Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Principalem aduersus Iudaismum epistolam nos quoque confitemur quae Galatas docet. amplectimur etenim [*](Ad confitemur) omnem illam legis ueteris amolitionem, ut et ipsam de creatoris uenientem dispositione, sicut saepe iam in isto ordine tractauimus de praedicata nouatione a prophetis dei nostri. quodsi creator quidem uetera cessura promisit, nouis scilicet orituris, Christus uero tempus distinx(it decess)ionis istius, — lex et prophetae usque ad Iohannem — terminum in Iohanne statuens inter utrumque ordinem desinentium exinde ueterum et incipientium nouorum, necessarie et apostolus in Christo post Iohannem reuelato uetera infirmat, noua uero confirmat, atque ita non alterius dei fidem curat quam creatoris, apud quem et uetera decessura praedicabantur. igitur et legis destructio et euangelii aedificatio pro me faciunt in ista quoque epistola ad eam Galatarum praesumptionem pertinentes, qua praesumebant Christum, ut puta creatoris, salua creatoris lege credendum, quod adhuc incredibile uideretur legem a suo auctore deponi. porro, si omnino alium deum ab apostolo audissent, ultro utique scissent abscedendum sibi [*]( 16] cf. II Cor. 5, 17; Es. 65, 17. 18] Luc. 16, 16. 23] cf. II Cor. 5, 17; Es. 43, 18. ) [*]( 3 at eecl. R3 4 ab (s. U. a m. 1) M 8 ipsis MB, ipsius Oehlerus IllNCIPIT AD GALATASM, de epistola adGalatauii; om. titulum omnino Rig 12 amplectimur R3, et amplectimur MRl 13 amolitionem M, abolitionem R 17 distinx(it decess)ionis scripsi (cf. I. 23 et 572,12): diatinctionisMR, distin(xit destru)ctionisEng 23 decessura <(et nona oritnra)fort. )

572
esse a lege eius dei, quem reliquissent alium secuti. quis enim expectaret diutius discere, quod nonam deberet sectari disciplinam qui nouum deum recepisset? immo quia eadem quidem diuinitas praedicabatur in euangelio, quae semper nota fuerat in lege, disciplina uero non eadem, hic erat totus quaestionis status, an lex creatoris ab euangelio deberet excludi in Christo creatoris. denique aufer hunc statum, et uacat quaestio. uacante autem quaestione, ultro omnibus agnoscentibus discedendum sibi esse ab ordine creatoris per fidem dei alterius, nulla apostolo materia competisset id tam presse doctadi, quod ultro fides ipsa dictasset. igitur tota intentio epistolae istius nihil aliud docet quam legis decessionem uenientem de creatoris dispositione, ut adhuc suggeremus. si item nullius noui dei exerit mentionem, quod nusquam magis fecisset quam in ista materia, ut rationem scilicet ablegandae legis unica hac et sufficientissima definitione proponeret nouae diuinitatis, apparet quomodo scribat: miror uos tam cito transferri ab eo, qui uos uocauit in gratiam, ad aliud euangelium, ex conuersatione aliud, non ex religione, ex disciplina, non ex diuinitate, quoniam quidem euangelium Christi a lege euocare deberet ad gratiam, non a creatore ad alium deum. nemo enim illos mouerat a creatore, ut uiderentur sic ad aliud euangelium transferri, quasi dum ad creatorem transferuntur. nam et adiciens, quod aliud euangelium omnino non esset, creatoris confirmat id, quod esse defendit. si enim et creator euangelium repromittit dicens per Esaiam: ascende in montem excelsum qui euangelizas Sioni, extolle uocem in ualentia tua qui euangelizas Hierusalem; item ad apostolorum personam: quam tempestiui pedes [*]( 17] Gal. 1, 6. 241 cf. Gal. 1, 6. 26] Es. 40, 9. 29] Es. 52, 7. ) [*]( 12 deceasionem MR, discessionem Gel reliqui 15 ablegandae R3, ablegeudae MRl 16 sufficientiesima (a ex ę) M 17 scribat MR3, sciebat 7?1 miror Rs, mirari MRl 21 auocare fort. 23 alium M 25 si enim MR, sed enim Oehlerus )
573
euangelizantium pacem, euangelizantium bona, utique et nationibus euangelizantium, quoniam et: in nomine eius, inquit, nationes sperabunt, Christi scilicet, cui ait: posui te in lumen nationum, est autem euangelium etiam dei noui, quod uis tunc ab apostolo defensum, iam ergo duo sunt euangelia apud duos deos, et mentitus erit apostolus dicens, quod aliud omnino non est, cum sit et aliud, cum sic suum euangelium defendere potuisset, ut potius demonstraret, non ut unum determinaret. sed fortasse, ut hinc fugias: (et ideo\', dices, subtexuit: licet angelus de caelo aliter euangelizauerit, anathema sit, quia et creatorem sciebat euangelizaturum'). rursus ergo te implicas. hoc est enim, quo adstringeris: duo enim euangelia confirmare non est eius, qui aliud iam negarit. tamen lucet sensus eius, qui suam praemisit personam: sed et si nos aut angelus de caelo aliter euangelizauerit. uerbi enim gratia dictum est. ceterum si nec ipse aliter euangelizaturus, utique nec angelus. ita angelum ad hoc nominauit, quo multo magis hominibus non esset credendum, quando nec angelo, [et nec apostolo] non < quo> angelum ad euangelium referret creatoris. Exinde decurrens ordinem conuersionis suae de persecutore in apostolum scripturam Apostolicorum confirmat, apud quam ipsa etiam epistulae istius materia recognoscitur, intercessisse quosdam, qui dicerent circumcidi oportere et obseruandam esse Moysi legem, tunc apostolos de ista quaestione consultos ex auctoritate spiritus renuntiasse non esse imponenda onera hominibus, quae patres ipsi non potuissent sustinere. quodsi et ex hoc congruunt Paulo Apostolorum Acta, cur ea respuatis iam apparet, ut [*]( 2] Es. 42, 4. 3] Es. 49, 6. 7] cf. Gal. 1, 6. 10] Gal. 1, 8. 15] ib. 20] cf. Gal. 1, 11-24. 23] cf. Gal. 2, 4; cf. Act. 15, 5. 25] cf. Act. 15, 28. ) [*]( 3 Christi R3, ChriBttw MRl 4 nationum, eat antem Eng: nationum. est autem uulgo 8 potius demonstraret = als das voreiiglichere aufzeigte 9 hinc fugias M, fugias hinc R uulgo 13 enim fort. delendum 14 tamen = dagegen 19 et nec apostolo seclusi: nec apostolo R3 uulgo quo addidi 22 (actorum) Apostolicorum Pam )
574
deum scilicet non alium praedicantia quam creatorem nec Christum alterius quam creatoris, quando nec promissio spiritus sancti aliunde probetur exhibita quam de instrumento Actorum, quae utique uerisimile non est ex parte quidem apostolo conuenire, cum ordinem eius secundum ipsius testimonium ostendunt, ex parte uero dissidere, cum diuinitatem in Christo creatoris adnuntiant, ut praedicationem quidem apostolorum non sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendae legis accepit.

Denique ad patrocinium Petri ceterorumque apostolorum ascendisse Hierosolyma post annos quatuordecim scribit, ut conferret cum illis de euangelii sui regula, ne in uacuum tot annis cucurrisset aut curreret, si quid scilicet citra formam illorum euangelizaret. adeo ab illis probari et constabiliri desiderarat, quos, si quando, uultis Iudaismi magis adfines subintellegi. cum uero nec Titum dicit circumcisum, iam incipit ostendere solam circumcisionis quaestionem ex defensione adhuc legis concussam ab eis, quos propterea falsos et superinducticios fratres appellat, non aliud statuere pergentes quam perseuerantiam legis, ex fide sine dubio integra creatoris, atque ita peruertentes euangelium, non interpolatione scripturae, qua Christum creatoris effingerent, sed retentione ueteris disciplinae, ne legem creatoris excluderent. ergo propter falsos, inquit, superinducticios fratres, qui subintrauerant ad speculandam libertatem nostram, quam habemus in Christo, [*](2] cf. Act. 1, 5. 10] cr. Gal. 2, 1-2. 16] cf. Gal. 2, 3. 18] cf. Gal. 2, 4. 23] Gal. 2, 4-5. ) [*]( 1 nec R, ne M 2 quando nec = wahrend doch auch nicht, ut uidetur; sed nescio an lacuna sit statuenda, quam sic uelim expleri: (satia quidem imprudenter,) quando 3 exibita M 8 non sit MR, omnino sit Urs 11 hierosolyma M, Hierosolymam Ruulgo 12 conferret M in lit. 13 cucurreret M quid MR3G, qua Ri 15 desiderabat Lat quos Lat: Quod MR uult ie (scil. Paulus) Iun (probat Bng) 16 uero om. Pam 17 ex defensione MJł3G, et defensionem RI 18 superinducticios Pam: superducticios MR 24 superindncticios, inquit falsos Pam )

575
ut nos subigerent seruituti, t nec ad horam cessimus subiectioni. intendamus enim et sensui ipsi et causae eius, et apparebit uitiatio scripturae. cum praemittit: sed nec Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, coactus est circumcidi, dehinc subiungit: propter superinducticios falsos fratres et reliqua, contrarii utique facti incipit reddere rationem, ostendens propter quid fecerit quod nec fecisset, [nec ostendisset] si illud, propter quod fecit, non accidisset. denique dicas uelim, si non subintroissent falsi illi fratres ad speculandam libertatem eorum, cessissent subiectioni? non opinor. ergo cesserunt, quia fuerunt propter quos cederetur. hoc enim rudi fidei et adhuc de legis obseruatione suspensae competebat, ipso quoque apostolo ne in uacuum cucurrisset aut curreret suspecto. itaque frustrandi erant falsi fratres, speculantes libertatem Christianam, ne ante eam in seruitutem abducerent ludaismi quam sciret se Paulus non (in) uacuum cucurrisse, quam dexteras ei darent antecessores, quam ex c(ons)ensu eorum in nationes praedicandi munus subiret. necessario igitur cessit ad tempus, et sic ei ratio constat Timotheum circumcidendi et rasos introducendi in templum, quae in Actis eduntur, adeo uera, ut apostolo consonent profitenti factum se Iudaeis Iudaeum, ut Iudaeos lucrifaceret, et sub lege agentem propter eos, qui sub lege agerent, sic et propter [*]( 3] Gal. 2, 3. 18] cf. Gal. 2, 9. 19] cf. Act. 16, 3. 20] cf. Act. 21, 26. 22J cf. I Cor. 9, 20. ) [*](1 exeis quae auccedunt (cf. l. 6-12) apparet TertuUianum in suo apoBtolicae epistolae exemplari legisse: ad horam cessimus; iudicauit igitur illud nec ante ad horam a Marcione esse interpolatum. quae autem dicit l. 3: et apparebit uitiatio scripturae demonstrant auctorem in antecedentibus dixisse, quomodo apostoli uerba a Marcione sint deprauata. qvamobrem sicuelimrestitui: seruituti, (ad horam cessimus subiectioni, non, . t mauult Marcion:> nec ad horam sqq. 8 nec ostendisset seclusi 10 cessissent- (ne> subiectioni? opinor TJrs 12 cederetur M (in ras. a m. 1) R, crederetur Oehlerus 13 in om. Rl 15 libertatem R3, ueritatem MR1 ne ante R, negante M 16 sciret se paulus M, Paulus se sciret R in add. Rz, om. MRl 18 consensu scripsi: censu (ex Caensu ortum) MR *subiret M (s in ras. a m. 1) R, obiret Lat necessarium Rl 19 cessitat tempus R\' 21 eduntur scripsi: educuntur MRt, edicuntur Rs uulgo )
576
superinductos illos, et omnibus nouissime omnia factum, ut omnes lucraretur. si haec quoque intellegi ex hoc postulant. id quoque nemo dubitabit, eius dei et Christi praedicatorem Paulum, cuius legem, quamuis excludens, interim tamen pro temporibus admiserat, statim amoliendam, si nouum deum protulisset. bene igitur, quod et dexteras Paulo dederunt Petrus et Iacobus et Iohannes et de officii distributione pepigerunt, ut Paulus in nationes, illi in circumcisionem. tantum ut meminissent egenorum: et hoc secundum legem creatoris, pauperes et egenos fouentis, sicut in euangelii uestri retractatu probatum est. adeo constat de lege sola fuisse quaestionem, dum ostenditur quid ex lege custodiri conuenerit. \'sed reprehendit Petrum non recto pede incedentem ad euangelii ueritatem\'. plane reprehendit, non ob aliud tamen quam ob inconstantiam uictus, quem pro personarum qualitate uariabat, timens eos, qui erant ex circumcisione, non ob aliquam diuinitatis diuersitatem, de qua et aliis in faciem restitisset qui de minore causa conuersationis ambiguae Petro ipsi non pepercit, si quomodo Marcionitae uolunt credi(disset.) De cetero pergat apostolus negans ex operibus legis iustificari hominem sed ex fide, eius dumtamen dei, cuius et lex. nec enim laborasset fidem a lege discernere, quam diuersitas ipsius diuinitatis ultro discreuisset, si fuisset. merito non reaedificabat quae destruxit. destrui autem lex habuit, ex quo uox Iohannis clamauit in eremo: parate uias domini, ut fierent riui et colles et montes repleti et humiliati et tortuosa et aspera in rectitudinem et in campos, id est legis difficultates in [*]( 1] cf. I Cor. 9, 22. 6-9] cf. Gal. 2, 9-10. 13] cf. Gal. 2, 11-14. 16] cf. Gal. 2, 12. 17] cf. Gal. 2, 14. 20] cf. Gal. 2, 15—16. 25] Luc. 3, 4. cf. Es. 40, 3-5. ) [*]( 1 superinducticios Pam 3 dubitauit M 5 admoliendam M 8 circumcisione M 9 lege M 12-uenerit M in TCU. 17 diueraitatem scripsi (cf. I. 22): peruersitatem MB 19 pepercit, si scrtpsi: pepercit. si MR*. pepercit. sed R3 uulgo credi< disset) tcrtpsi: credi. MR1, credi ? JPuulgo, Eng totum hunc locum sic restitui uult: si, quomodo Marcionitae uolont credi, de Petro pergat apostolus, negans etc. 21 eius dumtamen scripsi: eiusdem tamen MR )
577
euangelii facilitates. meminerat iam et psalmi esse tempus: disrumpamus a nobis uincula eorum et abiciamus a nobis iugum ipsorum, ex quo tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania, adstiterunt reges terrae et magistratus congregati sunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum ipsius, ut iam ex fidei libertate iustificaretur homo, non ex legis seruitute, quia iustus ex fide uiuit. quod si prophetes Abacuc pronuntiauit, habes et apostolum prophetas confirmantem, sicut et Christus. eius ergo dei erit fides, in qua uiuet iustus, cuius et lex, in qua non iustificatur operarius. Proinde si in lege maledictio est, in fide uero benedictio, utrumque habes propositum apud creatorem: ecce posui, inquit, ante te maledictionem et benedictionem. non potes distantiam uindicare - quae etsi rerum est, non ideo auctorum — quae ab uno auctore proponitur. cur autem Christus factus sit pro nobis maledictio, ipso apostolo edocente, manifestum est, quam nobiscum faciat, id est secundum fidem creatoris. neque enim quia creator pronuntiauit: maledictus omnis ligno suspensus, ideo uidebitur alterius dei esse Christus et idcirco a creatore iam tunc in lege maledictus. aut quomodo praemaledixisset eum creator, quem ignorabat? cur autem non magis competat creatori filium suum dedisse maledictioni suae quam illi deo tuo subdidisse maledictioni, et quidem pro homine alieno? denique si atrox uidetur hoc in creatore circa filium, proinde tuo in deo; si uero rationale et in tuo, proinde et in meo, et magis in meo. [*]( 2] Ps. 2, 3. 31 Pa. 2, 1-2. 6] cf. Gal. 2, 16; 4, 24. 7] Gal. 3, 11. Hab. 2, 4. 11] cf. Gal. 8, 10. 12] cf. Gal. 3, 9. 13] Deut. 11, 26. 16] cf. Gal. 3, 13. 19] Deut. 21, 23. ) [*]( 2 disrumpamus a nobis ct. 317, 10 7 iustificaretur scripsi (c/. 576, 26. 29): iustificetur MR 8 uiuet Pam abacuc M, Abacum R pronuntiauit M, praenuntiauit R uulgo 14 parenthesin indicaui: sed nescio an inuertendus sit ordo elocutionum 16 sqq. coniunge: ipso autem apoetolo edocente, cur... factus sit, manifestum est, quam ... faciat scil. apostolus (Eng) 19 ligno M, in ligno R uulgo 21 aut scripsi: et MR 22 ignorabat scripsi: ignorat MR, ignoraret Eng 26 rationale MRZG, ratio nec lez Rl ) [*]( XXXXVIT. Tert. III. ) [*]( 37 )
578
facilius enim credetur eius esse per maledictionem Christi benedictionem prospexisse homini, qui et maledictionem aliquando et benedictionem proposuerit ante hominem, quam qui neutrum umquam sit apud te professus. \'accipimus igitur benedictionem spiritalem per fidem,\' inquit: ex qua scilicet uiuit iustus secundum creatorem. hoc est ergo, quod dico: eius dei fidem esse, cuius est forma gratiae fides. Sed et cum adicit: omnes enim filii estis fidei, ostenditur, quid supra haeretica industria eraserit: mentionem scilicet Abrahae, qua nos apostolus filios Abrahae per fidem adfirmat, secundum quam mentionem hic quoque (filios fidei\' notauit. ceterum quomodo filii fidei? et cuius fidei, si non Abrahae? si enim Abraham deo credidit et deputatum est (ei) iustitiae atque exinde pater multarum nationum meruit nuncupari, nos autem, credendo deo magis ***, proinde iustificamur, sicut Abraham, et uitam proinde consequimur, sicut iustus ex fide uiuit: sic fit, ut et supra filios nos Abrahae pronuntiarit, qua patris fidei, et hic filios fidei, per quam Abraham pater nationum fuerat repromissus. ipsum quod fidem a circumcisione reuocabat, nonne Abrahae filios constituere quaerebat, qui in carnis integritate crediderat? denique alterius dei fides ad formam dei alterius non potest admitti, ut credentes iustitiae deputet, ut iustos (ex fide) uiuere faciat, ut nationes filios fidei dicat. totum hoc eius est, apud quem ante iam notum est.

Sub eadem Abrahae mentione, dum ipso sensu reuincatur. [*]( 4] uerba apostolici Marcionis e Gal. 3, 14 detorta 5] cf. Hab. 2, 4; Gal. 3, 11. 8] Gal. 3, 26. 9] cf. Gal. 3, 7-9. 13] cf. Gen. 15, 6. Gal. 3, 6. 14] cf. Gen. 17, 4-5. 20] cf. Rom. 4, 10. 26] cf. Gal. 3, 14. ) [*]( 1 credetur scripsi: crederetur MR 4 accipimus M, accepimus Ruulgo 7 fides scripsi: fidei MR 11 fidei no(s uo)cauit fort. 18 ei addidi 15 lacunam signaui: quam demerendo placentes supplendum puto 23 ei fide addidi 24 falsa codicum interpunctione seductus est Pamelius peruersa capitum distinctione quae arcte inter se cohaerent dirimue: notum est sub eadem ... reuincatur. 4. adhuc, inquit uulgo 26 dum - wiihrend doch )

579
adhuc, inquit, secundum hominem dico: dum essemus paruuli, sub elementis mundi eramus positi ad deseruiendum eis. atquin non est hoc humanitus dictum, non enim exemplum est, sed ueritas. quis enim paruulus — utique sensu, quod sunt nationes — non elementis subiectus est mundi, quae pro deo suspicit? illud autem fuit, quod tum secundum hominem dixit: sed tamen testamentum hominis nemo spernit aut superordinat. exemplo enim humani testamenti permanentis diuinum tuebatur: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. non dixit \'seminibus*, quasi pluribus, sed \'semini\' tamquam uni, quod est Christus. erubescat spongia Marcionis! nisi quod ex abundanti retracto quae abstulit, cum ualidius sit illum ex his reuinci, quae seruauit. cum autem euenit impleri tempus, misit deus filium suum, utique is, qui etiam ipsorum temporum deus est, quibus saeculum constat, qui signa quoque temporum ordinauit, soles et lunas et sidera et stellas, qui filii denique sui reuelationem in extremitatem temporum et disposuit et praedicauit: in nouissimis diebus erit manifestus mons domini, et: in nouissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, secundum Iohelem. ipsius erat sustinuisse tempus impleri, cuius erat etiam finis temporis sicut initium. ceterum deus ille otiosus nec operationis nec praedicationis ullius atque ita nec temporis alicuius, quid omnino egit, quod efficeret tempus impleri et iam implendum sustineri? si nihil, satis uanum est, ut creatoris tempora [*]( 1] Gal. 3, 15; 4, 3. 7] Gal. 3, 15. 9] Gal. 3, 16. 14] Gal. 4, 4. 19] Es. 2, 2. 20] Ioel 3, 1. ) [*](1 remouerat spongia Marcionis uerba apostoli inde a ojjtto? avapu>noo \'.It. r. X. (c. 3, 15) usque ad ea, quae leguntur c. 4, 3: ots i,p.sv vrjitioi x. x. X. hoc uero modo coniungi uerba apostoli, quae coniungi nequeant, in scquentibus comprobat auctor 6 suspicit Eng (cf. 580, 19): suscipit MJR fuit M, facit 22 7 tum scripsi: cum MR dixit sed scripsi: dixisset MB 10 sunt om. 221 11 est Christus M, Christus est Rtmlgo 21 ineo spiritu M, spiritu meo JR uulgo 23 initium in lit. M 25 aut iam Lat ) [*]( 37* )
580
sustinuerit seruiens creatori. cui autem rei misit filium suum? ut eos, qui sub lege erant, redimeret - hoc est ut efficeret tortuosa in uiam rectam et aspera in uias leues secundum Esaiam, ut uetera transirent et noua orirentur: lex noua ex Sion et sermo domini ex Hierusalem — et ut adoptionem filiorum acciperemus, utique nationes, quae filii non eramus. et ipse enim erit lux nationum et in nomine eius nationes sperabunt. itaque ut certum esset nos filios dei esse, misit spiritum suum in corda nostra clamantem: abba, pater. in nouissimis enim, inquit, diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem. cuius gratia, nisi cuius et promissio gratiae? quis pater, nisi qui et factor? post has itaque diuitias non erat reuertendum ad infirma et mendica elementa. elementa autem apud Romanos quoque etiam primae litterae solent dici. non ergo per mundialium elementorum derogationem a deo eorum auertere cupiebat, — etsi dicendo supra: (si ergo his, qui in natura sunt dei, seruitis,\' physicae, id est naturalis, superstitionis elementa pro deo habentis suggillat errorem, nec sic tamen elementorum deum taxans — sed quae uelit intellegi elementa, primas scilicet litteras legis, ipse declarat: dies obseruatis at menses et tempora et annos. et sabbata, ut opinor, et caenas puras et ieiunia et dies magnos. cessare enim ab his quoque, sicut et circumcisione, oportebat ex decretis creatoris. qui et per Esaiam: neomenias uestras et sabbata et diem magnum non sustinebo, ieiunium etferias etcaerimonia uestra odit anima mea; et per Amos: odi, reieci [*]( 2] Gal. 4, 5. 3] Es. 40, 4. 4] cf. II Cor. 5, 17; Es. 43, 19; 65, 17. Es. 2, 3. 5] Gal. 4, 5. 7] Es. 49, 6. Es. 42, 4. 9J Gal. 4, 6. 10] Ioel 3, 1. 14] cf. Gal. 4, 9. 17] uerba apostolici Marcionis e Gal. 4, 8 detorta 21] Gal. 4, 10. 25] Es. 1, 13-14. 27] Am. 5, 21. ) [*]( 2 parenthesin indicaui 3 uias lenes (= óôοόç À£La\') Iun: uias lenes MR 7 erit lux MF, lux erit R uulgo 8 esset Rz, est et MR1 17 patenthesin indicaui in MR, non Pam 19 suggillat MR, sngillabat Pam 20 taxans. sed uulgo 22 annos et uulgo 26 caerimonia uestra ..:VB, caerimonias nostras Pam N )
581
caerimonias uestras, et non odorabor in frequentiis uestris; item per Osee: auertam uniuersas iocunditates eius et caerimonia eius et sabbata et neomenias eius et omnes frequentias eius. \'quae ipse constituerat,\' inquis, \'erasit*? magis quam alius; aut si alius, ergo ille adiuuit sententiam creatoris, auferens quae et ille damnauerat. sed non huius loci quaestio, cur leges suas creator infregerit. sufficit, quod infracturum probauimus, ut confirmetur nihil apostolum aduersus creatorem determinasse, cum et ipsa amolitio legis a creatore sit. Sed ut furibus solet aliquid excidere de praeda in indicium, ita credo et Marcionem nouissimam Abrahae mentionem dereliquisse, nulla magis auferenda, etsi ex parte conuertit. si enim Abraham duos liberos habuit, unum ex ancilla et alium ex libera, sed qui ex ancilla carnaliter natus est, qui uero ex libera per repromissionem, — quae sunt allegorica (id est aliud portendentia); haec sunt enim duo testamenta (siue\'duae ostensiones\', sicut inuenimus interpretatum): unum a monte Sina in synagogam Iudaeorum secundum legem generans in seruitutem, alium super omnem principatum generans uim dominationemet omne omne nomen quod nominatur, non tantum in hoc aeuo sed et in futuro, in quam repromisimus sanctam ecclesiam, quae est mater nostra — ideoque adicit: propter quod, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae, utique manifestauit et Christianismi generositatem in filio Abrahae ex libera nato allegoriae habere sacramentum, sicut et ludaismi seruitutem legalem in filio ancillae, atque ita eius dei esse utramque [*]( 2] OB. 2, 11. 13—23] uerba apostolici Marcionis e Gal. 4, 22-24. 26 et Eph. 1, 21 conaarcinata et detorta 23J Gal. 4, 31. ) [*]( 1 odorabor Pam: adorabor MR 3 caerimonia MR, caerimonias Pam 5 aut MRI, at J23 10 ut MRet R3 12 nulla-auferenda JSng: nnllam-auferendam MR conuertit M (tit in ras.) R, conuerrit JLat 15 parenthesin indicaui 19 alium MR, aliud Rig 22 quam Urs: quem MR 23 uerba quae est mater nostra, quae in MR paulo supra post in futuro leguntur, huc transtulit Eng )
582
dispositionem, apud quem inuenimus utriusque dispositionis deliniationem. ipsum quod ait: qua libertate Christus nos manumisit, nonne eum constituit manumissorem, qui fuit dominus? alienos enim seruos nec Galba manumisit, facilius liberos soluturus. ab eo igitur praestabitur libertas, apud quem fuit seruitus legis. et merito non decebat manumissos rursus iugo seruitutis, id est legis, adstringi, iam psalmo adimpleto: disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis iugum ipsorum, postquam archontes congregati sunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum ipsius. de seruitute igitur exemptis ipsam seruitutis notam eradere perseuerabat, circumcisionem, ex praedicationis scilicet propheticae auctoritate, memor dictum per Hieremiam: et circumcidimini praeputia cordis uestri; quia et Moyses: circumcidetis duricordiam uestram, id est non carnem. denique si circumcisionem ab alio deo ueniens eicludebat, cur etiam praeputiationem negat quicquam ualere in Christo sicut et circumcisionem? praeferre enim debebat aemulam eius, quam expugnabat, si ab aemulo circumcisionis deo esset. porro, quia et circumcisio et praeputiatio uni deo deputabantur, ideo utraque in Christo uacabant propter fidei praelationem, illius fidei, de qua erat scriptum: et in nomine eius nationes credent, illius fidei, quam dicendo per dilectionem perfici sic quoque creatoris ostendit. siue enim dilectionem dicit quae in deum, et hoc creatoris est: diliges deum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex totis uiribus tuis, siue quae in proximum, et: proximum tuum [*]( 2J Gal. 5, 1. 8] Ps. 2, 3. 9] Pa. 2, 1-2. 111 cf. Gal. 5. 2. 13] Hier. 4, 4. 15] Deut. 10, 16. 17] cf. Gal. 5, 6. 22] Es. 42, 4. 23J cf. Gal. 5, 6. 25] Deut. 6, 5. 27] Leu. 19, 18. ) [*]( 2 delineationem R3, declination em MRl nos Pam: nos M12 4 nec Jun: ne MR 5 soluturus R3, solutos MR1 6 merito. non vulgo 7 id est MR3G, uel Rl 11 exemptis scripsi: exemptos MR 12 euadere susp. Eng, tuens supra exemptos 18 et circumcisionem MR3G, ex circumcisione R1 21 uacabant M, uacabat R 27 et: proximum Eng: et proximum uulgo )
583
tamquam te creatoris est. Qui autem turbat uos iudicium feret. a quo deo? ab optimo? sed ille non iudicat. a creatore? (sed nec ille damnabit adsertorem circumcisionis\'. quodsi non erit alius, qui iudicet, nisi creator, iam ergo non damnabit legis defensores nisi quia ipse eam cessare constituit. quid nunc, si et confirmat illam ex parte, qua debet? tota enim, inquit, lex in uobis adimpleta est: diliges proximum tuum tamquam te. aut si sic uult intellegi \'adimpleta est\', quasi iam non adimplenda, ergo non uult, diligam proximum tamquam me, ut et hoc cum lege cessauerit? sed perseuerandum erit semper in isto praecepto. ergo lex creatoris etiam ab aduersario probata est, nec dispendium, sed compendium ab eo consecuta est, redacta summa in unum iam praeceptum. sed nec hoc alii magis competit quam auctori. atque adeo cum dicit: onera uestra inuicem sustinete, et sic adimplebitis legem Christi, si hoc non potest fieri nisi quis diligat proximum sibi tamquam se, apparet: diliges proximum tibi tamquam te, per quod auditur: inuicem onera uestra portate, Christi esse legem, quae sit creatoris, atque ita Christum creatoris esse, dum Christi est lex creatoris. Erratis, deus non deridetur. atquin derideri potest deus Marcionis, qui nec irasci nouit nec ulcisci. quod enim seuerit homo, hoc et metet. ergo retributionis et iudicii deus intentat. bonum autem facientes non fatigemur et: dum habemus tempus, operemur bonum. nega creatorem bonum facere praecepisse, et diuersa doctrina sit diuersae diuinitatis. porro si retributionem praedicat, ab eodem erit et corruptionis messis et uitae. tempore autem suo metemus, quia et [*]( 1] Gal. 5, 10. 6] Gal. 5, 14. 7] cf. Leu. 19, 18. 15] Gal. 6, 2. 20] Gal. 6, 7. 22] Gal. 6, 7. 24] Gal. 6, 9. Gal. 6, 10. 27] cf. Dent. 32, 35. cf. Gal. 6, 8. 28] Gal. 6, 9. ) [*]( 4 damnabit J23, damnauit MRl 5 quia M, qui R 6 qua R3, quia MR1 ex parte? quia debet. mauult Eng 9 diligam M, ut diligam Rvulgo 10 cessauerit. sed uulgo 17 aibi MR, suum Pam 18 tibi MR, tuum Pam 21 deridetur R, irridetur M 22 seuerit MR, seminauerit PamN )
584
Ecclesiasticus: tempus, inquit, omni rei. Sed et mihi, famulo creatoris, mundus crucifixus est, non tamen deus mundi, et ego mundo, non tamen deo mundi. mundum enim quantum ad conuersationem eius posuit, cui renuntiando mutuo transfigimur et inuicem morimur. [persecutores uocat Christi.] cum uero adicit stigmata Christi in corpore suo gestare se — utique corporalia compedum — iam non putatiuam, sed ueram et solidam carnem professus est Christi, cuius stigmata corporalia ostendit.

[*](Ad Corinthios prima) Praestructio superioris epistolae ita duxit, ut de titulo eius non retractauerim, certus et alibi retractari eum posse, communem scilicet et eundem in epistulis omnibus. quod non utique salutem praescribit eis, quibus scribit, sed gratiam et pacem, non dico: quid illi cum Iudaico adhuc more, destructori Iudaismi? — nam et hodie Iudaei in pacis nomine appellant et retro in scripturis sic salutabant — sed intellego illum defendisse officio suo praedicationem creatoris: quam maturi pedes euangelizantium bona, euangelizantium pacem. euangelizatur enim bonorum, id est gratiae dei pacem, quam praeferendam sciebat. haec cum a deo patre nostro et domino Iesu adnuntians communibus nominibus utatur competentibus nostro quoque sacramento, non puto dispici posse, quis deus pater et dominus Iesus praedicetur nisi ex accidentibus, cui magis competant. primo quidem [*]( 1] Eccl. 3, 17. Gal. 6, 14. 6] cf. Gal. 6, 17. 14] cf. I Cor. 1, 3. 18] Rom. 10, 15. cf. Es. 52, 7. 20] cf. Phil. 4, 7. cf. I Cor. 1, 3. ) [*]( 1 Ecclesiastes Pam omni M, erit omni R uulgo mihi, (in quit) fort. 2 mundi MR3, mundo RI 5 pereecutores uocat Christi seclusi 6 stigmata JB3, signata MR1 7 compedum scripsi: competunt MR 10 EX- PLICIT AD GALATAS; INCIPIT AD CORINTHIOS I M, de epistula ad corinthios prima RF 12 «in (ex m a m. 1) M omnibus, quod uulgo 14 pacem. nou uulgo 15 destructori R, destructore MF parenihesin indicaui 16 salutabant. sed uulgo 19 euangelizatur Ettg: euangelizator MR 20 pacem quam MBt, paci eam JB3 haec sril. gratiam et pacem (cf. supra l. 14) 23 dispici R, despici M 24 accidentibus M, accedentibus R )

585
patrem deum praescribo non alium agnoscendum quam et hominis et uniuersitatis creatorem et institutorem; porro patri etiam domini nomen accedere ob potestatem, quod et filius per patrem capiat; dehinc gratiam et pacem non solum eius esse, a quo praedicabantur, sed (et) eius, qui fuerit offensus. nec gratia enim fit nisi offensae nec pax nisi belli. et populus autem per disciplinae transgressionem et omne hominum genus per naturae dissimulationem et deliquerat et rebellauerat aduersus creatorem. deus autem Marcionis et quia ignotus non potuit offendi et quia nescit irasci. quae ergo gratia a non offenso? quae pax a non rebellato? Ait crucem Christi stultitiam esse perituris, uirtutem autem et sapientiam dei salutem consecuturis, et ut ostenderet, unde hoc eueniret, adicit: scriptum est enim: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium inritam faciam. si haec creatoris sunt et ad causam crucis pertinent stultitiam deputatam, ergo et crux et per crucem Christus ad creatorem pertinebit, a quo praedicatum est quod ad crucem pertinet. aut si creator, qua aemulus, idcirco sapientiam abstulit, ut crux Christi, scilicet aduersarii, stultitia deputetur, ecquomodo potest aliquid ad crucem Christi non sui creator pronuntiasse, quem ignorabat, cum praedicabat? sed et cur apud deum optimum et profusae misericordiae alii salutem referunt, credentes crucem uirtutem et sapientiam dei esse, alii perditionem, quibus Christi crux stultitia reputatur? si non, creatoris est aliquam et populi et humani generis offensam detrimento sapientiae atque prudentiae multasse. hoc sequentia confirmabunt, cum dicit: [*]( 8] cf. Rom. 1, 16—27. 11] cf. I Cor. 1. 18. 13] I Cor. 1, 19; cf. EB. 29, 14. ) [*]( 1 deum scripsi: dominum MR 3 accedere JB, accederet MF 5 et addidi 8 rebellauerat R3, debellauerat Mli1 11 ait R3, aut MR1 13 adicit R3, aliquid MRl 16 et (quae) ad Pam stultitiam MR1, stultitiae R3 uulgo deputatam Eng: deputat MR Pam 20 ecquomodo Ochlerus: et quomodo MR 22 deum scripst: dominum MR 25 signum interrogaiionis posui si non, (= d ôs JJLTa ; mente supple: apud deum optimum alii salutem referunt alii perditionem) creatoris scripsi: si non creatoris uulgo 26 populi MR3G, populo HI 27 multasse? hoc uulgo )
586
nonne infatuauit deus sapientiam mundi? cumque et hic adicit, quare: quoniam in dei sapientia non intellexit mundus per sapientiam deum, boni duxit deus per stultitiam praedicationis saluos facere credentes. sed prius de mundo disceptabo. quatenus subtilissimi haeretici hic uel maxime mundum per dominum mundi interpretantur, nos autem hominem qui sit in mundo intellegimus, ex forma simplici loquelae humanae, qua plerumque id, quod continet, ponimus pro eo, quod continetur: \'circus clamauit\' et 'forum locutum est\' et \'basilica fremuit\', id est qui in his locis rem egerunt. igitur quia homo, non deus mundi in sapientia non cognouit deum, (in) qua cognoscere debuerat, et Iudaeus in sapientia scripturarum et omnis gens in sapientia operum, ideo deus idem, qui sapientia (in sapientia) sua non erat adcognitus, statuit sapientiam hominum stultitia repercutere, saluos faciendo credentes quosque in stultam crucis praedicationem. quoniam Iudaei signa desiderant, qui iam de deo certi esse debuerant, et Graeci sapientiam quaerunt, qui suam scilicet, non dei sapientiam sistunt. ceterum si nouus deus praedicaretur, quid deliquerant Iudaei signa desiderantes, quibus crederent, aut Graeci sapientiam sectantes, cui magis crederent ? ita et remuneratio ipsa in Iudaeos et Graecos et zeloten deum confirmat et iudicem, qui ex retributione aemula et iudice infatuauerit sapientiam mundi. quodsi eius sunt et causae, cuius adhibentur scripturae. ergo de creatore tractans apostolus non intellecto creatori utique docet intellegendo. etiam quod scandalum Iudaeis praedicat Christum, prophetiam super illo consignat creatoris dicentis per Esaiam: ecce posui [*]( 1] I Cor. 1, 20. 2] I Cor. 1, 21. 11] cf. ib. 14] cf. I Cor. 1. 20. 15] cf. I Cor. 1, 21. 16-181 I Cor. 1, 22. 24] cf. I Cor. 1. 20. 27] cf. I Cor. 1, 23. 2SJ Rom. 9, 88. cf. Es. 8, 14; 28, 16. ) [*]( 2 sapientia R, sapientiam M 3 deum Pam: dominum MR 5 quatinus M 12 (in) qua scripsi: quam MRt, quem R3 uulgo 14 sapientia (scil. hominum; cf. supra l. 3: per sapientiam) <in sapientia) sua Eng: sapientia sua MRl, (in) sapientia R5G adcognitus M, agnitos R 22 zelots M 23 retributione MR3G, tributione HI 26 creatori-intellegendo M, creatore-intellegendo R, creatorem-intellegendunl Oehlerus )
587
in Sion lapidem offensionis et petram scandali. (petra autem fuit Christus\' etiam Marcion seruat. quid est autem stultum dei sapientius hominibus, nisi crux et mors dei? quid infirmum dei fortius hominibus, nisi natiuitas et caro dei? ceterum si nec natus ex uirgine Christus nec carne constructus ac per hoc neque crucem neque mortem uere perpessus est, nihil in illo fuit stultum et infirmum, nec iam stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientia, nec infirma mundi elegit deus, ut confundat fortia, nec inhonesta et minima et contemptibilia, quae non sunt, id est quae non uere sunt, ut confundat quae sunt, id est quae uere sunt. nihil enim a deo dispositum uere modicum et ignobile et contemptibile, sed quod ab homine. apud creatorem autem iam uetera stultitiae et infirmitati et inhonestati et pusillitati et contemptui deputari possunt. quid stultius, quid infirmius, quam sacrificiorum cruentorum et holocaustomatum nidorosorum a deo exactio? quid infirmius, quam uasculorum et grabattorum purgatio? quid inhonestius, quam carnis iam erubescentis alia dedecoratio? quid tam humile, quam talionis indictio? quid tam contemptibile, quam ciborum exceptio ? totum, quod sciam, uetus testamentum omnis haereticus inridet. stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientia — Marcionis deus nihil tale, quia nec aemulatur contraria contrariis redarguere — ne glorietur omnis caro, ut, quemadmodum scriptum est: qui gloriatur, in deo glorietur. in quo? utique in eo, qui hoc praecepit. nisi creator praecepit, ut in deo Marcionis gloriemur. [*]( 1] I Cor. 10, 4. 8-4] I Cor. 1, 25. 7] I Cor. 1, 27-28. 16] cf. Leu. 6, 14-18 et 6, 9-13. 17] cf. Leu. 15, 12. 4. 26. 19] cf. Exod. 21, 24. 20J cf. Leu. 11, 2-44. 21] I Cor. 1, 27. 23] I Cor. 1, 29. 31. cf. Hier. 9, 23-24. ) [*]( 3 mora dei M, mors Christi R uulgo 4 hominibus scripsi: homini MF, homineii 8 sapientiaR\', sapientiamMRI 12 uereMR1, (est) uereB*uulgo 13 autem iam Eng: aut etiam MF, autem etiam liuulgo 16 holocaustomatum nidorosorum B3, holocaustomata idolorum MRl 17 grabattorum MF, grabbatorum B uulgo 22 sapientia J23, sapientiam M RI parenthesin indicaui 23 contrariis R3, a contrariis MBl 25 deo MB> domino FJPam N 26 in deo B3, in deum MBl )
588

Igitur per haec omnia ostendit, cuius dei sapientiam loquatur inter perfectos, eius scilicet, qui sapientiam sapientium abstulerit et prudentiam prudentium inritam fecerit, qui infatuauerit sapientia mundi, stulta eligens eius et disponens in salutem. hanc dicit sapientiam in occulto fuisse, quae fuerit in stultis et in pusillis et (in) inhonestis, quae latuerit etiam sub figuris, allegoriis et aenigmatibus. reuelanda postmodum in Christo, posito in lumen nationum a creatore promittente per Esaiae uocem patefacturum se thesauros inuisibiles et occultos. nam ut absconderit aliquid is deus, qui nihil egit omnino, in quod aliquid abscondisse existimaretur, satis incredibile. ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua eius sacramenta. creator autem tam ipse notus quam et sacramenta eius, palam scilicet decurrentia apud Israhel, sed de significantiis obumbrata, in quibus sapientia dei delitiscebat. inter perfectos narranda suo in tempore, proposita uero in proposito dei ante saecula. cuius et saecula, nisi creatoris? si enim et saecula temporibus structa sunt, tempora autem diebus et mensibus et annis compinguntur, dies porro et menses et anni solibus et lunis et sideribus creatoris signantur in hoc ab eo positis, — et erunt enim, inquit, in signa mensium et annorum — apparet et saecula creatoris esse et omne, quod ante saecula propositum dicatur, non alterius esse, quam cuius et saecula. aut probet dei sui saecula Marcion; ostendat et mundum ipsum, in quo saecula deputentur, uas quodammodo temporum, et signa aliqua uel organa eorum. si nihil demonstrat, reuertor, ut et illud dicam: cur autem ante saecula [*](1] cf. I Cor. 2, 6. 2] cf. Es. 29, 14. 4] cf. I Cor. 1, 20. 5] cf. I Cor. 2, 7. SJ cf. Es. 49, 6. 9] cf. Es. 45, 3. 16] cf. I Cor. 2, 7. 21] Gen. 1, 14. 23J cf. I Cor. 2, 7. 27J cf. ib. ) [*]( 2 sapientium J23. sapientum MR1 6 in addidi 7 allegoriis Pam (cf. 589, 9): allegoricis MR 10 egit R, legit MF 16 in proposito MR3, in proposita R1 26 organa eorum scripsi: ortaneorum MR, ortum eorum R3 (in mg.), notas eorum Urs, ordinem eorum Oehlerus )

589
creatoris proposuit gloriam nostram? posset uideri eam ante saecula proposuisse, quam introductione saeculi reuelasset. at cum id facit paene iam totis saeculis creatoris prodactis, uane ante saecula proposuit et non magis intra saecula quod reuelaturus erat paene post saecula. non enim eius est festinasse in proponendo, cuius est retardasse in reuelando. creatori autem competit utrumque: et ante saecula proposuisse et in fine saeculorum reuelasse, quia et quod proposuit et reuelauit medio spatio saeculorum in figuris et aenigmatibus et allegoriis praeministrauit. sed quia subicit de gloria nostra, quod eam nemo ex principibus huius aeui scierit, ceterum si scissent, numquam dominum gloriae crucifixissent, argumentatur haereticus principes huius aeui dominum ***, alterius scilicet dei Christum, crucifixerit, ut et hoc in ipsum redigat creatorem. porro cui supra ostenderimus, quibus modis gloria nostra a creatore sit t deputanda, praeiudicatum esse debebit eam, quae in occulto fuerit apud creatorem, merito igno(ra)tam etiam ab omnibus uirtutibus et potestatibus creatoris, quia nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis ipsique principi transgressionis, diabolo, quos magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum creatoris. sed iam nec mihi competit (principes huius aeui\' uirtutes et potestates interpretari creatoris, quia ignorantiam illis adscribit apostolus. legum [*]( 10—12] cf. I Cor. 2, 8. 24] cf. Matth. 4, 1-11. ) [*]( 6 est scripsi: et MB 7 proposuisse B3, profuisse MRl 8 et (prius) = etiam; coniunge cum praeministrauit 13 principes MR1, <quod) principes B3uulgo lacunam signaui: dominum <eius intellegendum, ereatorem, qui gloriae dominum) supplendum censeo (cf. I. 14 et 690, 8: iam nec in cruce eum figere potuit creator; cf. etiam 638, 18), Eng sic putat supplendum: huius aeni <malos angelos (siue uirtutes et potestates) creatoris non esse, qui gloriae) dominum (cf. I. 22: nec mihi competit et 590, 16) 14 crucifiierit scripsi: cruci eum fixerint MR1, cruci confixerint B2 uulgo et hoc B3, hoc et MBl redigat MBl, recidas B3 uulgo 15 ostenderimus MB, ostendimus Pam 16 cleptanda fort., depalata Eng 17 ignoratam scripsi: ignotam MR 18 ab omnibus MR, ab hominibus Rig, abominationibus Eng )
590
enim et secundum nostrum euangelium diabolus quoque in temptatione cognouit, et secundum commune instrumentum spiritus nequam sciebat eum sanctum dei esse et Iesum uocari et in perditionem eorum uenisse. etiam parabola fortis illius armati, quem alius ualidior oppressit et uasa eius occupauit, ***, si in creatoris accipitur apud Marcionem, iam nec ignorasse ultra potuit creator dominum gloriae, dum ab eo opprimitur, nec in cruce eum figere, aduersus quem ualere non potuit, et superest, ut — secundum me quidem credibile sit — scientes uirtutes et potestates creatoris dominum gloriae, Christum suum, crucifixerint, qua desperatione et malitiae redundantia serui quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant; scriptum est enim apud me satanam in ludam introisse. secundum autem Marcionem nec apostolus hoc loco patitur ignorantiam adscribi uirtutibus creatoris in gloriae dominum, quia scilicet non illas uult intellegi principes huius aeui. quod si non uidetur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de saecularibus dixit, de populo principali, utique non inter nationes, de ipsis archontibus eius, de rege Herode, etiam de Pilato, et quo maior principatus huius aeui, Romana dignitas praesidebat. ita et cum destruuntur argumentationes diuersae partis, nostrae expositiones aedificantur. sed uis adhuc gloriam nostram dei tui esse et apud eum in occulto fuisse. et quare adhuc eodem et deus instrumento et apostolus nititur? quid illi cum sententiis prophetarum ubique? quis enim cognouit [*]( 3] cf. Luc. 4, 34. 4] cf. Luc. 11, 21-22. 13] cf. Luc. 22, 3. 25] Ea. 40, 13. cf. I Cor. 2, 16. ) [*]( 1 enim scripsi: autem MR 4 eorum scil. diaboli et spirituum tllquam, nisi malis supra rescribere: sciebant 5 oppresait B3 (C/. 512, 9i: obrepsit MRl 6 lacunam signavi: si in diaboli accipitur (scil. parabolam), testis ect et ipsa cogniti ab illo domini uel sitnilia intercidisse puto creatoris ]rIB, creatorem Urs 7 dominum scripsi: deum MR 9 parenthesin indicaui: ut secundum me quidem credibile sit, (ut) Eng 10 dominum scripsi: deum MB 11 crucifixerint MB1, crucifiiisse R3 uulgo 13 satanan M 21 argumentationes Gel: argumentatione MR 24 et deus (add. in mg. m. 1) M )
591
sensum domini, et quis illi consiliarius fuit? Esaiae est. quid illi etiam cum exemplis dei nostri? nam quod architectum se prudentem adfirmat, hoc inuenimus significari depalatorem disciplinae diuinae a creatore per Esaiam: auferam enim, inquit, a Iudaea inter cetera et sapientem architectum. et numqui non ipse tunc Paulus destinabatur, de Iudaea, id est de Iudaismo, auferri habens in aedificationem Christianismi, positurus unicum fundamentum, quod est Christus? quia et de hoc per eundem prophetam creator:. ecce ego, inquit, inicio in fundamenta Sionis lapidem pretiosum, honorabilem, et qui in eum crediderit non confundetur. nisi si structorem se terreni operis deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret, qui futurus esset fundamentum credentium in eum. super quod prout quisque superstruxerit, dignam scilicet uel indignam doctrinam, si opus. eius per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur, creatoris est, quia per ignem iudicatur nostra superaedificatio, utique sui fundamenti, id est sui Christi. Nescitis quod templum dei sitis et in uobis inhabitet spiritus. dei? si homo et res et opus et imago et similitudo — et caro per terram et anima per afflatum — creatoris est, totus ergo in alieno habitat deus Marcionis, si non, creatoris sumus. templum. quod si templum dei quis uitiauerit, uitiabitur, utique a deo templi. ultorem intentans creatorem intentauit. stulti estote, ut sitis sapientes. quare? sapientia. enim huius mundi stultitia est penes deum. penes quem [*]( 2] cf. I Cor. 3, 10. 4] cf. Es. 3, 1-3. 9] Es. 23, 16. 14] cf. I Cor. 3, 13-15. 17] cf. I Cor. 3. 13. 18] I Cor. 3, 16. 23] I Cor. 3, 17. 25] I Cor. 3, 18. I Cor. 3, 19. ) [*]( 1 Esaiae scripsi: Esaias MR 6 numqai non scripsi:. numquid MR 10 inicio R, inlicio M 12 nisi si Bit nisi MR3 14 eum, super uulgo 17 indicatur R3 mg nostra Eng: uestra MR 20 parenthesin indicavi 21 totus Rig: tutus MRI, tuus R3 22 Marcion R3 si non (= It S4 JJLTQ; supple mente: in alieno habitat deus Marcionis), creatoris scripsi: si non creatone uulgo 24 intemptans MF intentauit Eng: intentabit MR3Ft intentabis Rl )
592
deum? si nihil nobis et ad hunc sensum pristina praeiudicauerunt, bene, quod et hic adstruit: scriptum est enim: deprehendens sapientes in nequitia illorum; et rursus: dominus scit cogitationes sapientium, quod sint superuacuae. in totum enim praescriptum a nobis erit nulla illum sententia uti potuisse eius dei, quem destruere deberet, si non illi doceret. ergo, inquit, nemo glorietur in homine, et hoc secundum creatoris disciplinam: miserum hominem, qui spem habet in hominem et: bonum est fidere in deo, quam fidere in hominibus; ita et gloriari.

Et occulta tenebrarum ipse inluminabit, utique per Christum, qui Christum in lumen nationum repromisit quique se lucernam pronuntiauit scrutantem renes et corda. ab illo erit et laus unicuique, a quo et contrarium laudis, ut a iudice. certe, inquis, uel hic mundum deum mundi interpretatur dicendo: spectaculum facti sumus mundo, et angelis et hominibus, quia, si mundum homines mundi significasset, non etiam homines postmodum nominasset. immo, ne ita argumentareris, prouidentia spiritus sancti demonstrauit, quomodo dixisset: spectaculum facti sumus mundo, dum angelis, qui mundo ministrant, et hominibus, quibus ministrant. uerebatur nimirum tantae constantiae uir, ne dicam spiritus sanctus, praesertim ad filios scribens, quos in euangelio generauerat, libere deum mundi nominare, aduersus <quem) nisi exerte non posset uideri praedicare. non defendo secundum legem [*]( 2] I Cor. 3, 19. cf. Iob 5, 13. 3] I Cor. 3, 20. cf. Pa. 93, 11. 7] I Cor. 3, 21. 8] Hier. 17, 5. 9] Ps. 117, 8. 11] cf. I Cor. 4, 5. 12] cf. Es. 42, 6. 13] cf. Prou. 20, 27. ffier. 11, 20. cf. I Cor. 4, 5. 16] I Cor. 4, 9. 23] cf. I Cor. 4, 15. ) [*]( 1 ad hunc Gel: adhuc MR 3 deprehendens MRl, deprehendes B: 10 hominibus MR, homine Pam 12 in lumen nationum scripsi; inIu. minationum M, illuminationem R uulgo quique se scripsi: quoque se MF, se quoque R uulgo 13 renes et corda M, corda et renes R uulgo 17 hominibus, quia Urs: hominibus. qui MR 19 quomodo MBI, quidnam R3 reliqui praeter Oehlerutn 24 quem add. R3, om. MRl )

593
creatoris displicuisse illum, qui mulierem patris sui habuit — communis et publicae religionis secutus sit disciplinam —: sed cum eum damnat dedendum satanae, damnatoris dei praeco, est. uiderit et quomodo dixerit: in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini, dum et de carnis interitu et de salute spiritus iudicarit et \'auferri\' iubens \'malum de medio\' creatoris frequentissimam sententiam commemorauerit. Expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio, sicut estis azymi. ergo azymi figurae erant nostrae apud creatorem. sic et pascha nostrum immolatus est Christus. quare pascha Christus, si non pascha figura Christi per similitudinem sanguinis salutaris pecoris et Christi? quid nobis et Christo imagines induit sollemnium creatoris, si non erant nostrae? Auertens autem nos a fornicatione manifestat carnis resurrectionem. corpus, inquit, non fornicationi, sed domino, et dominus corpori, 'ut templum deo et deus templo\'. templum ergo deo peribit et deus templo? atquin uides: quem deus suscitauit et nos suscitabit, in corpore quoque suscitauit, quia corpus domino et dominus corpori. et bene quod aggerat: nescitis corpora uestra membra esse Christi? quid dicet haereticus? membra Christi non resurgent, quae nostra iam non sunt? empti enim sumus magno. plane nullo, si phantasma fuit Christus nec habuit ullam substantiam corporis, quam pro nostris corporibus dependeret. ergo et [*]( 1] cf. I Cor. 5, 1. 2] cf: ib. 3] cf. I Cor. 5, 5. 4] I Cor. 5, 6. 6] cf. I Cor. 5,2.13 (cf. Dent. 13,5; 17,7; 22,24). 8] I Cor. 5, 7. 10] ib. 14] cf. I Cor. 6,12-20. 15J I Cor. 6,13. 16] a Marcione coll. I Cor. 6,19 addita 18] cf. I Cor. 6,14. 20] I Cor. 6, 15. 22] cf. I Cor. 6,19. cf. I Cor. 6,20. ) [*]( 1 displicuisse < ei) illum fort. parenthesin indicauit Eng 6 salutes M 8 cousparsio M, conspersio R uulgo 10 sic scil. Jigurate 11 pascha, Chriatus R3, pascha christi MRl 12 pecoris et scripsi: et pecoris MR, et pecoris (et.) Eng 13 induit Urs: imbuit MR 17 ergo deo R, ergo dei M templo. atquin uulgo 18 quemMR, qui Pam deus scripsi: dominusMR, dominum Pam suscitauit, et nos suscitabit; in uulgo intellege: (eum) quem deussuscitauit et (qui) nos suscitabit[scil. ChristUS],(eum)in corpore quoque suscitauit 19 suscitauit M, suscitabit R uulgo 22 magno MNl, pretio magno FR3G uulgo 23 nullo si R3, nullus in MRl 24 dependerit Rl et om. Rig ) [*]( xxxxvn. Tert. III. ) [*]( 38 )
594
Christus habuit quo nos redimeret, et si aliquo magno redemit haec corpora, in quae admittenda fornicatio non erit ut in membra iam Christi, non nostra, utique sibi salua praestabit quae magno comparauit. iam nunc quomodo honorabimus, quomodo tollemus deum in corpore perituro? Sequitur de nuptiis congredi, quas Marcion constantior apostolo prohibet. etenim apostolus, etsi bonum continentiae praefert, tamen coniugium et contrahi permittit (et) usui esse, et magis retineri quam disiungi suadet. plane Christus uetat diuortium, Moyses uero permittit: Marcion totum concubitum auferens fidelibus — uiderint enim catechumeni eius — repudium ante nuptias iubens, cuius sententiam sequitur, Moysi an Christi? atquin et apostolus, cum praecipit mulierem a uiro non discedere aut, si discesserit, manere innuptam aut reconciliari uiro, et repudium permisit, quod non in totum prohibuit, et matrimonium confirmauit, quod primo uetuit disiungi et, si forte disiunctum, uoluit reformari. sed et continentiae quas ait causas? quia tempus in collecto est. putaueram, \'quia deus alius in Christo\'. et tamen (8) quo est collectio temporis. ab eo erit et quod collectioni temporis congruit. nemo alieno tempori consulit. pusillum deum adfirmas tuum, Marcion, quem in aliquo coangustat tempus creatoris. certe praescribens tantum in domino esse nubendum, ne qui fidelis ethnicum matrimonium contrahat, legem tuetur creatoris, allophylorum nuptias ubique prohibentis. Sed et si sunt qui dicuntur dei, siue in caelis siue in terris apparet quomodo dixerit: non quasi uere sint, sed quia sint qui dicantur, quando non [*]( 4] cf. I Cor. 6, 20. 7] cf. I Cor. 7, 7-8. 8] cf. I Cor. 7, 9. cf. I Cor. 7, 10. 27. 9] cf. Matth. 5, 32; 19, 9. cf. Dent. 24, 1-2. 12] cf. I Cor. 7, 10-11. 18] I Cor. 7, 29. 23] I Cor. 7, 39. 25] I Cor. 8, 5. ) [*]( 2 admittenda scripsi: eadem mittenda MR, ea committenda Pam non (0 ex e a m. 1) M 5 tollemus (0 ex e a m. 1) M 8 et add. Pam 11 cathecumeniitf nuptiasMH1, nuptaeR3 reliqui praeter Oehlerum 13apostolus ftcripsi (corruptela orta est ex similitudine siglorum apta et ips); ChristnsMR, Christi (apostolus) Pam 19 a quo R3, quod MRl 23 qui i?8, quid MRl 25 nubtias M 27 quasi R3, quia si MIll sed quia sint om. Rig )
595
Sint. de idolis enim coepit, de idolothytis disputaturus: scimus quod idolum nihil sit. creatorem autem et Marcion deum non negat. ergo non potest uideri apostolus creatorem quoque inter eos posuisse, qui dei dicantur et tamen non sint, quando, et si fuissent, nobis tamen unus esset deus pater, ex quo omnia.(ex quo omnia) nobis, nisi cuius omnia? quaenam ista? habes in praeteritis: omnia uestra sunt, siue Paulus siue Apollo siue Cephas siue mundus siue uita siue mors siue praesentia siue futura. adeo omnium deum creatorem facit, a quo et mundus et uita et mors, quae alterius dei esse non possunt. ab eo igitur inter omnia et Christus. Ei labore suo unumquemque docens uiuere oportere satis, exempla praemiserat militum pastorum rusticorum; sed diuina illis auctoritas deerat. legem igitur opponit creatoris ingratis, quam destruebat- sui enim dei nullam talem habebat — boui, inquit, terenti os non obligabis, et adicit: num quid de bobus pertinet ad dominum? *** etiam [de] bobus propter homines benignum? propter nos enim scriptum est, inquit. ergo et legem allegoricam secundum nos probauit et de euangelio uiuentibus patrocinantem, ac propter hoc non alterius esse euangelizatores quam cuius lex, quae prospexit illis, cum dicit: propter nos enim scriptum est. sed noluit uti legis potestate, quia maluit gratis laborare. hoc ad gloriam suam retulit, quam negauit quemquam euacuaturum, non ad legis destructionem, qua alium probauit usurum. Ecce autem et in petram offendit caecus Marcion, de qua bibebant in solitudine [*]( 1] I Cor. 8,4. 4] cf. I Cor. 8,5. 5] I Cor. 8,6. 7]ICor.3,22. 12] cf. I Cor. 9, 3-10. 13]cf.ICor.9,7. 15-17]ICor.9,9.Deut.25,4. 18]ICor.9,10. 23] cf.IICor. 11,7. 24] cf.ICor.9,15. 25] cf. I Cor. 9,15. 26] I Cor.10, 4. ) [*]( 1 idolotitis M 6 ex quo omnia add. Lat: om. MR reliqui 12 coniunge: oinere satis = ausreichenden Lebensunterhalt haben: oportere, gratis Eng (cf. 1.14: ingratis, quod uertit: den Undankbaren; sed uerisimilius mihi uidetur uertendum esse: unfreitvilliger Weise; cf. quae sequuntur) 14 illis scripsi: illa MR, illic Eng, illi Pam opponit: per ironiam alludit Tert. ad Antithesis Marcionis 17 bobus MF, bubus R lacunam signaui: nt ostendat scilicet dominum intercidisse puto de seclusit Urs: et bobus Rig 25 autem MR3, enim Ri reliqui ) [*]( 33* )
596
patres nostri. si enim petra illa Christus fuit, — utique creatoris, cuius et populus — cui rei figuram extranei sacramenti interpretatur? an ut hoc ipsum doceret, figurata fuisse uetera in Christum ex illis recensendum? nam et reliquum exitum populi decursurus praemittit: haec autem exempla nobis sunt facta. dic mihi: a creatore alterius et quidem ignoti dei hominibus exempla sunt facta, an alius deus ab alio mutuatur exempla, et quidem aemulo? de illo me terret sibi, a quo fidem meam transfert, (an) meliorem me illi aduersarius faciet? iam si deliquero eadem, quae et populus, eademne passurus sum an non? atquin si non eadem, uane mihi timenda proponit quae non sum passurus. passurus autem a quo ero? si a creatore, qualia infligere ipsius est? et quale erit, ut, peccatorem aemuli sui puniat magis quam e contrario foueat deus zelotes? si ab illo deo, — atquin punire non nouit. ita tota ista propositio apostoli nulla ratione consistit, si non ad * disciplinam creatoris est. denique et in clausula praefationi respondet: haec autem quemadmodum euenerunt illis scripta sunt ad nos commonendos, in quos fines aeuorum decucurrerunt. O creatorem et praescium iam et admonitorem alienorum Christianorum! Praetereo, si quando, paria eorum, quae retractata sunt; quaedam et breuiter expungo. magnum argumentum dei alterius permissio omnium opsoniorum aduersus legem! quasi non et ipsi confiteamur legis onera dimissa, sed ab eo, qui imposuit, qui nouationem repromisit ita et cibos qui abstulit reddidit quod et a primordio praestitit. ceterum si quis alius deus fuisset, destructor dei nostri, nihil magis suos prohibuisset quam de copiis aduersarii uiuere. [*]( 1] cf. I Cor. 10, 4. 5] I Cor. 10, 6. 10] cf. I Cor. 10, 7-10.I 18] I Cor. 10, 11. 23] cf. I Cor. 10, 25. ) [*]( ,1 parenthesin indicaui: populna, cniuulgo 6 et quidemMR3G, equidemit1 8 de itlo et a quogenusneutrum intellego terret, aibi a qao mauultdistingecae Eng 9 an addidi transfert. meliorem uulgo aduersarius (scil. creator) 13 intellege: si a creatore,(num passurus ero talia) qualia infligere ipsius (scil. ; creatoris) est ? (Eng) 17 laeunatn signaui: confirmandam uel simile aliquid intercidit (esse ad = dienen zu) 21 praetereo Bi MR3, praeter eos R1 22*paria M(inras.am.l) expungo-Raexpugno ilflf1 23obsoniorumJSuuZao )
597

Caput uiri Christus est. quis Christus? qui non est uiri auctor? \'caput\' enim ad auctoritatem posuit, auctoritas autem non alterius erit quam auctoris. cuius denique uiri caput est? certe de quo subicit: uir enim non debet caput uelari, cum sit dei imago. igitur si creatoris est imago — ille enim Christum sermonem suum intuens, hominem futurum: faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram — quomodo possum alterum habere caput, non eum, cuius imago sum? cum enim imago sim creatoris, non est in me locus capitis alterius. sed et quare mulier potestatem super caput habere debebit? si quia ex uiro et propter uirum facta est secundum institutionem creatoris, sic quoque eius disciplinam apostolus curauit, de cuius institutione causas disciplinae interpretatur. adicit etiam: propter angelos. quos? id est cuius? si creatoris apostatas, merito, ut illa facies, quae eos\' scandalizauit, notam quandam referat de habitu humilitatis et obscuratione decoris; si uero propter angelos dei alterius, quid ueretur, si nec ipsi Marcionitae feminas adpetunt? Saepe iam ostendimus haereses apud apostolum inter mala ut malum poni et eos probabiles intellegendos, qui haereses ut malum fugiant. Proinde panis et calicis sacramento iam in euangelio probauimus corporis et sanguinis dominici ueritatem aduersus phantasma Marcionis, sed et omnem iudicii mentionem creatori competere, ut deo iudici, toto paene opere tractatum est. Nunc de spiritalibus. dico haec quoque, in Christum a creatore promissa ***, sub illa praescriptione, iustissima opinor, qua non alterius credenda sit exhibitio, quam cuius probata fuerit repromissio. [*](1] I Cor. 11, 3. 4] I Cor. 11. 7. 7] Gen. 1, 26. 11] cf. I Cor. 11, 10. 15] I Cor. 11, 10. cf. Gen. 6, 1. 19] cf. I Cor. 11, 18-19. 21] cf. I Cor. 11, 23-27. 24] cf. I Cor. 11, 29. 25] cf. I Cor. 12, 1. ) [*]( 1 Christus, qui uulgo 2 uiri auctor cf. infra l. 6 sqq. 5 uelari M, uelare S uulgo 16 apostatatas M 22 sacramento MR3, sacramentum ii1 25 spiritalibus dico, haec uulgo 26 lacunam signaui: ab eodem etiam exhibita uel similia intercidisse puto, Eng uult rescribi: Christum (auum) a creatore promissa, nihil praeterea putans inlercidisse 27 proscripM ira ,1/ )

598
pronuntiauit Esaias: prodibit uirga de radice Iesse, et flos [de radice] ascendet de uirga, et requiescet super eum spiritus dei. dehinc species eius enumerat: spiritus sapientiae et intellegentiae, spiritus consilii et ualentiae, spiritus agnitionis et religionis, spiritus eum replebit timoris dei. Christum enim in floris figura ostendit, oriturum ei uirga profecta de radice Iesse, id est uirgine generis Dauid, filii Iesse, in quo Christo consistere haberet tota substantia spiritus, non quasi postea obueutura illi, qui semper spiritus dei fuerit, ante carnem quoque, - ne ex hoc argumenteris prophetiam ad eum Christum pertinere, qui ut homo tantum ex solo censu Dauid postea consecuturus sit dei sui spiritum, — sed quoniam exinde, quo floruisset in carne sumpta ex stirpe Dauid, requiescere in illo haberet omnis operatio gratiae spiritalis et concessare et finem facere, quantum ad Iudaeos; sicut et res ipsa testatur, nihil exinde spirante penes illos spiritu creatoris, ablato a Iudaea sapiente et prudente architecto et consiliario et propheta, ut hoc sit: lex et prophetae usque ad Iohannem. accipe nunc, quomodo et a Christo in caelum recepto charismata obuentura pronuntiarit: ascendit in sublimitatem, id est in caelum; captiuam duxit captiuitatem, id est mortem uel humanam seruitutem; data dedit filiis hominum, id est donatiua, quae charismata dicimus. eleganter \'filiis hominum\' ait, non passim (hominibus\\ nos ostendens filios hominum, id est uere hominum, apostolorum. in euangelio enim, inquit, ego uos generaui, et: filii mei, [*]( 1] Ea. 11, 1-2. 3] Es. 11,2—3. 17] cf. Ea. 3, 3. 18] Luc. 16,16. 20-23) Eph. 4, 8. cf. Ps. 67, 19. 25] I Cor. 4, 15. 26] Gal. 4, 19. ) [*]( 1 de radice seclusi 2 ascendet de uirga: sic legtsse uidetur Tert. apud Esaiam, cf. de carne Christi 21: flos de uirga et: nirga ex radice-flos ex uirga, de corona 15: habes Rorem ex uirga lesse, et infra l. 6 de uirga om. Rig 3 dei M, domini R uulgo 4 spiritus M, et spiritus R uulgo 5 replebit Pam: repleuebit M, repleuit R 7 ei uirga MB*, et uirga Rl 14 haberet omnia M, omnis haberet R uulgo, haberet om. F 16 spirante R3, sperante MRl 18 hoc M, haec R prophetae JPam: propheta MR 22 data dedit M, dedit data R )
599
quos parturio rursus, iam nunc et illa promissio spiritus absoluta, facta per Iohelem: in nouissimis temporibus effundam de meo spiritu in omnem carnem, et prophetabunt filii filiaeque eorum, et super seruos et ancillas meas de meo spiritu -effundam. et utique si in nouissimos dies gratiam spiritus creator repromisit, Christus autem spiritalium dispensator in nouissimis diebus apparuit dicente apostolo: at ubi tempus expletum est, misit deus filium suum, et rursus: quia tempus iam in collecto est, apparet et de temporum ultimorum praedicatione hanc gratiam spiritus ad Christum praedicatoris pertinere. compara denique species apostoli et Esaiae. alii, inquit, datur per spiritum sermo sapientiae: statim et Esaias sapientiae spiritum posuit; alii sermo scientiae: hic erit sermo intellegentiae et consilii; alii fides in eodem spiritu: hic erit spiritus religionis et timoris dei; alii donum curationum, alii uirtutum: hic erit ualentiae spiritus; alii prophetia, alii distinctio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum: hic erit agnitionis spiritus. uide apostolum et in distributione facienda unius spiritus et in specialitate interpretanda prophetae conspirantem. possum dicere: ipsum quod corporis nostri per multa et diuersa membra unitatem charismatum uariorum compagini adaequauit, eundem et corporis humani et spiritus sancti dominum ostendit, qui merita charismatum noluerit esse in corpore spiritus, quae nec (membrorum) in corpore humano collocauit, qui de dilectione quoque omnibus charismatibus praeponenda [*]( 2] Ioel 3, 1. 8] Gfal. 4, 4. 9] I Cor. 7, 29. 12-19] I Cor. 12, 8-10. cf. Ea. 11, 2—3. 22] cf. I Cor. 12. 12. 27] cf. I Cor. 12, 31. ) [*]( 1 et illa MR3, ex ills. Rl 2 absoluta (= adimpleta), facta scripsi: absolute facta MR, absoluta est, facta Eng temporibus MJR, diebuB Pam N 13 sapientiae spiritum M, spiritum sapientiae B uulgo 22 dicere: ipsum quod (= ob id ipsum, quod secundum usum auctoris) scripsi: dicere ipsum qui MR 24 ostendit MR, ostendi ed. Migniana 25 merita Rl mg: meritum MR3 uulgo, meritus Rl 26 membrorum addidi 27 apostolum R3, apoatolorum MRl )
600
apostolum instruxerit principali praecepto quod probauit et Christus: diliges dominum de totis praecordiis et totis uiribus et tota anima et proximum tibi tamquam te. et si quod in lege scriptum esset commemorat in aliis linguis et in aliis labiis locuturum creatorem, cum hac commemoratione charisma linguarum confirmat, nec hic potest uideri alienum charisma creatoris praedicatione confirmasse. aeque praescribens silentium mulieribus in ecclesia, ne quid discendi dumtaxat gratia loquantur, — ceterum prophetandi ius et illas habere iam ostendit, cum mulieri etiam prophetanti uelamen imponit — ex lege accipit subiciendae feminae auctoritatem, quam, ut semel dixerim, nosse non debuit nisi in destructionem. Sed ut iam a spiritalibus recedamus, res ipsae probare debebunt, quis nostrum temere deo suo uindicet et an nostrae parti possit opponi haec, et si creator repromisit in suum Christum nondum reuelatum, ut Iudaeis tantum destinatum, suas habitura in suo tempore in suo Christo et in suo populo operationes. exhibeat itaque Marcion dei sui dona, aliquos prophetas, qui tamen non de humano sensu, sed de dei spiritu sint locuti, qui et futura praenuntiarint et cordis occulta traduxerint; edat aliquem psalmum, aliquam uisionem, aliquam orationem, dumtaxat spiritalem, in ecstasi, id est in amentia, si qua linguae interpretatio accessit; probet mihi etiam mulierem apud se prophetasse ex illis suis sanctioribus feminis magnis, dicam: si haec omnia facilius a me proferuntur et utique [*]( 2] Luc. 10, 27. 4] cf. I Cor. 14, 21. cf. Es. 28, 11. 8] cf. I Cor. 14, 34—35. 10] cf. I Cor. 11, 5. 11] cf. I Cor. 14, 34. Gen. 3, 16. 20] cf. I Cor. 14, 25. 22] cf. I Cor. 12, 10. ) [*]( 8 tibi MR, tuum Pam te MR, te <ipsum) Pam et si quod scripsi: quod etsi MR, quod et [ail Eng ease Eng 7 praedicatione JP, praedicationes MRl 10 prophetanti MR3, prophetandi R1 14 aa nostrae parti Rig: a nostrae partis MRl, quia nostrae parti R* 19 aint R, sunt MF 20 praenuntiarint R3, pronuntiarint MRi. 22 in amentia MF, amentia R uulgo 23 accesserit fort. mihi etiam M, etiam mihi R 24 magnis, dicam MR1, magnidicam R3, magniducam Big . )
601
conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis creatoris, sine dubio dei mei erit et Christus et spiritus et apostolus. habet professionem meam qui uoluerit eam exigere.

interim Marcionites nihil ex huiusmodi exhibebit, cui tum etiam pronuntiare, cuius magis Christus nondum sit reuelatus: sicut meus expectandus est, qui a primordio praedicatus est, illius idcirco non est, quia non a primordio. sic melius nos credimus in Christum futurum quam haereticus in ullum. Mortuorum resurrectionem quomodo quidam tunc negarint, prius dispiciendum est. utique eodem modo quo et nunc; siquidem semper resurrectio carnis negatur. ceterum animam et sapientium plures diuinam uindicantes saluam repromittunt, et uulgus ipsum ea praesumptione defunctos colit, qua animas eorum manere confidit; ceterum corpora aut ignibus statim aut feris aut, etiam diligentissime condita, temporibus tamen aboleri manifestum est. si ergo [carnis] resurrectionem negantes apostolus retundit, utique aduersus illos tuetur quod illi negabant, carnis scilicet resurrectionem. habes compendio responsum. cetera iam ex abundanti. nam et ipsum, quod mortuorum resurrectio dicitur, exigit defendi proprietates uocabulorum \'mortuorum\' (et \'resurrectionis\'.) [ita] mortuum [uocabulum] non est nisi quod amisit animam, de cuius facultate uiuebat; corpus est quod amittit animam et amittendo fit mortuum: ita mortui uocabulum corpori competit. porro si resun\'ectio mortui est, mortuum autem non aliud est quam [*]( 9] cf. I Cor. 15, 12. ) [*](8 non betie hic distinguuntur capita 4 ex huiusmodi (= talibus) MR1, hxtiasmodi R3uulgo cui scripsi: quiMR tum etiam MR. timet iamR3uulgo pronuntiare (scil.: est): dem dann auch (wenn er ndmlich Erweise des Geistes nicht aufzuzeigen hat) deutlich eu machen iat ... 5 reuelatus. sicut uulgo 7 primordio. aic scripsi: primordio sit MR 8 Chrietum MR3, Christo Rl ullumsertp«\':nullum3fi? 10 dispiciendumR3, despiciendnmMBl 14cete- rumMR, uerumIun 15 ferisU3, ferrisJfB1 16carnis«cc?t<fit 21mortuorum deleriuultUrs et resurrectionis addidi (cf. 602,1) ita et uocabulum secl. Ura mortuorum M (corr. in mortuum m.1): corruptela ita est orta, ut aberrarent oculi librarii a uocabulomortuorum (21) ad simile mortuum (24), unde et intellegitur, quomodo intercidere potuerit et reaurrectionia\' )

602
corpus, corporis erit resurrectio. sic et resurrectionis uocabulum non aliam rem uindicat quam quae cecidit. surgere enim potest dici et quod omnino non cecidit, quod semper retro iacuit. resurgere autem non est nisi eius, quod cecidit; iterum enim surgendo, quia cecidit, resurgere dicitur. (re) enim syllaba iterationi semper adhibetur. cadere ergo dicimus corpus in terram per mortem, sicut et res ipsa testatur ex dei lege. corpori enim dictum est: terra es et in terram ibis. ita quod de terra est ibit in terram, hoc cadit quod in terram ibit, hoc resurgit quod cadit. Quia per hominem mors, et per hominem resurrectio. hic mihi et Christi corpus ostenditur in nomine hominis, qui constat ex corpore, ut saepe iam docuimus. quodsi sic in Christo uiuificamur omnes, sicut mortificamur in Adam, quando in Adam corpore mortificemur, sic necesse est et in Christo [corpore] uiuificemur. ceterum similitudo non constat, si non in eadem substantia mortificationi in Adam uiuificatio concurrat in Christo. sed interposuit aliquid adhuc de Christo et propter praesentem disceptationem non omittendum. tanto magis enim probabitur carnis resurrectio, quanto Christum eius dei ostendero, apud quem creditur carnis resurrectio. cum dicit: oportet enim regnare eum, donec ponat inimicos eius sub pedes eius, iam quidem et ex hoc ultorem deum edicit atque exinde ipsum, qui hoc Christo repromiserit: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. uirgam uirtutis [*]( 8] Gen. 3, 19. 10] I Cor. 15, 21. 18] cf. I Cor. 15, 22. 21] I Cor. 15, 25. 24] Ps. 109, 1-2. j ) [*]( 9 cadit Ciaccontus: abit MR ibit MR, abit Ctacconius: ego an ita i/nuertmdm sit uerborum ordo haesito: quod in terram ibit, hoc cadit; quod cadit, hoc resurgit 14 mortificemur MR, mortificamur Oehlertts 15 et in Chrieto MRl, del. et R3, guem sequuntur reliqui corpore seclusi (est interpretamentum uocabuli sic) 16 mortificationi scripsi: mortificationis MB 17 aliquid adbuc M, adhuc aliquid JB 22 ponat MR3, ponam J21 eius M (priore loco; syllaba ei in lit.) 23 ultorem MR3, cultorem Rl 24 donec (ec ex am corr. m. 1) M 2d oirtutis M, uirtutis tuae 1iuulgo )
603
emittet dominus ex Sion et dominabitur in medio inimicorum tuorum tecum. sed necesse est ad meam sententiam pertinere defendam eas scripturas, quas et Iudaei nobis auocare conantur. dicunt denique hunc psalmum in Ezechiam cecinisse, quia is sederit ad dexteram templi et hostes eius auerterit deus et absumpserit; propterea igitur et cetera: ante luciferum ex utero generaui te in Ezechiam conuenire et in Ezechiae natiuitatem. nos edimus euangelia — de quorum fide aliquid utique iam in tanto opere istos confirmasse debemus — nocturna natiuitate declarantia dominum, ut hoc sit (ante luciferum\', et ex stella magis intellecta et ex testimonio angeli, qui nocte pastoribus adnuntiauit natum esse cum maxime Christum, et ex loco partus; in diuersorium enim ad noctem conuenitur. fortassean et mystice factum sit, ut nocte Christus nasceretur, lux ueritatis futurus ignorantiae tenebris. sed nec generaui te dixisset deus, nisi filio uero. nam etsi de toto populo ait: filios generaui, sed non adicit: ex utero. cur autem adiecit: ex utero — tam uane, quasi aliqui hominum ex utero natus dubitaretur, — nisi quia curiosius uoluit intellegi in Christum: ex utero generaui te, id est ex solo utero, sine uiri semine, carni deputans (quod) ex utero, spiritui quod ex ipso? his accedit: tu es sacerdos in aeuum. nec sacerdos autem Ezechias nec in aenum, etsi fuisset. secundum ordinem, inquit, Melchisedec. quid Ezechias ad Melchisedec, altissimi sacerdotem et quidem non circumcisum, qui Abraham circumcisum iam [*]( 4] cf. Ea. 37, 14-20; 87-88. nil Reg. cap. 18-19. 7] PB. 109, 3. 11] cf. Matth. 2, 2. 10. 12] cf. Luc. 2, 10. 8. 13] cf. Luc. 2, 7. 17] Es. 1, 2. 23-24] Ps. 109, 4. 26] cf. Gen. 14, 18-19. ) [*]( 1 dominaberis Pam 2 tecum <et cetera.) sed Pam 5 quia is aederit R3, qui ait sedit MRl, quia is, aiunt, sedit Pam 8 in R3, ante MBI, \'ante <lueiferum\' in) fort. (cfI. 11), defendit quae traduntur Eng (attch vor der Geburt des Ezechias, quia scilicet scriptum sit \'generaui\', non \'generabo\') 16 dixisset R3, edizisset MRl 17 uero Ciacconius: puero MR 22 (quod) ex utero scripsi: ex utero MR spiritui quod ex ipso. his accedit scripsi: spiritus. quod et ipso hic accedit MR, spiritus. quod et (in) ipso hic accedit Pam )
604
accepta decimarum oblatione benedixit? at in Christum conueniet ordo Melchisedec, quoniam quidem Christus, proprius et legitimus dei antistes, praeputiati sacerdotii pontifex tum in nationibus constitutus, a quibus magis suscipi habebat, agnituram se quandoque circumcisionem et Abrahae gentem, cum ultimo uenerit, acceptatione et bene(dictione) dignabitur. est et alius psalmus ita incipiens: deus, iudicium tuum regi da, id est Christo regnaturo, et iustitiam tuam filio regis, id est populo Christi. filii enim eius sunt qui in ipso renascuntur. sed et hic psalmus Solomoni canere dicitur. quae tamen soli competunt Christo docere non poterunt etiam cetera non ad Solomonem, sed ad Christum pertinere? descendet, inquit, tamquam imber super uellus et uelut stillae destillantes in terram, placidum descensum eius et insensibilem describens de caelo in carnem. Solomon autem, etsi descendit alicunde, non tamen sicut imber, quia non de caelo. sed simpliciora quaeque proponam. dominabitur, inquit, a mari ad mare et a flumine usque ad terminos terrae: hoc soli datum est Christo; ceterum Solomon uni et modicae Iudaeae imperauit. adorabunt illum omnes reges: quem omnes, nisi Christum? et seruient ei omnes nationes: cui omnes, nisi Christo? sit nomen eius in aeuum: cuius nomen aeternum, nisi Christi? ante solem manebit nomen eius: ante solem enim sermo dei, id est Christus. et benedicentur in illo uniuersae gentes: in Solomone nulla natio benedicitur, in Christo uero omnis: quid nunc, si et deum eum psalmus iste demonstrat? et beatum eum dicent; quoniam [*](4] cf. Rom. 10, 20-21. 5] cf. Rom. 11, 26-27. 7-8] Ps. 71, 1. 12]Ps.71,6. 17] PB. 71,8. 20-21] Ps. 71, 11. 22-605,3] Ps.71,17-19. ) [*]( 1 accepta R, acceptat MF 2 Christus, proprius R, proprius Christus M 4 suspici susp. Eng (sed cf. Rom. 10, 20-21) 5 agnituram M, cognituram R uulgo 6 bene(dictione) B3, bene MRl 10 dicitnr Eng (cf. 603,4): dicetur MR 12 solomonem M (sic ubique hoc loco o, tantwn quod 1.19: ceterum salomon), Salomonem R uulgo (ubique) descendet (= xoxaPaasTCd) Bcripsi: descendit MR 14 descensum (descen in lit.) Jl 23 aeternum MR, <in) aeternam Pam 27 psalmus iste M, iste psalmus R quoniam R3, quomodo MRl )
605
benedictus dominus deus Israhelis, qui facit mirabilia solus. benedictum nomen gloriae eius et replebitur uniuersa terra gloria eius. contra Solomon, audeo dicere, etiam quam habuit in deo gloriam amisit per mulierem in idolatriam usque protractus. itaque cum in medio psalmo illud quoque positum sit: inimici eius puluerem lingent, subiecti utique pedibus ipsius, ad illud pertinebit, propter quod hunc psalmum et intuli et ad meam sententiam defendi, ut confirmauerim et regni gloriam et inimicorum subiectionem secundum dispositionem creatoris consecuturum non alium credendum quam creatoris.

Reuertamur nunc ad resurrectionem, cui et alias quidem proprio uolumine satisfecimus omnibus haereticis resistentes; sed nec hic desumus, propter eos, qui illud opusculum ignorant. quid, ait, facient qui pro mortuis baptizantur, si mortui non resurgunt? uiderit institutio ista: kalendae, si forte, Februariae respondebunt illi pro mortuis petere. noli ergo apostolum nouum statim auctorem aut confirmatorem eius denotare, ut tanto magis sisteret carnis resurrectionem, quanto illi, qui uane pro mortuis baptizarentur, fide resurrectionis hoc facerent. habemus illum alicubi unius baptismi definitorem. igitur et pro (mortuis) tingi pro corporibus') est tingi, — \'mortuum\' enim corpus ostendimus — *** quid facient qui pro corporibus baptizantur, si corpora non resurgunt? atque adeo recte hunc gradum figimus, ut et secundam apostolus disceptationem aeque de corpore induxerit: sed dicent quidam: quomodo mortui resurgent? quo autem corpore [*](6] PB. 71, 9. 15] I Cor. 15,29. 21] cf. Eph. 4,5. 26] I Cor. 15,35. ) [*]( 5 protractus MF, pertractus R vulgo 6 quoque R3, quod MBl lingent MB2, lingunt R1 10 consecuturum MR, consecuturus Rig 16 ista MR3, iste R* 17 nescio, an rescribendum sit: kalendae fabariae, quia primo die mensis Februarii mortuos coli nusquam traditur; sed amutando me reuocauit Eng, \'kalendatf Februarias hic per metonymiam dici putans pro \'mense\' Februario 19 eius Urs: euraMR 23 lactmam signaui: ut hoc dicat apostolus uel similia intercidisse puto; ostendimua —: quid... Eng, lacunam non statuens 25 et secundam apostolus scripsi: et apostolus secundam MR 26 disceptationem R3, discrepationem 31Rl )

606
uenient? defensa etenim resurrectione, quae negabatur, consequens erat de qualitate corporis retractare, quae non uidebatur. sed de ista cum aliis congredi conuenit. Marcion enim in totum carnis resurrectionem non admittens et soli animae salutem repromittens, non qualitatis, sed substantiae facit quaestionem. porro et ex his manifestissime obducitur, quae apostolus ad qualitatem corporis tractat propter illos, qui dicunt: quomodo resurgent mortui? quo autem corpore uenient? iam enim praedicauit resurrecturum esse corpus, si de corporis qualitate tractauit. denique si proponit exempla grani tritici uel alicuius eiusmodi, quibus det corpus deus prout uolet, si unicuique seminum proprium ait corpus esse, ut aliam quidem carnem hominum, aliam uero pecudum et uolucrum, et corpora caelestia atque terrena, et aliam gloriam solis et lunae aliam et stellarum aliam, — nonne carnalem et corporalem portendit resurrectionem, quam per carnalia et corporalia exempla commendat? nonne etiam ab eo deo eam spondet, a quo sunt et exempla? sic et resurrectio, inquit. quomodo? sicut et granum corpus seritur corpus resurgit. seminationem denique uocauit dissolutionem corporis in terram, quia seritur in corruptela *** in honestatem, in uirtutem. cuius ille ordo in dissolutione, eius et hic in resurrectione, corporis scilicet. [sicut et granum.] ceterum si auferas corpus resurrectioni quod dedisti dissolutioni, ubi consistet diuersitas exitus? proinde et si seritur (corpus) anima(le,) [*]( 8] I Cor. 15, 35. 10-15] cf. I Cor. 15, 37-41. 18] I Cor. 15, 42. 21] I Cor. 15, 42—43. 25] I Cor. 15, 44. ) [*]( 5 qualitatis R, qualitati MF 6 hia in lit. M 10 si (priore loco) Oehlerus: id MR, ideo Ciacconius Eng tractat susp. Eng 11 ael •t quibus Oehlerua (mendose, ut uidetur) eiusmodi M in lit. 12 pro M in mg. corpus esse M, esse corpus 22 uulgo 13 ut] et Pam 15 nonne Mlt3, non J21 16 portendit J2, protendit MF 21 lacunam signmti: <in dedecoratione, in infirmitate, resurgit autem in incorrnptelatD) interciderunt 23 sicut et granum seclusi: irrepserunt haec verba ex 1.19, sicut et grani mauult Eng 25 (corpus) anima(le) scripsi: anima MR, animale Gel )
607
resurgit spiritale, etsi habet aliquod proprium corpus anima uel spiritus, ut possit uideri corpus animale animam significare et corpus spiritale spiritum, non ideo animam dicit in resurrectione spiritum futuram, sed corpus, quod cum anima nascendo et per animam uiuendo animale dici capit, futurum spiritale, dum per spiritum surgit in aeternitatem. denique si non anima, sed caro seminatur in corruptela, dum soluitur in terram, iam non anima erit corpus animale, sed caro, quae fuit corpus animale, si quidem de animali efficitur spiritale, sicut et infra dicit: non primum quod spiritale ***. ad hoc enim et de ipso Christo praestruit: factus primus homo Adam in animam uiuam, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem, licet stultissimus haereticus noluerit ita esse; (dominum) enim posuit nouissimum pro nouissimo \'Adam\', ueritus scilicet ne, si et [dominum] nouissimum haberet (Adam), et eiusdem Christum defenderemus in Adam nouissimo, cuius et primum. sed falsum relucet. cur enim primus Adam, nisi quia et nouissimus Adam? non habent ordinem inter se nisi paria quaeque et eiusdem uel nominis uel substantiae uel auctoris. nam etsi potest in diuersis quoque esse aliud primum aliud nouissimum, sed unius auctoris. ceterum si et auctor alius, et(si) ipse quidem potest nouissimus dici, quod tamen intulerit primum est, nouissimum autem, si primo par sit. par autem primo non est, quia non eiusdem auctoris est. eodem modo et in nomine hominis reuincetur. primus, inquit, homo de humo terrenus, secundus dominus de caelo. quare secundus, si non homo, quod et primus? aut numquid et primus dominus. si et secundus? sed sufficit: si in [*](10] I Cor. 15, 46. 11] I Cor. 15, 45. 25] I Cor. 15, 47 ex Marcionis recensione. ) [*]( 1 spiritale. et si uulgo habet Gel: habes MR 8 resarrectione B, resurrectionem MF 7 soluitur M, dissoluitur R 8 terram R,3, terra MRl 10 lacwnam signaui; sed quod animale, deinde quod spiritale intercidisse puto 15 ne si R3, nisi MRl dominum seclusi: et nonisannum seil.: sicut et primtm 22 et<si)ipse scripsi: et ipse MR dici. quod uulgo 28 sed in lit. M )
608
euangelio filium hominis adhibet Christum, et hominem et in homine Adam eum negare non poterit. sequentia quoque eum comprimunt. cum enim dicit apostolus: qualis qui de terra, homo scilicet, tales et terreni, homines utique, ergo et: qualis qui de caelo homo, tales et qui de caelo homines. non enim poterat hominibus terrenis non homines caelestes opposuisse, ut statum ac spem studiosius distingueret in appellationis societate. statu enim ac spe dicit terrenos atque caelestes, homines tamen ex pari, qui secundum exitum aut in Adam aut in Christo deputantur. et ideo iam ad exhortationem spei caelestis: sicut portauimus, inquit, imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis, non ad substantiam illam referens resurrectionis, sed ad praesentis temporis disciplinam. (portemus) enim, inquit, non \'portabimus\', praeceptiue, non promissiue, uolens nos sicut ipse incessit ita incedere, et a terreni, id est ueteris, hominis imagine abscedere, quae est carnalis operatio. denique quid subiungit? hoc enim dico, fratres, quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt, opera scilicet carnis et sanguinis, quibus et ad Galatas scribens abstulit dei regnum, solitus et alias substantiam pro operibus substantiae ponere, ut cum dicit eos, qui in carne sunt, deo placere non posse. quando enim placere poterimus deo, nisi dum in carne hac sumus? aliud tempus operationis nullum, opinor, est. sed si, in carne quamquam constituti, carnis opera fugiamus, tum non erimus in carne, dum non in substantia carnis non sumus, sed in culpa. quodsi in nomine carnis opera, non substantiam carnis iubemur exponere, operibus ergo carnis, non substantiae carnis in [*]( 3-5] I Cor. 15. 48. 11] I Cor. 15, 49. 17] I Cor. 15, 50. 20] cf. Gal. 5, 19-21. 22] cf. Rom. 8, 8. ) [*]( 1 athibent M Christum et hominem, et uulgo 2 quoque eum B, eum quoque M 9 caelestes homines, tamen uulgo 11 spei caelestis •<conuersus> fort. 13 illam scripsi: ullam MR 24 carne B, ornem MF )
609
nomine carnis denegatur dei regnum. non enim id damnatur, in quo male fit, sed id, quod fit. uenenum dare scelus est, calix tamen, in quo datur, reus non est. ita et corpus carnalium operum uas est, anima est autem, quae in illo uenenum alicuius mali facti temperat. quale est autem ut, si anima, auctrix operum carnis, merebitur dei regnum per expiationem eorum, quae in corpore admisit, corpus, ministrum solummodo, in damnatione permaneat? uenefico absoluto calix erit puniendus? et tamen non utique carni defendimus dei regnum, sed resurrectionem substantiae suae, quasi ianuam regni, per quam aditur. ceterum aliud resurrectio aliud regnum. primo enim resurrectio, dehinc regnum. resurgere itaque dicimus carnem, sed mutatam consequi regnum. resurgent enim mortui incorrupti — illi scilicet, qui fuerant corrupti dilapsis corporibus in interitum — et nos mutabimur in atomo, in oculi momentaneo motu; oportet enim corruptiuum hoc — tenens utique carnem suam dicebat apostolus — induere incorruptelam et mortale hoc inmortalitatem — ut scilicet habilis substantia efficiatur regno dei; erimus enim sicut angeli —: haec erit demutatio carnis, sed resuscitatae. aut si nulla erit, quomodo induet incorruptelam et inmortalitatem ? aliud igitur facta per demutationem tunc consequetur dei regnum, iam non caro nec sanguis, sed quod illi corpus deus dederit. et ideo recte apostolus: caro et sanguis regnum dei non consequentur, demutationi illud adscribens, quae accedit resurrectioni. si autem tunc fiet uerbum, quod scriptum est apud creatorem: ubi est, mors. [uictoria, ubi] contentio tua? ubi est, mors, [*](13-16] cf. I Cor. 15, 52. 16—19] I Cor. 15, 53. 20] cf. Matth. 22, 30. Luc. 20, 36. 24] I Cor. 15, 50. 26] I Cor. 15, 54. 27] I Cor. 15, 55. = Os. 13, 14. ) [*]( 1 carnis om. 221 2 in quo 22, in quod MF 5 quale est 22, quale M 6 per expiationem scil. in pttrgaiorio cf. 47, 25 sqq. 8 uenefico 223, beneficio MRl 16 athomo M 19 regno (o ex 11 a m. I) M 24 deus 223, dei ME1 25 consequetur 221 28 uictoria ubi seclusi (cf. 97, 19; 113, 16; 106, 2) : uictoria uel 221 ) [*]( XXXXVH. Tert. m. ) [*]( 89 )
610
aculeus tuus? — uerbum autem hoc creatoris est per prophetam (Osee) —, eius erit et res, id est regnum, cuius et uerbum fit in regno. nec alii deo gratias dicit, quod nobis uictoriam, utique de morte, referre praestiterit, quam illi, (a) quo uerbum insultatorium de morte et triumphatorium accepit.