est Christi, cuius stigmata corporalia ostendit.

[*](Ad Corinthios prima) Praestructio superioris epistolae ita duxit, ut de titulo eius non retractauerim, certus et alibi retractari eum posse, communem scilicet et eundem in epistulis omnibus. quod non utique salutem praescribit eis, quibus scribit, sed gratiam et pacem, non dico: quid illi cum Iudaico adhuc more, destructori Iudaismi? — nam et hodie Iudaei in pacis nomine appellant et retro in scripturis sic salutabant — sed intellego illum defendisse officio suo praedicationem creatoris: quam maturi pedes euangelizantium bona, euangelizantium pacem. euangelizatur enim bonorum, id est gratiae dei pacem, quam praeferendam sciebat. haec cum a deo patre nostro et domino Iesu adnuntians communibus nominibus utatur competentibus nostro quoque sacramento, non puto dispici posse, quis deus pater et dominus Iesus praedicetur nisi ex accidentibus, cui magis competant. primo quidem [*]( 1] Eccl. 3, 17. Gal. 6, 14. 6] cf. Gal. 6, 17. 14] cf. I Cor. 1, 3. 18] Rom. 10, 15. cf. Es. 52, 7. 20] cf. Phil. 4, 7. cf. I Cor. 1, 3. ) [*]( 1 Ecclesiastes Pam omni M, erit omni R uulgo mihi, (in quit) fort. 2 mundi MR3, mundo RI 5 pereecutores uocat Christi seclusi 6 stigmata JB3, signata MR1 7 compedum scripsi: competunt MR 10 EX- PLICIT AD GALATAS; INCIPIT AD CORINTHIOS I M, de epistula ad corinthios prima RF 12 «in (ex m a m. 1) M omnibus, quod uulgo 14 pacem. nou uulgo 15 destructori R, destructore MF parenihesin indicaui 16 salutabant. sed uulgo 19 euangelizatur Ettg: euangelizator MR 20 pacem quam MBt, paci eam JB3 haec sril. gratiam et pacem (cf. supra l. 14) 23 dispici R, despici M 24 accidentibus M, accedentibus R )

585
patrem deum praescribo non alium agnoscendum quam et hominis et uniuersitatis creatorem et institutorem; porro patri etiam domini nomen accedere ob potestatem, quod et filius per patrem capiat; dehinc gratiam et pacem non solum eius esse, a quo praedicabantur, sed (et) eius, qui fuerit offensus. nec gratia enim fit nisi offensae nec pax nisi belli. et populus autem per disciplinae transgressionem et omne hominum genus per naturae dissimulationem et deliquerat et rebellauerat aduersus creatorem. deus autem Marcionis et quia ignotus non potuit offendi et quia nescit irasci. quae ergo gratia a non offenso? quae pax a non rebellato? Ait crucem Christi stultitiam esse perituris, uirtutem autem et sapientiam dei salutem consecuturis, et ut ostenderet, unde hoc eueniret, adicit: scriptum est enim: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium inritam faciam. si haec creatoris sunt et ad causam crucis pertinent stultitiam deputatam, ergo et crux et per crucem Christus ad creatorem pertinebit, a quo praedicatum est quod ad crucem pertinet. aut si creator, qua aemulus, idcirco sapientiam abstulit, ut crux Christi, scilicet aduersarii, stultitia deputetur, ecquomodo potest aliquid ad crucem Christi non sui creator pronuntiasse, quem ignorabat, cum praedicabat? sed et cur apud deum optimum et profusae misericordiae alii salutem referunt, credentes crucem uirtutem et sapientiam dei esse, alii perditionem, quibus Christi crux stultitia reputatur? si non, creatoris est aliquam et populi et humani generis offensam detrimento sapientiae atque prudentiae multasse. hoc sequentia confirmabunt, cum dicit: [*]( 8] cf. Rom. 1, 16—27. 11] cf. I Cor. 1. 18. 13] I Cor. 1, 19; cf. EB. 29, 14. ) [*]( 1 deum scripsi: dominum MR 3 accedere JB, accederet MF 5 et addidi 8 rebellauerat R3, debellauerat Mli1 11 ait R3, aut MR1 13 adicit R3, aliquid MRl 16 et (quae) ad Pam stultitiam MR1, stultitiae R3 uulgo deputatam Eng: deputat MR Pam 20 ecquomodo Ochlerus: et quomodo MR 22 deum scripst: dominum MR 25 signum interrogaiionis posui si non, (= d ôs JJLTa ; mente supple: apud deum optimum alii salutem referunt alii perditionem) creatoris scripsi: si non creatoris uulgo 26 populi MR3G, populo HI 27 multasse? hoc uulgo )
586
nonne infatuauit deus sapientiam mundi? cumque et hic adicit, quare: quoniam in dei sapientia non intellexit mundus per sapientiam deum, boni duxit deus per stultitiam praedicationis saluos facere credentes. sed prius de mundo disceptabo. quatenus subtilissimi haeretici hic uel maxime mundum per dominum mundi interpretantur, nos autem hominem qui sit in mundo intellegimus, ex forma simplici loquelae humanae, qua plerumque id, quod continet, ponimus pro eo, quod continetur: \'circus clamauit\' et 'forum locutum est\' et \'basilica fremuit\', id est qui in his locis rem egerunt. igitur quia homo, non deus mundi in sapientia non cognouit deum, (in) qua cognoscere debuerat, et Iudaeus in sapientia scripturarum et omnis gens in sapientia operum, ideo deus idem, qui sapientia (in sapientia) sua non erat adcognitus, statuit sapientiam hominum stultitia repercutere, saluos faciendo credentes quosque in stultam crucis praedicationem. quoniam Iudaei signa desiderant, qui iam de deo certi esse debuerant, et Graeci sapientiam quaerunt, qui suam scilicet, non dei sapientiam sistunt. ceterum si nouus deus praedicaretur, quid deliquerant Iudaei signa desiderantes, quibus crederent, aut Graeci sapientiam sectantes, cui magis crederent ? ita et remuneratio ipsa in Iudaeos et Graecos et zeloten deum confirmat et iudicem, qui ex retributione aemula et iudice infatuauerit sapientiam mundi. quodsi eius sunt et causae, cuius adhibentur scripturae. ergo de creatore tractans apostolus non intellecto creatori utique docet intellegendo. etiam quod scandalum Iudaeis praedicat Christum, prophetiam super illo consignat creatoris dicentis per Esaiam: ecce posui [*]( 1] I Cor. 1, 20. 2] I Cor. 1, 21. 11] cf. ib. 14] cf. I Cor. 1. 20. 15] cf. I Cor. 1, 21. 16-181 I Cor. 1, 22. 24] cf. I Cor. 1. 20. 27] cf. I Cor. 1, 23. 2SJ Rom. 9, 88. cf. Es. 8, 14; 28, 16. ) [*]( 2 sapientia R, sapientiam M 3 deum Pam: dominum MR 5 quatinus M 12 (in) qua scripsi: quam MRt, quem R3 uulgo 14 sapientia (scil. hominum; cf. supra l. 3: per sapientiam) <in sapientia) sua Eng: sapientia sua MRl, (in) sapientia R5G adcognitus M, agnitos R 22 zelots M 23 retributione MR3G, tributione HI 26 creatori-intellegendo M, creatore-intellegendo R, creatorem-intellegendunl Oehlerus )
587
in Sion lapidem offensionis et petram scandali. (petra autem fuit Christus\' etiam Marcion seruat. quid est autem stultum dei sapientius hominibus, nisi crux et mors dei? quid infirmum dei fortius hominibus, nisi natiuitas et caro dei? ceterum si nec natus ex uirgine Christus nec carne constructus ac per hoc neque crucem neque mortem uere perpessus est, nihil in illo fuit stultum et infirmum, nec iam stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientia, nec infirma mundi elegit deus, ut confundat fortia, nec inhonesta et minima et contemptibilia, quae non sunt, id est quae non uere sunt, ut confundat quae sunt, id est quae uere sunt. nihil enim a deo dispositum uere modicum et ignobile et contemptibile, sed quod ab homine. apud creatorem autem iam uetera stultitiae et infirmitati et inhonestati et pusillitati et contemptui deputari possunt. quid stultius, quid infirmius, quam sacrificiorum cruentorum et holocaustomatum nidorosorum a deo exactio? quid infirmius, quam uasculorum et grabattorum purgatio? quid inhonestius, quam carnis iam erubescentis alia dedecoratio? quid tam humile, quam talionis indictio? quid tam contemptibile, quam ciborum exceptio ? totum, quod sciam, uetus testamentum omnis haereticus inridet. stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientia — Marcionis deus nihil tale, quia nec aemulatur contraria contrariis redarguere — ne glorietur omnis caro, ut, quemadmodum scriptum est: qui gloriatur, in deo glorietur. in quo? utique in eo, qui hoc praecepit. nisi creator praecepit, ut in deo Marcionis gloriemur. [*]( 1] I Cor. 10, 4. 8-4] I Cor. 1, 25. 7] I Cor. 1, 27-28. 16] cf. Leu. 6, 14-18 et 6, 9-13. 17] cf. Leu. 15, 12. 4. 26. 19] cf. Exod. 21, 24. 20J cf. Leu. 11, 2-44. 21] I Cor. 1, 27. 23] I Cor. 1, 29. 31. cf. Hier. 9, 23-24. ) [*]( 3 mora dei M, mors Christi R uulgo 4 hominibus scripsi: homini MF, homineii 8 sapientiaR\', sapientiamMRI 12 uereMR1, (est) uereB*uulgo 13 autem iam Eng: aut etiam MF, autem etiam liuulgo 16 holocaustomatum nidorosorum B3, holocaustomata idolorum MRl 17 grabattorum MF, grabbatorum B uulgo 22 sapientia J23, sapientiam M RI parenthesin indicaui 23 contrariis R3, a contrariis MBl 25 deo MB> domino FJPam N 26 in deo B3, in deum MBl )
588

Igitur per haec omnia ostendit, cuius dei sapientiam loquatur inter perfectos, eius scilicet, qui sapientiam sapientium abstulerit et prudentiam prudentium inritam fecerit, qui infatuauerit sapientia mundi, stulta eligens eius et disponens in salutem. hanc dicit sapientiam in occulto fuisse, quae fuerit in stultis et in pusillis et (in) inhonestis, quae latuerit etiam sub figuris, allegoriis et aenigmatibus. reuelanda postmodum in Christo, posito in lumen nationum a creatore promittente per Esaiae uocem patefacturum se thesauros inuisibiles et occultos. nam ut absconderit aliquid is deus, qui nihil egit omnino, in quod aliquid abscondisse existimaretur, satis incredibile. ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua eius sacramenta. creator autem tam ipse notus quam et sacramenta eius, palam scilicet decurrentia apud Israhel, sed de significantiis obumbrata, in quibus sapientia dei delitiscebat. inter perfectos narranda suo in tempore, proposita uero in proposito dei ante saecula. cuius et saecula, nisi creatoris? si enim et saecula temporibus structa sunt, tempora autem diebus et mensibus et annis compinguntur, dies porro et menses et anni solibus et lunis et sideribus creatoris signantur in hoc ab eo positis, — et erunt enim, inquit, in signa mensium et annorum — apparet et saecula creatoris esse et omne, quod ante saecula propositum dicatur, non alterius esse, quam cuius et saecula. aut probet dei sui saecula Marcion; ostendat et mundum ipsum, in quo saecula deputentur, uas quodammodo temporum, et signa aliqua uel organa eorum. si nihil demonstrat, reuertor, ut et illud dicam: cur autem ante saecula [*](1] cf. I Cor. 2, 6. 2] cf. Es. 29, 14. 4] cf. I Cor. 1, 20. 5] cf. I Cor. 2, 7. SJ cf. Es. 49, 6. 9] cf. Es. 45, 3. 16] cf. I Cor. 2, 7. 21] Gen. 1, 14. 23J cf. I Cor. 2, 7. 27J cf. ib. ) [*]( 2 sapientium J23. sapientum MR1 6 in addidi 7 allegoriis Pam (cf. 589, 9): allegoricis MR 10 egit R, legit MF 16 in proposito MR3, in proposita R1 26 organa eorum scripsi: ortaneorum MR, ortum eorum R3 (in mg.), notas eorum Urs, ordinem eorum Oehlerus )

589
creatoris proposuit gloriam nostram? posset uideri eam ante saecula proposuisse, quam introductione saeculi reuelasset. at cum id facit paene iam totis saeculis creatoris prodactis, uane ante saecula proposuit et non magis intra saecula quod reuelaturus erat paene post saecula. non enim eius est festinasse in proponendo, cuius est retardasse in reuelando. creatori autem competit utrumque: et ante saecula proposuisse et in fine saeculorum reuelasse, quia et quod proposuit et reuelauit medio spatio saeculorum in figuris et aenigmatibus et allegoriis praeministrauit. sed quia subicit de gloria nostra, quod eam nemo ex principibus huius aeui scierit, ceterum si scissent, numquam dominum gloriae crucifixissent, argumentatur haereticus principes huius aeui dominum ***, alterius scilicet dei Christum, crucifixerit, ut et hoc in ipsum redigat creatorem. porro cui supra ostenderimus, quibus modis gloria nostra a creatore sit t deputanda, praeiudicatum esse debebit eam, quae in occulto fuerit apud creatorem, merito igno(ra)tam etiam ab omnibus uirtutibus et potestatibus creatoris, quia nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis ipsique principi transgressionis, diabolo, quos magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum creatoris. sed iam nec mihi competit (principes huius aeui\' uirtutes et potestates interpretari creatoris, quia ignorantiam illis adscribit apostolus. legum [*]( 10—12] cf. I Cor. 2, 8. 24] cf. Matth. 4, 1-11. ) [*]( 6 est scripsi: et MB 7 proposuisse B3, profuisse MRl 8 et (prius) = etiam; coniunge cum praeministrauit 13 principes MR1, <quod) principes B3uulgo lacunam signaui: dominum <eius intellegendum, ereatorem, qui gloriae dominum) supplendum censeo (cf. I. 14 et 690, 8: iam nec in cruce eum figere potuit creator; cf. etiam 638, 18), Eng sic putat supplendum: huius aeni <malos angelos (siue uirtutes et potestates) creatoris non esse, qui gloriae) dominum (cf. I. 22: nec mihi competit et 590, 16) 14 crucifiierit scripsi: cruci eum fixerint MR1, cruci confixerint B2 uulgo et hoc B3, hoc et MBl redigat MBl, recidas B3 uulgo 15 ostenderimus MB, ostendimus Pam 16 cleptanda fort., depalata Eng 17 ignoratam scripsi: ignotam MR 18 ab omnibus MR, ab hominibus Rig, abominationibus Eng )
590
enim et secundum nostrum euangelium diabolus quoque in temptatione cognouit, et secundum commune instrumentum spiritus nequam sciebat eum sanctum dei esse et Iesum uocari et in perditionem eorum uenisse. etiam parabola fortis illius armati, quem alius ualidior oppressit et uasa eius occupauit, ***, si in creatoris accipitur apud Marcionem, iam nec ignorasse ultra potuit creator dominum gloriae, dum ab eo opprimitur, nec in cruce eum figere, aduersus quem ualere non potuit, et superest, ut — secundum me quidem credibile sit — scientes uirtutes et potestates creatoris dominum gloriae, Christum suum, crucifixerint, qua desperatione et malitiae redundantia serui quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant; scriptum est enim apud me satanam in ludam introisse. secundum autem Marcionem nec apostolus hoc loco patitur ignorantiam adscribi uirtutibus creatoris in gloriae dominum, quia scilicet non illas uult intellegi principes huius aeui. quod si non uidetur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de saecularibus dixit, de populo principali, utique non inter nationes, de ipsis archontibus eius, de rege Herode, etiam de Pilato, et quo maior principatus huius aeui, Romana dignitas praesidebat. ita et cum destruuntur argumentationes diuersae partis, nostrae expositiones aedificantur. sed uis adhuc gloriam nostram dei tui esse et apud eum in occulto fuisse. et quare adhuc eodem et deus instrumento et apostolus nititur? quid illi cum sententiis prophetarum ubique? quis enim cognouit [*]( 3] cf. Luc. 4, 34. 4] cf. Luc. 11, 21-22. 13] cf. Luc. 22, 3. 25] Ea. 40, 13. cf. I Cor. 2, 16. ) [*]( 1 enim scripsi: autem MR 4 eorum scil. diaboli et spirituum tllquam, nisi malis supra rescribere: sciebant 5 oppresait B3 (C/. 512, 9i: obrepsit MRl 6 lacunam signavi: si in diaboli accipitur (scil. parabolam), testis ect et ipsa cogniti ab illo domini uel sitnilia intercidisse puto creatoris ]rIB, creatorem Urs 7 dominum scripsi: deum MR 9 parenthesin indicaui: ut secundum me quidem credibile sit, (ut) Eng 10 dominum scripsi: deum MB 11 crucifixerint MB1, crucifiiisse R3 uulgo 13 satanan M 21 argumentationes Gel: argumentatione MR 24 et deus (add. in mg. m. 1) M )
591
sensum domini, et quis illi consiliarius fuit? Esaiae est. quid illi etiam cum exemplis dei nostri? nam quod architectum se prudentem adfirmat, hoc inuenimus significari depalatorem disciplinae diuinae a creatore per Esaiam: auferam enim, inquit, a Iudaea inter cetera et sapientem architectum. et numqui non ipse tunc Paulus destinabatur, de Iudaea, id est de Iudaismo, auferri habens in aedificationem Christianismi, positurus unicum fundamentum, quod est Christus? quia et de hoc per eundem prophetam creator:. ecce ego, inquit, inicio in fundamenta Sionis lapidem pretiosum, honorabilem, et qui in eum crediderit non confundetur. nisi si structorem se terreni operis deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret, qui futurus esset fundamentum credentium in eum. super quod prout quisque superstruxerit, dignam scilicet uel indignam doctrinam, si opus. eius per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur, creatoris est, quia per ignem iudicatur nostra superaedificatio, utique sui fundamenti, id est sui Christi. Nescitis quod templum dei sitis et in uobis inhabitet spiritus. dei? si homo et res et opus et imago et similitudo — et caro per terram et anima per afflatum — creatoris est, totus ergo in alieno habitat deus Marcionis, si non, creatoris sumus. templum. quod si templum dei quis uitiauerit, uitiabitur, utique a deo templi. ultorem intentans creatorem intentauit. stulti estote, ut sitis sapientes. quare? sapientia. enim huius mundi stultitia est penes deum. penes quem [*]( 2] cf. I Cor. 3, 10. 4] cf. Es. 3, 1-3. 9] Es. 23, 16. 14] cf. I Cor. 3, 13-15. 17] cf. I Cor. 3. 13. 18] I Cor. 3, 16. 23] I Cor. 3, 17. 25] I Cor. 3, 18. I Cor. 3, 19. ) [*]( 1 Esaiae scripsi: Esaias MR 6 numqai non scripsi:. numquid MR 10 inicio R, inlicio M 12 nisi si Bit nisi MR3 14 eum, super uulgo 17 indicatur R3 mg nostra Eng: uestra MR 20 parenthesin indicavi 21 totus Rig: tutus MRI, tuus R3 22 Marcion R3 si non (= It S4 JJLTQ; supple mente: in alieno habitat deus Marcionis), creatoris scripsi: si non creatone uulgo 24 intemptans MF intentauit Eng: intentabit MR3Ft intentabis Rl )
592
deum? si nihil nobis et ad hunc sensum pristina praeiudicauerunt, bene, quod et hic adstruit: scriptum est enim: deprehendens sapientes in nequitia illorum; et rursus: dominus scit cogitationes sapientium, quod sint superuacuae. in totum enim praescriptum a nobis erit nulla illum sententia uti potuisse eius dei, quem destruere deberet, si non illi doceret. ergo, inquit, nemo glorietur in homine, et hoc secundum creatoris disciplinam: miserum hominem, qui spem habet in hominem et: bonum est fidere in deo, quam fidere in hominibus; ita et gloriari.