Nihil sine origine nisi deus solus. quae quantum praecedit in statu omnium rerum, tantum praecedat necesse est etiam in retractatu earum, ut constare de statu possit, quia nec habeas dispicere quid quale sit, nisi certus an sit, cum cognoueris unde sit. et ideo ex opusculi ordine ad hanc materiam deuolutus apostoli quoque Pauli originem a Marcione desidero, nouus aliqui discipulus nec ullius alterius auditor, qui nihil interim credam nisi nihil temere credendum, temere porro credi quodcumque sine originis agnitione credetur, quique dignissime ad sollicitudinem redigam istam inquisitionem, cum is mihi adfirmatur apostolus, quem in albo apostolorum apud euangelium non deprehendo. denique audiens postea eum a domino adlectum iam in caelis quiescente, quasi improuidentiam existimo, si non ante sciit illum sibi necessarium Christus, sed iam ordinato officio apostolatus et in sua opera dimisso [*]( 1] cf. Luc. 24, 39. 4] cf. Loc. 24, 41-43. 9J cf. Luc. 24, 47. 10] cf. Pa. 18, 5. 26] cf. Act. 9, 1-9. ) [*]( 13 ADVERSVS MARCIONE LIB QVARTVS EXPLICIT; INCIPIT LIB QVINTVS M 20 Pauli om. jR1, praebent MR3 23 credetar M, creditur Euulgo 24 diguiasime = summo iure 27 quieaccnte MR3, quiescentem R1 28 sciit scripsi: scit MR11 sciuit JBS )
569
ex incursu, non ex prospectu adiciendum existimauit, necessitate, ut ita dixerim, non uoluntate. quamobrem, Pontice nauclere, si numquam furtiuas merces uel inlicitas in acatos tuas recepisti, si numquam omnino onus auertisti uel adulterasti, +cautior utique et fidelior in dei rebus edas uelim nobis, quo symbolo susceperis apostolum Paulum, quis illum tituli charactere percusserit, quis transmiserit tibi, quis imposuerit, ut possis eum constanter exponere. ne illius probetur, qui omnia apostolatus eius instrumenta protulit, \'ipse se\', inquit, \'apostolum est professus, et quidem non ab hominibus nec per hominem, sed per legum Christum\'. plane profiteri potest semetipsum quis, uerum professio eius alterius auctoritate conficitur. alius scribit alius subscribit, alius obsignat alius actis refert. nemo sibi et professor et testis est. praeter haec utique legisti multos uenturos, qui dicant: ego sum Christus. si est qui se Christum mentiatur, quanto magis qui se apostolum praedicet Christi? adhuc ego in persona discipuli et inquisitoris conuersor, ut iam hinc et fidem tuam obtundam, qui unde eam probes non habes, et impudentiam suffundam, qui uindicas et unde possis uindicare non recipis. sit Christus, sit et apostolus nunc alterius, dum non probantur nisi de instrumento creatoris. nam mihi Paulum etiam Genesis olim repromisit. inter illas enim figuras et propheticas super filios suos benedictiones Iacob, cum ad Beniamin direxisset: Beniamin, inquit, lupus rapax; ad matutinum comedet adhuc et ad uesperam dabit escam. ex tribu enim Beniamin oriturum Paulum prouidebat, lupum rapacem ad matutinum comedentem, id est prima aetate uastaturum pecora
[*]( 10] cf. Gal. 1, 1. 15] Luc. 21, 8. 25] Gen. 49, 27. 26] cf. Rom. 11, 1; Phil. 3, 5. ) [*]( 3 naucleri M 4 numquam M, nullum R uulgo 7 caractere M percnsaerit 22s, percussit MRi, perusserit susp. Eng 8 exponere, ne .... protulerit.ipse uulgo 9 protulit scripsi: protulerit MR 12 quis MRi, quiuis R3 20 sit Christus, sit et apostolus Eng: sit et Christus, sic apostolus MR 21 nunc scripsi (ct. 570, 18): ut MR 22 nam MR3G, non J21 23 figura(ta)s fort. 24 direxisset M, dixiBset R 27 inoriturum 1łl ) 570
domini ut persecutorem ecclesiaium, dehinc ad uesperam escam daturum, id est deuergente iam aetate oues Christi educaturum ut doctorem nationum. nam et Saulis primo asperitas insectationis erga Dauid, dehinc paenitentia et satisfactio, bona pro malis recipientis, non aliud portendebat quam Paulum in Saule secundum tribus et legum in Dauid secundum uirginis censum. haec figurarum sacramenta si tibi displicent, certe Acta Apostolorum hunc mihi ordinem Pauli tradiderunt, a te quoque non negandum. inde apostolum ostendo persecutorem non ab hominibus neque per hominem, inde et ipsi credere inducor, inde te a defensione eius expello nec timeo dicentem: tu ergo negas apostolum Paulum? non blasphemo quem tueor. nego, ut te probare compellam; nego, ut meum esse conuincam. aut, si ad nostram fidem spectas, recipe quae eam faciunt; si ad tuam prouocas, ede quae eam praestruunt. aut proba esse quae credis aut, si non probas, quomodo credis? aut qualis es aduersus eum credens, a quo solo probatur esse quod credis? habe nunc et apostolum de meo sicut et Christum, quam meum apostolum quam et Christum: isdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu prouocabimus praescriptionis, oportere scilicet et apostolum, qui creatoris negetur immo et aduersus creatorem proferatur, nihil docere, nihil sapere, nihil uelle secundum creatorem, et inprimis tanta constantia alium deum edicere, quanta a lege creatoris abrupit. neque enim uerisimile est, ut auertens a Iudaismo non pariter ostenderet, in cuius dei fidem auerteret, quia nemo transire posset a creatore nesciens, ad quem transeundum sibi esset. siue enim Christus iam alium deum reuelauerat, sequebatur etiam apostoli testatio, uel ne non eius dei apostolus
[*]( 3] cf. I Tim. 1, 11. 8] cf. Act. 9, 1-9. 10] cf. Gal. 1, 1. ) [*]( 8 hunc MR3G, hinc Rl 15 faciunt 223, faciant MRl si ad tnam R3, statiuam MR1 18 et apostolum MR3, apostolum R1 de meo scil. instrumento; intellege Acta apostolorum 19 quam meum htRi, tam meum R3 uulgo (quam-quam = tam-quam, ut assolet Tert.) 20 isdem M, iisdem R 27 a creatore R3, ad creatorem MRl 29 ne R, nec M ) 571
haberetur, quem Christus reuelauerat, et quia non licebat abscondi ab apostolo qui iam reuelatus fuisset a Christo; siue nihil tale de deo Christus reuelauerat, [at] tanto magis ab apostolo debuerat reuelari qui iam non posset ab alio, non credendus sine dubio, si nec ab apostolo reuelatus. quod idcirco praestruximus, ut iam hinc profiteamur nos proinde probaturos nullum alium deum ab apostolo circumlatum, sicut probauimus nec a Christo, ex ipsis utique epistolis Pauli, quas proinde mutilatas etiam de numero forma iam haeretici euangelii praeiudicasse debebit.
Principalem aduersus Iudaismum epistolam nos quoque confitemur quae Galatas docet. amplectimur etenim [*](Ad confitemur) omnem illam legis ueteris amolitionem, ut et ipsam de creatoris uenientem dispositione, sicut saepe iam in isto ordine tractauimus de praedicata nouatione a prophetis dei nostri. quodsi creator quidem uetera cessura promisit, nouis scilicet orituris, Christus uero tempus distinx(it decess)ionis istius, — lex et prophetae usque ad Iohannem — terminum in Iohanne statuens inter utrumque ordinem desinentium exinde ueterum et incipientium nouorum, necessarie et apostolus in Christo post Iohannem reuelato uetera infirmat, noua uero confirmat, atque ita non alterius dei fidem curat quam creatoris, apud quem et uetera decessura praedicabantur. igitur et legis destructio et euangelii aedificatio pro me faciunt in ista quoque epistola ad eam Galatarum praesumptionem pertinentes, qua praesumebant Christum, ut puta creatoris, salua creatoris lege credendum, quod adhuc incredibile uideretur legem a suo auctore deponi. porro, si omnino alium deum ab apostolo audissent, ultro utique scissent abscedendum sibi [*]( 16] cf. II Cor. 5, 17; Es. 65, 17. 18] Luc. 16, 16. 23] cf. II Cor. 5, 17; Es. 43, 18. ) [*]( 3 at eecl. R3 4 ab (s. U. a m. 1) M 8 ipsis MB, ipsius Oehlerus IllNCIPIT AD GALATASM, de epistola adGalatauii; om. titulum omnino Rig 12 amplectimur R3, et amplectimur MRl 13 amolitionem M, abolitionem R 17 distinx(it decess)ionis scripsi (cf. I. 23 et 572,12): diatinctionisMR, distin(xit destru)ctionisEng 23 decessura <(et nona oritnra)fort. )
572
esse a lege eius dei, quem reliquissent alium secuti. quis enim expectaret diutius discere, quod nonam deberet sectari disciplinam qui nouum deum recepisset? immo quia eadem quidem diuinitas praedicabatur in euangelio, quae semper nota fuerat in lege, disciplina uero non eadem, hic erat totus quaestionis status, an lex creatoris ab euangelio deberet excludi in Christo creatoris. denique aufer hunc statum, et uacat quaestio. uacante autem quaestione, ultro omnibus agnoscentibus discedendum sibi esse ab ordine creatoris per fidem dei alterius, nulla apostolo materia competisset id tam presse doctadi, quod ultro fides ipsa dictasset. igitur tota intentio epistolae istius nihil aliud docet quam legis decessionem uenientem de creatoris dispositione, ut adhuc suggeremus. si item nullius noui dei exerit mentionem, quod nusquam magis fecisset quam in ista materia, ut rationem scilicet ablegandae legis unica hac et sufficientissima definitione proponeret nouae diuinitatis, apparet quomodo scribat: miror uos tam cito transferri ab eo, qui uos uocauit in gratiam, ad aliud euangelium, ex conuersatione aliud, non ex religione, ex disciplina, non ex diuinitate, quoniam quidem euangelium Christi a lege euocare deberet ad gratiam, non a creatore ad alium deum. nemo enim illos mouerat a creatore, ut uiderentur sic ad aliud euangelium transferri, quasi dum ad creatorem transferuntur. nam et adiciens, quod aliud euangelium omnino non esset, creatoris confirmat id, quod esse defendit. si enim et creator euangelium repromittit dicens per Esaiam: ascende in montem excelsum qui euangelizas Sioni, extolle uocem in ualentia tua qui euangelizas Hierusalem; item ad apostolorum personam: quam tempestiui pedes
[*]( 17] Gal. 1, 6. 241 cf. Gal. 1, 6. 26] Es. 40, 9. 29] Es. 52, 7. ) [*]( 12 deceasionem MR, discessionem Gel reliqui 15 ablegandae R3, ablegeudae MRl 16 sufficientiesima (a ex ę) M 17 scribat MR3, sciebat 7?1 miror Rs, mirari MRl 21 auocare fort. 23 alium M 25 si enim MR, sed enim Oehlerus ) 573
euangelizantium pacem, euangelizantium bona, utique et nationibus euangelizantium, quoniam et: in nomine eius, inquit, nationes sperabunt, Christi scilicet, cui ait: posui te in lumen nationum, est autem euangelium etiam dei noui, quod uis tunc ab apostolo defensum, iam ergo duo sunt euangelia apud duos deos, et mentitus erit apostolus dicens, quod aliud omnino non est, cum sit et aliud, cum sic suum euangelium defendere potuisset, ut potius demonstraret, non ut unum determinaret. sed fortasse, ut hinc fugias: (et ideo\', dices, subtexuit: licet angelus de caelo aliter euangelizauerit, anathema sit, quia et creatorem sciebat euangelizaturum'). rursus ergo te implicas. hoc est enim, quo adstringeris: duo enim euangelia confirmare non est eius, qui aliud iam negarit. tamen lucet sensus eius, qui suam praemisit personam: sed et si nos aut angelus de caelo aliter euangelizauerit. uerbi enim gratia dictum est. ceterum si nec ipse aliter euangelizaturus, utique nec angelus. ita angelum ad hoc nominauit, quo multo magis hominibus non esset credendum, quando nec angelo, [et nec apostolo] non < quo> angelum ad euangelium referret creatoris. Exinde decurrens ordinem conuersionis suae de persecutore in apostolum scripturam Apostolicorum confirmat, apud quam ipsa etiam epistulae istius materia recognoscitur, intercessisse quosdam, qui dicerent circumcidi oportere et obseruandam esse Moysi legem, tunc apostolos de ista quaestione consultos ex auctoritate spiritus renuntiasse non esse imponenda onera hominibus, quae patres ipsi non potuissent sustinere. quodsi et ex hoc congruunt Paulo Apostolorum Acta, cur ea respuatis iam apparet, ut
[*]( 2] Es. 42, 4. 3] Es. 49, 6. 7] cf. Gal. 1, 6. 10] Gal. 1, 8. 15] ib. 20] cf. Gal. 1, 11-24. 23] cf. Gal. 2, 4; cf. Act. 15, 5. 25] cf. Act. 15, 28. ) [*]( 3 Christi R3, ChriBttw MRl 4 nationum, eat antem Eng: nationum. est autem uulgo 8 potius demonstraret = als das voreiiglichere aufzeigte 9 hinc fugias M, fugias hinc R uulgo 13 enim fort. delendum 14 tamen = dagegen 19 et nec apostolo seclusi: nec apostolo R3 uulgo quo addidi 22 (actorum) Apostolicorum Pam ) 574
deum scilicet non alium praedicantia quam creatorem nec Christum alterius quam creatoris, quando nec promissio spiritus sancti aliunde probetur exhibita quam de instrumento Actorum, quae utique uerisimile non est ex parte quidem apostolo conuenire, cum ordinem eius secundum ipsius testimonium ostendunt, ex parte uero dissidere, cum diuinitatem in Christo creatoris adnuntiant, ut praedicationem quidem apostolorum non sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendae legis accepit.
Denique ad patrocinium Petri ceterorumque apostolorum ascendisse Hierosolyma post annos quatuordecim scribit, ut conferret cum illis de euangelii sui regula, ne in uacuum tot annis cucurrisset aut curreret, si quid scilicet citra formam illorum euangelizaret. adeo ab illis probari et constabiliri desiderarat, quos, si quando, uultis Iudaismi magis adfines subintellegi. cum uero nec Titum dicit circumcisum, iam incipit ostendere solam circumcisionis quaestionem ex defensione adhuc legis concussam ab eis, quos propterea falsos et superinducticios fratres appellat, non aliud statuere pergentes quam perseuerantiam legis, ex fide sine dubio integra creatoris, atque ita peruertentes euangelium, non interpolatione scripturae, qua Christum creatoris effingerent, sed retentione ueteris disciplinae, ne legem creatoris excluderent. ergo propter falsos, inquit, superinducticios fratres, qui subintrauerant ad speculandam libertatem nostram, quam habemus in Christo, [*](2] cf. Act. 1, 5. 10] cr. Gal. 2, 1-2. 16] cf. Gal. 2, 3. 18] cf. Gal. 2, 4. 23] Gal. 2, 4-5. ) [*]( 1 nec R, ne M 2 quando nec = wahrend doch auch nicht, ut uidetur; sed nescio an lacuna sit statuenda, quam sic uelim expleri: (satia quidem imprudenter,) quando 3 exibita M 8 non sit MR, omnino sit Urs 11 hierosolyma M, Hierosolymam Ruulgo 12 conferret M in lit. 13 cucurreret M quid MR3G, qua Ri 15 desiderabat Lat quos Lat: Quod MR uult ie (scil. Paulus) Iun (probat Bng) 16 uero om. Pam 17 ex defensione MJł3G, et defensionem RI 18 superinducticios Pam: superducticios MR 24 superindncticios, inquit falsos Pam )
575
ut nos subigerent seruituti, t nec ad horam cessimus subiectioni. intendamus enim et sensui ipsi et causae eius, et apparebit uitiatio scripturae. cum praemittit: sed nec Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, coactus est circumcidi, dehinc subiungit: propter superinducticios falsos fratres et reliqua, contrarii utique facti incipit reddere rationem, ostendens propter quid fecerit quod nec fecisset, [nec ostendisset] si illud, propter quod fecit, non accidisset. denique dicas uelim, si non subintroissent falsi illi fratres ad speculandam libertatem eorum, cessissent subiectioni? non opinor. ergo cesserunt, quia fuerunt propter quos cederetur. hoc enim rudi fidei et adhuc de legis obseruatione suspensae competebat, ipso quoque apostolo ne in uacuum cucurrisset aut curreret suspecto. itaque frustrandi erant falsi fratres, speculantes libertatem Christianam, ne ante eam in seruitutem abducerent ludaismi quam sciret se Paulus non (in) uacuum cucurrisse, quam dexteras ei darent antecessores, quam ex c(ons)ensu eorum in nationes praedicandi munus subiret. necessario igitur cessit ad tempus, et sic ei ratio constat Timotheum circumcidendi et rasos introducendi in templum, quae in Actis eduntur, adeo uera, ut apostolo consonent profitenti factum se Iudaeis Iudaeum, ut Iudaeos lucrifaceret, et sub lege agentem propter eos, qui sub lege agerent, sic et propter
[*]( 3] Gal. 2, 3. 18] cf. Gal. 2, 9. 19] cf. Act. 16, 3. 20] cf. Act. 21, 26. 22J cf. I Cor. 9, 20. ) [*](1 exeis quae auccedunt (cf. l. 6-12) apparet TertuUianum in suo apoBtolicae epistolae exemplari legisse: ad horam cessimus; iudicauit igitur illud nec ante ad horam a Marcione esse interpolatum. quae autem dicit l. 3: et apparebit uitiatio scripturae demonstrant auctorem in antecedentibus dixisse, quomodo apostoli uerba a Marcione sint deprauata. qvamobrem sicuelimrestitui: seruituti, (ad horam cessimus subiectioni, non, . t mauult Marcion:> nec ad horam sqq. 8 nec ostendisset seclusi 10 cessissent- (ne> subiectioni? opinor TJrs 12 cederetur M (in ras. a m. 1) R, crederetur Oehlerus 13 in om. Rl 15 libertatem R3, ueritatem MR1 ne ante R, negante M 16 sciret se paulus M, Paulus se sciret R in add. Rz, om. MRl 18 consensu scripsi: censu (ex Caensu ortum) MR *subiret M (s in ras. a m. 1) R, obiret Lat necessarium Rl 19 cessitat tempus R\' 21 eduntur scripsi: educuntur MRt, edicuntur Rs uulgo ) 576
superinductos illos, et omnibus nouissime omnia factum, ut omnes lucraretur. si haec quoque intellegi ex hoc postulant. id quoque nemo dubitabit, eius dei et Christi praedicatorem Paulum, cuius legem, quamuis excludens, interim tamen pro temporibus admiserat, statim amoliendam, si nouum deum protulisset. bene igitur, quod et dexteras Paulo dederunt Petrus et Iacobus et Iohannes et de officii distributione pepigerunt, ut Paulus in nationes, illi in circumcisionem. tantum ut meminissent egenorum: et hoc secundum legem creatoris, pauperes et egenos fouentis, sicut in euangelii uestri retractatu probatum est. adeo constat de lege sola fuisse quaestionem, dum ostenditur quid ex lege custodiri conuenerit. \'sed reprehendit Petrum non recto pede incedentem ad euangelii ueritatem\'. plane reprehendit, non ob aliud tamen quam ob inconstantiam uictus, quem pro personarum qualitate uariabat, timens eos, qui erant ex circumcisione, non ob aliquam diuinitatis diuersitatem, de qua et aliis in faciem restitisset qui de minore causa conuersationis ambiguae Petro ipsi non pepercit, si quomodo Marcionitae uolunt credi(disset.) De cetero pergat apostolus negans ex operibus legis iustificari hominem sed ex fide, eius dumtamen dei, cuius et lex. nec enim laborasset fidem a lege discernere, quam diuersitas ipsius diuinitatis ultro discreuisset, si fuisset. merito non reaedificabat quae destruxit. destrui autem lex habuit, ex quo uox Iohannis clamauit in eremo: parate uias domini, ut fierent riui et colles et montes repleti et humiliati et tortuosa et aspera in rectitudinem et in campos, id est legis difficultates in
[*]( 1] cf. I Cor. 9, 22. 6-9] cf. Gal. 2, 9-10. 13] cf. Gal. 2, 11-14. 16] cf. Gal. 2, 12. 17] cf. Gal. 2, 14. 20] cf. Gal. 2, 15—16. 25] Luc. 3, 4. cf. Es. 40, 3-5. ) [*]( 1 superinducticios Pam 3 dubitauit M 5 admoliendam M 8 circumcisione M 9 lege M 12-uenerit M in TCU. 17 diueraitatem scripsi (cf. I. 22): peruersitatem MB 19 pepercit, si scrtpsi: pepercit. si MR*. pepercit. sed R3 uulgo credi< disset) tcrtpsi: credi. MR1, credi ? JPuulgo, Eng totum hunc locum sic restitui uult: si, quomodo Marcionitae uolont credi, de Petro pergat apostolus, negans etc. 21 eius dumtamen scripsi: eiusdem tamen MR ) 577
euangelii facilitates. meminerat iam et psalmi esse tempus: disrumpamus a nobis uincula eorum et abiciamus a nobis iugum ipsorum, ex quo tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania, adstiterunt reges terrae et magistratus congregati sunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum ipsius, ut iam ex fidei libertate iustificaretur homo, non ex legis seruitute, quia iustus ex fide uiuit. quod si prophetes Abacuc pronuntiauit, habes et apostolum prophetas confirmantem, sicut et Christus. eius ergo dei erit fides, in qua uiuet iustus, cuius et lex, in qua non iustificatur operarius. Proinde si in lege maledictio est, in fide uero benedictio, utrumque habes propositum apud creatorem: ecce posui, inquit, ante te maledictionem et benedictionem. non potes distantiam uindicare - quae etsi rerum est, non ideo auctorum — quae ab uno auctore proponitur. cur autem Christus factus sit pro nobis maledictio, ipso apostolo edocente, manifestum est, quam nobiscum faciat, id est secundum fidem creatoris. neque enim quia creator pronuntiauit: maledictus omnis ligno suspensus, ideo uidebitur alterius dei esse Christus et idcirco a creatore iam tunc in lege maledictus. aut quomodo praemaledixisset eum creator, quem ignorabat? cur autem non magis competat creatori filium suum dedisse maledictioni suae quam illi deo tuo subdidisse maledictioni, et quidem pro homine alieno? denique si atrox uidetur hoc in creatore circa filium, proinde tuo in deo; si uero rationale et in tuo, proinde et in meo, et magis in meo.
[*]( 2] Ps. 2, 3. 31 Pa. 2, 1-2. 6] cf. Gal. 2, 16; 4, 24. 7] Gal. 3, 11. Hab. 2, 4. 11] cf. Gal. 8, 10. 12] cf. Gal. 3, 9. 13] Deut. 11, 26. 16] cf. Gal. 3, 13. 19] Deut. 21, 23. ) [*]( 2 disrumpamus a nobis ct. 317, 10 7 iustificaretur scripsi (c/. 576, 26. 29): iustificetur MR 8 uiuet Pam abacuc M, Abacum R pronuntiauit M, praenuntiauit R uulgo 14 parenthesin indicaui: sed nescio an inuertendus sit ordo elocutionum 16 sqq. coniunge: ipso autem apoetolo edocente, cur... factus sit, manifestum est, quam ... faciat scil. apostolus (Eng) 19 ligno M, in ligno R uulgo 21 aut scripsi: et MR 22 ignorabat scripsi: ignorat MR, ignoraret Eng 26 rationale MRZG, ratio nec lez Rl ) [*]( XXXXVIT. Tert. III. ) [*]( 37 ) 578
facilius enim credetur eius esse per maledictionem Christi benedictionem prospexisse homini, qui et maledictionem aliquando et benedictionem proposuerit ante hominem, quam qui neutrum umquam sit apud te professus. \'accipimus igitur benedictionem spiritalem per fidem,\' inquit: ex qua scilicet uiuit iustus secundum creatorem. hoc est ergo, quod dico: eius dei fidem esse, cuius est forma gratiae fides. Sed et cum adicit: omnes enim filii estis fidei, ostenditur, quid supra haeretica industria eraserit: mentionem scilicet Abrahae, qua nos apostolus filios Abrahae per fidem adfirmat, secundum quam mentionem hic quoque (filios fidei\' notauit. ceterum quomodo filii fidei? et cuius fidei, si non Abrahae? si enim Abraham deo credidit et deputatum est (ei) iustitiae atque exinde pater multarum nationum meruit nuncupari, nos autem, credendo deo magis ***, proinde iustificamur, sicut Abraham, et uitam proinde consequimur, sicut iustus ex fide uiuit: sic fit, ut et supra filios nos Abrahae pronuntiarit, qua patris fidei, et hic filios fidei, per quam Abraham pater nationum fuerat repromissus. ipsum quod fidem a circumcisione reuocabat, nonne Abrahae filios constituere quaerebat, qui in carnis integritate crediderat? denique alterius dei fides ad formam dei alterius non potest admitti, ut credentes iustitiae deputet, ut iustos (ex fide) uiuere faciat, ut nationes filios fidei dicat. totum hoc eius est, apud quem ante iam notum est.
Sub eadem Abrahae mentione, dum ipso sensu reuincatur. [*]( 4] uerba apostolici Marcionis e Gal. 3, 14 detorta 5] cf. Hab. 2, 4; Gal. 3, 11. 8] Gal. 3, 26. 9] cf. Gal. 3, 7-9. 13] cf. Gen. 15, 6. Gal. 3, 6. 14] cf. Gen. 17, 4-5. 20] cf. Rom. 4, 10. 26] cf. Gal. 3, 14. ) [*]( 1 credetur scripsi: crederetur MR 4 accipimus M, accepimus Ruulgo 7 fides scripsi: fidei MR 11 fidei no(s uo)cauit fort. 18 ei addidi 15 lacunam signaui: quam demerendo placentes supplendum puto 23 ei fide addidi 24 falsa codicum interpunctione seductus est Pamelius peruersa capitum distinctione quae arcte inter se cohaerent dirimue: notum est sub eadem ... reuincatur. 4. adhuc, inquit uulgo 26 dum - wiihrend doch )
579
adhuc, inquit, secundum hominem dico: dum essemus paruuli, sub elementis mundi eramus positi ad deseruiendum eis. atquin non est hoc humanitus dictum, non enim exemplum est, sed ueritas. quis enim paruulus — utique sensu, quod sunt nationes — non elementis subiectus est mundi, quae pro deo suspicit? illud autem fuit, quod tum secundum hominem dixit: sed tamen testamentum hominis nemo spernit aut superordinat. exemplo enim humani testamenti permanentis diuinum tuebatur: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. non dixit \'seminibus*, quasi pluribus, sed \'semini\' tamquam uni, quod est Christus. erubescat spongia Marcionis! nisi quod ex abundanti retracto quae abstulit, cum ualidius sit illum ex his reuinci, quae seruauit. cum autem euenit impleri tempus, misit deus filium suum, utique is, qui etiam ipsorum temporum deus est, quibus saeculum constat, qui signa quoque temporum ordinauit, soles et lunas et sidera et stellas, qui filii denique sui reuelationem in extremitatem temporum et disposuit et praedicauit: in nouissimis diebus erit manifestus mons domini, et: in nouissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, secundum Iohelem. ipsius erat sustinuisse tempus impleri, cuius erat etiam finis temporis sicut initium. ceterum deus ille otiosus nec operationis nec praedicationis ullius atque ita nec temporis alicuius, quid omnino egit, quod efficeret tempus impleri et iam implendum sustineri? si nihil, satis uanum est, ut creatoris tempora
[*]( 1] Gal. 3, 15; 4, 3. 7] Gal. 3, 15. 9] Gal. 3, 16. 14] Gal. 4, 4. 19] Es. 2, 2. 20] Ioel 3, 1. ) [*](1 remouerat spongia Marcionis uerba apostoli inde a ojjtto? avapu>noo \'.It. r. X. (c. 3, 15) usque ad ea, quae leguntur c. 4, 3: ots i,p.sv vrjitioi x. x. X. hoc uero modo coniungi uerba apostoli, quae coniungi nequeant, in scquentibus comprobat auctor 6 suspicit Eng (cf. 580, 19): suscipit MJR fuit M, facit 22 7 tum scripsi: cum MR dixit sed scripsi: dixisset MB 10 sunt om. 221 11 est Christus M, Christus est Rtmlgo 21 ineo spiritu M, spiritu meo JR uulgo 23 initium in lit. M 25 aut iam Lat ) [*]( 37* ) 580
sustinuerit seruiens creatori. cui autem rei misit filium suum? ut eos, qui sub lege erant, redimeret - hoc est ut efficeret tortuosa in uiam rectam et aspera in uias leues secundum Esaiam, ut uetera transirent et noua orirentur: lex noua ex Sion et sermo domini ex Hierusalem — et ut adoptionem filiorum acciperemus, utique nationes, quae filii non eramus. et ipse enim erit lux nationum et in nomine eius nationes sperabunt. itaque ut certum esset nos filios dei esse, misit spiritum suum in corda nostra clamantem: abba, pater. in nouissimis enim, inquit, diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem. cuius gratia, nisi cuius et promissio gratiae? quis pater, nisi qui et factor? post has itaque diuitias non erat reuertendum ad infirma et mendica elementa. elementa autem apud Romanos quoque etiam primae litterae solent dici. non ergo per mundialium elementorum derogationem a deo eorum auertere cupiebat, — etsi dicendo supra: (si ergo his, qui in natura sunt dei, seruitis,\' physicae, id est naturalis, superstitionis elementa pro deo habentis suggillat errorem, nec sic tamen elementorum deum taxans — sed quae uelit intellegi elementa, primas scilicet litteras legis, ipse declarat: dies obseruatis at menses et tempora et annos. et sabbata, ut opinor, et caenas puras et ieiunia et dies magnos. cessare enim ab his quoque, sicut et circumcisione, oportebat ex decretis creatoris. qui et per Esaiam: neomenias uestras et sabbata et diem magnum non sustinebo, ieiunium etferias etcaerimonia uestra odit anima mea; et per Amos: odi, reieci
[*]( 2] Gal. 4, 5. 3] Es. 40, 4. 4] cf. II Cor. 5, 17; Es. 43, 19; 65, 17. Es. 2, 3. 5] Gal. 4, 5. 7] Es. 49, 6. Es. 42, 4. 9J Gal. 4, 6. 10] Ioel 3, 1. 14] cf. Gal. 4, 9. 17] uerba apostolici Marcionis e Gal. 4, 8 detorta 21] Gal. 4, 10. 25] Es. 1, 13-14. 27] Am. 5, 21. ) [*]( 2 parenthesin indicaui 3 uias lenes (= óôοόç À£La\') Iun: uias lenes MR 7 erit lux MF, lux erit R uulgo 8 esset Rz, est et MR1 17 patenthesin indicaui in MR, non Pam 19 suggillat MR, sngillabat Pam 20 taxans. sed uulgo 22 annos et uulgo 26 caerimonia uestra ..:VB, caerimonias nostras Pam N ) 581
caerimonias uestras, et non odorabor in frequentiis uestris; item per Osee: auertam uniuersas iocunditates eius et caerimonia eius et sabbata et neomenias eius et omnes frequentias eius. \'quae ipse constituerat,\' inquis, \'erasit*? magis quam alius; aut si alius, ergo ille adiuuit sententiam creatoris, auferens quae et ille damnauerat. sed non huius loci quaestio, cur leges suas creator infregerit. sufficit, quod infracturum probauimus, ut confirmetur nihil apostolum aduersus creatorem determinasse, cum et ipsa amolitio legis a creatore sit. Sed ut furibus solet aliquid excidere de praeda in indicium, ita credo et Marcionem nouissimam Abrahae mentionem dereliquisse, nulla magis auferenda, etsi ex parte conuertit. si enim Abraham duos liberos habuit, unum ex ancilla et alium ex libera, sed qui ex ancilla carnaliter natus est, qui uero ex libera per repromissionem, — quae sunt allegorica (id est aliud portendentia); haec sunt enim duo testamenta (siue\'duae ostensiones\', sicut inuenimus interpretatum): unum a monte Sina in synagogam Iudaeorum secundum legem generans in seruitutem, alium super omnem principatum generans uim dominationemet omne omne nomen quod nominatur, non tantum in hoc aeuo sed et in futuro, in quam repromisimus sanctam ecclesiam, quae est mater nostra — ideoque adicit: propter quod, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae, utique manifestauit et Christianismi generositatem in filio Abrahae ex libera nato allegoriae habere sacramentum, sicut et ludaismi seruitutem legalem in filio ancillae, atque ita eius dei esse utramque
[*]( 2] OB. 2, 11. 13—23] uerba apostolici Marcionis e Gal. 4, 22-24. 26 et Eph. 1, 21 conaarcinata et detorta 23J Gal. 4, 31. ) [*]( 1 odorabor Pam: adorabor MR 3 caerimonia MR, caerimonias Pam 5 aut MRI, at J23 10 ut MRet R3 12 nulla-auferenda JSng: nnllam-auferendam MR conuertit M (tit in ras.) R, conuerrit JLat 15 parenthesin indicaui 19 alium MR, aliud Rig 22 quam Urs: quem MR 23 uerba quae est mater nostra, quae in MR paulo supra post in futuro leguntur, huc transtulit Eng ) 582
dispositionem, apud quem inuenimus utriusque dispositionis deliniationem. ipsum quod ait: qua libertate Christus nos manumisit, nonne eum constituit manumissorem, qui fuit dominus? alienos enim seruos nec Galba manumisit, facilius liberos soluturus. ab eo igitur praestabitur libertas, apud quem fuit seruitus legis. et merito non decebat manumissos rursus iugo seruitutis, id est legis, adstringi, iam psalmo adimpleto: disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis iugum ipsorum, postquam archontes congregati sunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum ipsius. de seruitute igitur exemptis ipsam seruitutis notam eradere perseuerabat, circumcisionem, ex praedicationis scilicet propheticae auctoritate, memor dictum per Hieremiam: et circumcidimini praeputia cordis uestri; quia et Moyses: circumcidetis duricordiam uestram, id est non carnem. denique si circumcisionem ab alio deo ueniens eicludebat, cur etiam praeputiationem negat quicquam ualere in Christo sicut et circumcisionem? praeferre enim debebat aemulam eius, quam expugnabat, si ab aemulo circumcisionis deo esset. porro, quia et circumcisio et praeputiatio uni deo deputabantur, ideo utraque in Christo uacabant propter fidei praelationem, illius fidei, de qua erat scriptum: et in nomine eius nationes credent, illius fidei, quam dicendo per dilectionem perfici sic quoque creatoris ostendit. siue enim dilectionem dicit quae in deum, et hoc creatoris est: diliges deum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex totis uiribus tuis, siue quae in proximum, et: proximum tuum
[*]( 2J Gal. 5, 1. 8] Ps. 2, 3. 9] Pa. 2, 1-2. 111 cf. Gal. 5. 2. 13] Hier. 4, 4. 15] Deut. 10, 16. 17] cf. Gal. 5, 6. 22] Es. 42, 4. 23J cf. Gal. 5, 6. 25] Deut. 6, 5. 27] Leu. 19, 18. ) [*]( 2 delineationem R3, declination em MRl nos Pam: nos M12 4 nec Jun: ne MR 5 soluturus R3, solutos MR1 6 merito. non vulgo 7 id est MR3G, uel Rl 11 exemptis scripsi: exemptos MR 12 euadere susp. Eng, tuens supra exemptos 18 et circumcisionem MR3G, ex circumcisione R1 21 uacabant M, uacabat R 27 et: proximum Eng: et proximum uulgo ) 583
tamquam te creatoris est. Qui autem turbat uos iudicium feret. a quo deo? ab optimo? sed ille non iudicat. a creatore? (sed nec ille damnabit adsertorem circumcisionis\'. quodsi non erit alius, qui iudicet, nisi creator, iam ergo non damnabit legis defensores nisi quia ipse eam cessare constituit. quid nunc, si et confirmat illam ex parte, qua debet? tota enim, inquit, lex in uobis adimpleta est: diliges proximum tuum tamquam te. aut si sic uult intellegi \'adimpleta est\', quasi iam non adimplenda, ergo non uult, diligam proximum tamquam me, ut et hoc cum lege cessauerit? sed perseuerandum erit semper in isto praecepto. ergo lex creatoris etiam ab aduersario probata est, nec dispendium, sed compendium ab eo consecuta est, redacta summa in unum iam praeceptum. sed nec hoc alii magis competit quam auctori. atque adeo cum dicit: onera uestra inuicem sustinete, et sic adimplebitis legem Christi, si hoc non potest fieri nisi quis diligat proximum sibi tamquam se, apparet: diliges proximum tibi tamquam te, per quod auditur: inuicem onera uestra portate, Christi esse legem, quae sit creatoris, atque ita Christum creatoris esse, dum Christi est lex creatoris. Erratis, deus non deridetur. atquin derideri potest deus Marcionis, qui nec irasci nouit nec ulcisci. quod enim seuerit homo, hoc et metet. ergo retributionis et iudicii deus intentat. bonum autem facientes non fatigemur et: dum habemus tempus, operemur bonum. nega creatorem bonum facere praecepisse, et diuersa doctrina sit diuersae diuinitatis. porro si retributionem praedicat, ab eodem erit et corruptionis messis et uitae. tempore autem suo metemus, quia et
[*]( 1] Gal. 5, 10. 6] Gal. 5, 14. 7] cf. Leu. 19, 18. 15] Gal. 6, 2. 20] Gal. 6, 7. 22] Gal. 6, 7. 24] Gal. 6, 9. Gal. 6, 10. 27] cf. Dent. 32, 35. cf. Gal. 6, 8. 28] Gal. 6, 9. ) [*]( 4 damnabit J23, damnauit MRl 5 quia M, qui R 6 qua R3, quia MR1 ex parte? quia debet. mauult Eng 9 diligam M, ut diligam Rvulgo 10 cessauerit. sed uulgo 17 aibi MR, suum Pam 18 tibi MR, tuum Pam 21 deridetur R, irridetur M 22 seuerit MR, seminauerit PamN ) 584
Ecclesiasticus: tempus, inquit, omni rei. Sed et mihi, famulo creatoris, mundus crucifixus est, non tamen deus mundi, et ego mundo, non tamen deo mundi. mundum enim quantum ad conuersationem eius posuit, cui renuntiando mutuo transfigimur et inuicem morimur. [persecutores uocat Christi.] cum uero adicit stigmata Christi in corpore suo gestare se — utique corporalia compedum — iam non putatiuam, sed ueram et solidam carnem professus est Christi, cuius stigmata corporalia ostendit.
[*](Ad Corinthios prima) Praestructio superioris epistolae ita duxit, ut de titulo eius non retractauerim, certus et alibi retractari eum posse, communem scilicet et eundem in epistulis omnibus. quod non utique salutem praescribit eis, quibus scribit, sed gratiam et pacem, non dico: quid illi cum Iudaico adhuc more, destructori Iudaismi? — nam et hodie Iudaei in pacis nomine appellant et retro in scripturis sic salutabant — sed intellego illum defendisse officio suo praedicationem creatoris: quam maturi pedes euangelizantium bona, euangelizantium pacem. euangelizatur enim bonorum, id est gratiae dei pacem, quam praeferendam sciebat. haec cum a deo patre nostro et domino Iesu adnuntians communibus nominibus utatur competentibus nostro quoque sacramento, non puto dispici posse, quis deus pater et dominus Iesus praedicetur nisi ex accidentibus, cui magis competant. primo quidem [*]( 1] Eccl. 3, 17. Gal. 6, 14. 6] cf. Gal. 6, 17. 14] cf. I Cor. 1, 3. 18] Rom. 10, 15. cf. Es. 52, 7. 20] cf. Phil. 4, 7. cf. I Cor. 1, 3. ) [*]( 1 Ecclesiastes Pam omni M, erit omni R uulgo mihi, (in quit) fort. 2 mundi MR3, mundo RI 5 pereecutores uocat Christi seclusi 6 stigmata JB3, signata MR1 7 compedum scripsi: competunt MR 10 EX- PLICIT AD GALATAS; INCIPIT AD CORINTHIOS I M, de epistula ad corinthios prima RF 12 «in (ex m a m. 1) M omnibus, quod uulgo 14 pacem. nou uulgo 15 destructori R, destructore MF parenihesin indicaui 16 salutabant. sed uulgo 19 euangelizatur Ettg: euangelizator MR 20 pacem quam MBt, paci eam JB3 haec sril. gratiam et pacem (cf. supra l. 14) 23 dispici R, despici M 24 accidentibus M, accedentibus R )
585
patrem deum praescribo non alium agnoscendum quam et hominis et uniuersitatis creatorem et institutorem; porro patri etiam domini nomen accedere ob potestatem, quod et filius per patrem capiat; dehinc gratiam et pacem non solum eius esse, a quo praedicabantur, sed (et) eius, qui fuerit offensus. nec gratia enim fit nisi offensae nec pax nisi belli. et populus autem per disciplinae transgressionem et omne hominum genus per naturae dissimulationem et deliquerat et rebellauerat aduersus creatorem. deus autem Marcionis et quia ignotus non potuit offendi et quia nescit irasci. quae ergo gratia a non offenso? quae pax a non rebellato? Ait crucem Christi stultitiam esse perituris, uirtutem autem et sapientiam dei salutem consecuturis, et ut ostenderet, unde hoc eueniret, adicit: scriptum est enim: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium inritam faciam. si haec creatoris sunt et ad causam crucis pertinent stultitiam deputatam, ergo et crux et per crucem Christus ad creatorem pertinebit, a quo praedicatum est quod ad crucem pertinet. aut si creator, qua aemulus, idcirco sapientiam abstulit, ut crux Christi, scilicet aduersarii, stultitia deputetur, ecquomodo potest aliquid ad crucem Christi non sui creator pronuntiasse, quem ignorabat, cum praedicabat? sed et cur apud deum optimum et profusae misericordiae alii salutem referunt, credentes crucem uirtutem et sapientiam dei esse, alii perditionem, quibus Christi crux stultitia reputatur? si non, creatoris est aliquam et populi et humani generis offensam detrimento sapientiae atque prudentiae multasse. hoc sequentia confirmabunt, cum dicit:
[*]( 8] cf. Rom. 1, 16—27. 11] cf. I Cor. 1. 18. 13] I Cor. 1, 19; cf. EB. 29, 14. ) [*]( 1 deum scripsi: dominum MR 3 accedere JB, accederet MF 5 et addidi 8 rebellauerat R3, debellauerat Mli1 11 ait R3, aut MR1 13 adicit R3, aliquid MRl 16 et (quae) ad Pam stultitiam MR1, stultitiae R3 uulgo deputatam Eng: deputat MR Pam 20 ecquomodo Ochlerus: et quomodo MR 22 deum scripst: dominum MR 25 signum interrogaiionis posui si non, (= d ôs JJLTa ; mente supple: apud deum optimum alii salutem referunt alii perditionem) creatoris scripsi: si non creatoris uulgo 26 populi MR3G, populo HI 27 multasse? hoc uulgo ) 586
nonne infatuauit deus sapientiam mundi? cumque et hic adicit, quare: quoniam in dei sapientia non intellexit mundus per sapientiam deum, boni duxit deus per stultitiam praedicationis saluos facere credentes. sed prius de mundo disceptabo. quatenus subtilissimi haeretici hic uel maxime mundum per dominum mundi interpretantur, nos autem hominem qui sit in mundo intellegimus, ex forma simplici loquelae humanae, qua plerumque id, quod continet, ponimus pro eo, quod continetur: \'circus clamauit\' et 'forum locutum est\' et \'basilica fremuit\', id est qui in his locis rem egerunt. igitur quia homo, non deus mundi in sapientia non cognouit deum, (in) qua cognoscere debuerat, et Iudaeus in sapientia scripturarum et omnis gens in sapientia operum, ideo deus idem, qui sapientia (in sapientia) sua non erat adcognitus, statuit sapientiam hominum stultitia repercutere, saluos faciendo credentes quosque in stultam crucis praedicationem. quoniam Iudaei signa desiderant, qui iam de deo certi esse debuerant, et Graeci sapientiam quaerunt, qui suam scilicet, non dei sapientiam sistunt. ceterum si nouus deus praedicaretur, quid deliquerant Iudaei signa desiderantes, quibus crederent, aut Graeci sapientiam sectantes, cui magis crederent ? ita et remuneratio ipsa in Iudaeos et Graecos et zeloten deum confirmat et iudicem, qui ex retributione aemula et iudice infatuauerit sapientiam mundi. quodsi eius sunt et causae, cuius adhibentur scripturae. ergo de creatore tractans apostolus non intellecto creatori utique docet intellegendo. etiam quod scandalum Iudaeis praedicat Christum, prophetiam super illo consignat creatoris dicentis per Esaiam: ecce posui
[*]( 1] I Cor. 1, 20. 2] I Cor. 1, 21. 11] cf. ib. 14] cf. I Cor. 1. 20. 15] cf. I Cor. 1, 21. 16-181 I Cor. 1, 22. 24] cf. I Cor. 1. 20. 27] cf. I Cor. 1, 23. 2SJ Rom. 9, 88. cf. Es. 8, 14; 28, 16. ) [*]( 2 sapientia R, sapientiam M 3 deum Pam: dominum MR 5 quatinus M 12 (in) qua scripsi: quam MRt, quem R3 uulgo 14 sapientia (scil. hominum; cf. supra l. 3: per sapientiam) <in sapientia) sua Eng: sapientia sua MRl, (in) sapientia R5G adcognitus M, agnitos R 22 zelots M 23 retributione MR3G, tributione HI 26 creatori-intellegendo M, creatore-intellegendo R, creatorem-intellegendunl Oehlerus ) 587
in Sion lapidem offensionis et petram scandali. (petra autem fuit Christus\' etiam Marcion seruat. quid est autem stultum dei sapientius hominibus, nisi crux et mors dei? quid infirmum dei fortius hominibus, nisi natiuitas et caro dei? ceterum si nec natus ex uirgine Christus nec carne constructus ac per hoc neque crucem neque mortem uere perpessus est, nihil in illo fuit stultum et infirmum, nec iam stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientia, nec infirma mundi elegit deus, ut confundat fortia, nec inhonesta et minima et contemptibilia, quae non sunt, id est quae non uere sunt, ut confundat quae sunt, id est quae uere sunt. nihil enim a deo dispositum uere modicum et ignobile et contemptibile, sed quod ab homine. apud creatorem autem iam uetera stultitiae et infirmitati et inhonestati et pusillitati et contemptui deputari possunt. quid stultius, quid infirmius, quam sacrificiorum cruentorum et holocaustomatum nidorosorum a deo exactio? quid infirmius, quam uasculorum et grabattorum purgatio? quid inhonestius, quam carnis iam erubescentis alia dedecoratio? quid tam humile, quam talionis indictio? quid tam contemptibile, quam ciborum exceptio ? totum, quod sciam, uetus testamentum omnis haereticus inridet. stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientia — Marcionis deus nihil tale, quia nec aemulatur contraria contrariis redarguere — ne glorietur omnis caro, ut, quemadmodum scriptum est: qui gloriatur, in deo glorietur. in quo? utique in eo, qui hoc praecepit. nisi creator praecepit, ut in deo Marcionis gloriemur.
[*]( 1] I Cor. 10, 4. 8-4] I Cor. 1, 25. 7] I Cor. 1, 27-28. 16] cf. Leu. 6, 14-18 et 6, 9-13. 17] cf. Leu. 15, 12. 4. 26. 19] cf. Exod. 21, 24. 20J cf. Leu. 11, 2-44. 21] I Cor. 1, 27. 23] I Cor. 1, 29. 31. cf. Hier. 9, 23-24. ) [*]( 3 mora dei M, mors Christi R uulgo 4 hominibus scripsi: homini MF, homineii 8 sapientiaR\', sapientiamMRI 12 uereMR1, (est) uereB*uulgo 13 autem iam Eng: aut etiam MF, autem etiam liuulgo 16 holocaustomatum nidorosorum B3, holocaustomata idolorum MRl 17 grabattorum MF, grabbatorum B uulgo 22 sapientia J23, sapientiam M RI parenthesin indicaui 23 contrariis R3, a contrariis MBl 25 deo MB> domino FJPam N 26 in deo B3, in deum MBl ) 588
Igitur per haec omnia ostendit, cuius dei sapientiam loquatur inter perfectos, eius scilicet, qui sapientiam sapientium abstulerit et prudentiam prudentium inritam fecerit, qui infatuauerit sapientia mundi, stulta eligens eius et disponens in salutem. hanc dicit sapientiam in occulto fuisse, quae fuerit in stultis et in pusillis et (in) inhonestis, quae latuerit etiam sub figuris, allegoriis et aenigmatibus. reuelanda postmodum in Christo, posito in lumen nationum a creatore promittente per Esaiae uocem patefacturum se thesauros inuisibiles et occultos. nam ut absconderit aliquid is deus, qui nihil egit omnino, in quod aliquid abscondisse existimaretur, satis incredibile. ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua eius sacramenta. creator autem tam ipse notus quam et sacramenta eius, palam scilicet decurrentia apud Israhel, sed de significantiis obumbrata, in quibus sapientia dei delitiscebat. inter perfectos narranda suo in tempore, proposita uero in proposito dei ante saecula. cuius et saecula, nisi creatoris? si enim et saecula temporibus structa sunt, tempora autem diebus et mensibus et annis compinguntur, dies porro et menses et anni solibus et lunis et sideribus creatoris signantur in hoc ab eo positis, — et erunt enim, inquit, in signa mensium et annorum — apparet et saecula creatoris esse et omne, quod ante saecula propositum dicatur, non alterius esse, quam cuius et saecula. aut probet dei sui saecula Marcion; ostendat et mundum ipsum, in quo saecula deputentur, uas quodammodo temporum, et signa aliqua uel organa eorum. si nihil demonstrat, reuertor, ut et illud dicam: cur autem ante saecula [*](1] cf. I Cor. 2, 6. 2] cf. Es. 29, 14. 4] cf. I Cor. 1, 20. 5] cf. I Cor. 2, 7. SJ cf. Es. 49, 6. 9] cf. Es. 45, 3. 16] cf. I Cor. 2, 7. 21] Gen. 1, 14. 23J cf. I Cor. 2, 7. 27J cf. ib. ) [*]( 2 sapientium J23. sapientum MR1 6 in addidi 7 allegoriis Pam (cf. 589, 9): allegoricis MR 10 egit R, legit MF 16 in proposito MR3, in proposita R1 26 organa eorum scripsi: ortaneorum MR, ortum eorum R3 (in mg.), notas eorum Urs, ordinem eorum Oehlerus )
589
creatoris proposuit gloriam nostram? posset uideri eam ante saecula proposuisse, quam introductione saeculi reuelasset. at cum id facit paene iam totis saeculis creatoris prodactis, uane ante saecula proposuit et non magis intra saecula quod reuelaturus erat paene post saecula. non enim eius est festinasse in proponendo, cuius est retardasse in reuelando. creatori autem competit utrumque: et ante saecula proposuisse et in fine saeculorum reuelasse, quia et quod proposuit et reuelauit medio spatio saeculorum in figuris et aenigmatibus et allegoriis praeministrauit. sed quia subicit de gloria nostra, quod eam nemo ex principibus huius aeui scierit, ceterum si scissent, numquam dominum gloriae crucifixissent, argumentatur haereticus principes huius aeui dominum ***, alterius scilicet dei Christum, crucifixerit, ut et hoc in ipsum redigat creatorem. porro cui supra ostenderimus, quibus modis gloria nostra a creatore sit t deputanda, praeiudicatum esse debebit eam, quae in occulto fuerit apud creatorem, merito igno(ra)tam etiam ab omnibus uirtutibus et potestatibus creatoris, quia nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis ipsique principi transgressionis, diabolo, quos magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum creatoris. sed iam nec mihi competit (principes huius aeui\' uirtutes et potestates interpretari creatoris, quia ignorantiam illis adscribit apostolus. legum
[*]( 10—12] cf. I Cor. 2, 8. 24] cf. Matth. 4, 1-11. ) [*]( 6 est scripsi: et MB 7 proposuisse B3, profuisse MRl 8 et (prius) = etiam; coniunge cum praeministrauit 13 principes MR1, <quod) principes B3uulgo lacunam signaui: dominum <eius intellegendum, ereatorem, qui gloriae dominum) supplendum censeo (cf. I. 14 et 690, 8: iam nec in cruce eum figere potuit creator; cf. etiam 638, 18), Eng sic putat supplendum: huius aeni <malos angelos (siue uirtutes et potestates) creatoris non esse, qui gloriae) dominum (cf. I. 22: nec mihi competit et 590, 16) 14 crucifiierit scripsi: cruci eum fixerint MR1, cruci confixerint B2 uulgo et hoc B3, hoc et MBl redigat MBl, recidas B3 uulgo 15 ostenderimus MB, ostendimus Pam 16 cleptanda fort., depalata Eng 17 ignoratam scripsi: ignotam MR 18 ab omnibus MR, ab hominibus Rig, abominationibus Eng ) 590
enim et secundum nostrum euangelium diabolus quoque in temptatione cognouit, et secundum commune instrumentum spiritus nequam sciebat eum sanctum dei esse et Iesum uocari et in perditionem eorum uenisse. etiam parabola fortis illius armati, quem alius ualidior oppressit et uasa eius occupauit, ***, si in creatoris accipitur apud Marcionem, iam nec ignorasse ultra potuit creator dominum gloriae, dum ab eo opprimitur, nec in cruce eum figere, aduersus quem ualere non potuit, et superest, ut — secundum me quidem credibile sit — scientes uirtutes et potestates creatoris dominum gloriae, Christum suum, crucifixerint, qua desperatione et malitiae redundantia serui quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant; scriptum est enim apud me satanam in ludam introisse. secundum autem Marcionem nec apostolus hoc loco patitur ignorantiam adscribi uirtutibus creatoris in gloriae dominum, quia scilicet non illas uult intellegi principes huius aeui. quod si non uidetur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de saecularibus dixit, de populo principali, utique non inter nationes, de ipsis archontibus eius, de rege Herode, etiam de Pilato, et quo maior principatus huius aeui, Romana dignitas praesidebat. ita et cum destruuntur argumentationes diuersae partis, nostrae expositiones aedificantur. sed uis adhuc gloriam nostram dei tui esse et apud eum in occulto fuisse. et quare adhuc eodem et deus instrumento et apostolus nititur? quid illi cum sententiis prophetarum ubique? quis enim cognouit
[*]( 3] cf. Luc. 4, 34. 4] cf. Luc. 11, 21-22. 13] cf. Luc. 22, 3. 25] Ea. 40, 13. cf. I Cor. 2, 16. ) [*]( 1 enim scripsi: autem MR 4 eorum scil. diaboli et spirituum tllquam, nisi malis supra rescribere: sciebant 5 oppresait B3 (C/. 512, 9i: obrepsit MRl 6 lacunam signavi: si in diaboli accipitur (scil. parabolam), testis ect et ipsa cogniti ab illo domini uel sitnilia intercidisse puto creatoris ]rIB, creatorem Urs 7 dominum scripsi: deum MR 9 parenthesin indicaui: ut secundum me quidem credibile sit, (ut) Eng 10 dominum scripsi: deum MB 11 crucifixerint MB1, crucifiiisse R3 uulgo 13 satanan M 21 argumentationes Gel: argumentatione MR 24 et deus (add. in mg. m. 1) M ) 591
sensum domini, et quis illi consiliarius fuit? Esaiae est. quid illi etiam cum exemplis dei nostri? nam quod architectum se prudentem adfirmat, hoc inuenimus significari depalatorem disciplinae diuinae a creatore per Esaiam: auferam enim, inquit, a Iudaea inter cetera et sapientem architectum. et numqui non ipse tunc Paulus destinabatur, de Iudaea, id est de Iudaismo, auferri habens in aedificationem Christianismi, positurus unicum fundamentum, quod est Christus? quia et de hoc per eundem prophetam creator:. ecce ego, inquit, inicio in fundamenta Sionis lapidem pretiosum, honorabilem, et qui in eum crediderit non confundetur. nisi si structorem se terreni operis deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret, qui futurus esset fundamentum credentium in eum. super quod prout quisque superstruxerit, dignam scilicet uel indignam doctrinam, si opus. eius per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur, creatoris est, quia per ignem iudicatur nostra superaedificatio, utique sui fundamenti, id est sui Christi. Nescitis quod templum dei sitis et in uobis inhabitet spiritus. dei? si homo et res et opus et imago et similitudo — et caro per terram et anima per afflatum — creatoris est, totus ergo in alieno habitat deus Marcionis, si non, creatoris sumus. templum. quod si templum dei quis uitiauerit, uitiabitur, utique a deo templi. ultorem intentans creatorem intentauit. stulti estote, ut sitis sapientes. quare? sapientia. enim huius mundi stultitia est penes deum. penes quem
[*]( 2] cf. I Cor. 3, 10. 4] cf. Es. 3, 1-3. 9] Es. 23, 16. 14] cf. I Cor. 3, 13-15. 17] cf. I Cor. 3. 13. 18] I Cor. 3, 16. 23] I Cor. 3, 17. 25] I Cor. 3, 18. I Cor. 3, 19. ) [*]( 1 Esaiae scripsi: Esaias MR 6 numqai non scripsi:. numquid MR 10 inicio R, inlicio M 12 nisi si Bit nisi MR3 14 eum, super uulgo 17 indicatur R3 mg nostra Eng: uestra MR 20 parenthesin indicavi 21 totus Rig: tutus MRI, tuus R3 22 Marcion R3 si non (= It S4 JJLTQ; supple mente: in alieno habitat deus Marcionis), creatoris scripsi: si non creatone uulgo 24 intemptans MF intentauit Eng: intentabit MR3Ft intentabis Rl ) 592
deum? si nihil nobis et ad hunc sensum pristina praeiudicauerunt, bene, quod et hic adstruit: scriptum est enim: deprehendens sapientes in nequitia illorum; et rursus: dominus scit cogitationes sapientium, quod sint superuacuae. in totum enim praescriptum a nobis erit nulla illum sententia uti potuisse eius dei, quem destruere deberet, si non illi doceret. ergo, inquit, nemo glorietur in homine, et hoc secundum creatoris disciplinam: miserum hominem, qui spem habet in hominem et: bonum est fidere in deo, quam fidere in hominibus; ita et gloriari.
Et occulta tenebrarum ipse inluminabit, utique per Christum, qui Christum in lumen nationum repromisit quique se lucernam pronuntiauit scrutantem renes et corda. ab illo erit et laus unicuique, a quo et contrarium laudis, ut a iudice. certe, inquis, uel hic mundum deum mundi interpretatur dicendo: spectaculum facti sumus mundo, et angelis et hominibus, quia, si mundum homines mundi significasset, non etiam homines postmodum nominasset. immo, ne ita argumentareris, prouidentia spiritus sancti demonstrauit, quomodo dixisset: spectaculum facti sumus mundo, dum angelis, qui mundo ministrant, et hominibus, quibus ministrant. uerebatur nimirum tantae constantiae uir, ne dicam spiritus sanctus, praesertim ad filios scribens, quos in euangelio generauerat, libere deum mundi nominare, aduersus <quem) nisi exerte non posset uideri praedicare. non defendo secundum legem [*]( 2] I Cor. 3, 19. cf. Iob 5, 13. 3] I Cor. 3, 20. cf. Pa. 93, 11. 7] I Cor. 3, 21. 8] Hier. 17, 5. 9] Ps. 117, 8. 11] cf. I Cor. 4, 5. 12] cf. Es. 42, 6. 13] cf. Prou. 20, 27. ffier. 11, 20. cf. I Cor. 4, 5. 16] I Cor. 4, 9. 23] cf. I Cor. 4, 15. ) [*]( 1 ad hunc Gel: adhuc MR 3 deprehendens MRl, deprehendes B: 10 hominibus MR, homine Pam 12 in lumen nationum scripsi; inIu. minationum M, illuminationem R uulgo quique se scripsi: quoque se MF, se quoque R uulgo 13 renes et corda M, corda et renes R uulgo 17 hominibus, quia Urs: hominibus. qui MR 19 quomodo MBI, quidnam R3 reliqui praeter Oehlerutn 24 quem add. R3, om. MRl )
593
creatoris displicuisse illum, qui mulierem patris sui habuit — communis et publicae religionis secutus sit disciplinam —: sed cum eum damnat dedendum satanae, damnatoris dei praeco, est. uiderit et quomodo dixerit: in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini, dum et de carnis interitu et de salute spiritus iudicarit et \'auferri\' iubens \'malum de medio\' creatoris frequentissimam sententiam commemorauerit. Expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio, sicut estis azymi. ergo azymi figurae erant nostrae apud creatorem. sic et pascha nostrum immolatus est Christus. quare pascha Christus, si non pascha figura Christi per similitudinem sanguinis salutaris pecoris et Christi? quid nobis et Christo imagines induit sollemnium creatoris, si non erant nostrae? Auertens autem nos a fornicatione manifestat carnis resurrectionem. corpus, inquit, non fornicationi, sed domino, et dominus corpori, 'ut templum deo et deus templo\'. templum ergo deo peribit et deus templo? atquin uides: quem deus suscitauit et nos suscitabit, in corpore quoque suscitauit, quia corpus domino et dominus corpori. et bene quod aggerat: nescitis corpora uestra membra esse Christi? quid dicet haereticus? membra Christi non resurgent, quae nostra iam non sunt? empti enim sumus magno. plane nullo, si phantasma fuit Christus nec habuit ullam substantiam corporis, quam pro nostris corporibus dependeret. ergo et
[*]( 1] cf. I Cor. 5, 1. 2] cf: ib. 3] cf. I Cor. 5, 5. 4] I Cor. 5, 6. 6] cf. I Cor. 5,2.13 (cf. Dent. 13,5; 17,7; 22,24). 8] I Cor. 5, 7. 10] ib. 14] cf. I Cor. 6,12-20. 15J I Cor. 6,13. 16] a Marcione coll. I Cor. 6,19 addita 18] cf. I Cor. 6,14. 20] I Cor. 6, 15. 22] cf. I Cor. 6,19. cf. I Cor. 6,20. ) [*]( 1 displicuisse < ei) illum fort. parenthesin indicauit Eng 6 salutes M 8 cousparsio M, conspersio R uulgo 10 sic scil. Jigurate 11 pascha, Chriatus R3, pascha christi MRl 12 pecoris et scripsi: et pecoris MR, et pecoris (et.) Eng 13 induit Urs: imbuit MR 17 ergo deo R, ergo dei M templo. atquin uulgo 18 quemMR, qui Pam deus scripsi: dominusMR, dominum Pam suscitauit, et nos suscitabit; in uulgo intellege: (eum) quem deussuscitauit et (qui) nos suscitabit[scil. ChristUS],(eum)in corpore quoque suscitauit 19 suscitauit M, suscitabit R uulgo 22 magno MNl, pretio magno FR3G uulgo 23 nullo si R3, nullus in MRl 24 dependerit Rl et om. Rig ) [*]( xxxxvn. Tert. III. ) [*]( 38 ) 594
Christus habuit quo nos redimeret, et si aliquo magno redemit haec corpora, in quae admittenda fornicatio non erit ut in membra iam Christi, non nostra, utique sibi salua praestabit quae magno comparauit. iam nunc quomodo honorabimus, quomodo tollemus deum in corpore perituro? Sequitur de nuptiis congredi, quas Marcion constantior apostolo prohibet. etenim apostolus, etsi bonum continentiae praefert, tamen coniugium et contrahi permittit (et) usui esse, et magis retineri quam disiungi suadet. plane Christus uetat diuortium, Moyses uero permittit: Marcion totum concubitum auferens fidelibus — uiderint enim catechumeni eius — repudium ante nuptias iubens, cuius sententiam sequitur, Moysi an Christi? atquin et apostolus, cum praecipit mulierem a uiro non discedere aut, si discesserit, manere innuptam aut reconciliari uiro, et repudium permisit, quod non in totum prohibuit, et matrimonium confirmauit, quod primo uetuit disiungi et, si forte disiunctum, uoluit reformari. sed et continentiae quas ait causas? quia tempus in collecto est. putaueram, \'quia deus alius in Christo\'. et tamen (8) quo est collectio temporis. ab eo erit et quod collectioni temporis congruit. nemo alieno tempori consulit. pusillum deum adfirmas tuum, Marcion, quem in aliquo coangustat tempus creatoris. certe praescribens tantum in domino esse nubendum, ne qui fidelis ethnicum matrimonium contrahat, legem tuetur creatoris, allophylorum nuptias ubique prohibentis. Sed et si sunt qui dicuntur dei, siue in caelis siue in terris apparet quomodo dixerit: non quasi uere sint, sed quia sint qui dicantur, quando non
[*]( 4] cf. I Cor. 6, 20. 7] cf. I Cor. 7, 7-8. 8] cf. I Cor. 7, 9. cf. I Cor. 7, 10. 27. 9] cf. Matth. 5, 32; 19, 9. cf. Dent. 24, 1-2. 12] cf. I Cor. 7, 10-11. 18] I Cor. 7, 29. 23] I Cor. 7, 39. 25] I Cor. 8, 5. ) [*]( 2 admittenda scripsi: eadem mittenda MR, ea committenda Pam non (0 ex e a m. 1) M 5 tollemus (0 ex e a m. 1) M 8 et add. Pam 11 cathecumeniitf nuptiasMH1, nuptaeR3 reliqui praeter Oehlerum 13apostolus ftcripsi (corruptela orta est ex similitudine siglorum apta et ips); ChristnsMR, Christi (apostolus) Pam 19 a quo R3, quod MRl 23 qui i?8, quid MRl 25 nubtias M 27 quasi R3, quia si MIll sed quia sint om. Rig ) 595
Sint. de idolis enim coepit, de idolothytis disputaturus: scimus quod idolum nihil sit. creatorem autem et Marcion deum non negat. ergo non potest uideri apostolus creatorem quoque inter eos posuisse, qui dei dicantur et tamen non sint, quando, et si fuissent, nobis tamen unus esset deus pater, ex quo omnia.(ex quo omnia) nobis, nisi cuius omnia? quaenam ista? habes in praeteritis: omnia uestra sunt, siue Paulus siue Apollo siue Cephas siue mundus siue uita siue mors siue praesentia siue futura. adeo omnium deum creatorem facit, a quo et mundus et uita et mors, quae alterius dei esse non possunt. ab eo igitur inter omnia et Christus. Ei labore suo unumquemque docens uiuere oportere satis, exempla praemiserat militum pastorum rusticorum; sed diuina illis auctoritas deerat. legem igitur opponit creatoris ingratis, quam destruebat- sui enim dei nullam talem habebat — boui, inquit, terenti os non obligabis, et adicit: num quid de bobus pertinet ad dominum? *** etiam [de] bobus propter homines benignum? propter nos enim scriptum est, inquit. ergo et legem allegoricam secundum nos probauit et de euangelio uiuentibus patrocinantem, ac propter hoc non alterius esse euangelizatores quam cuius lex, quae prospexit illis, cum dicit: propter nos enim scriptum est. sed noluit uti legis potestate, quia maluit gratis laborare. hoc ad gloriam suam retulit, quam negauit quemquam euacuaturum, non ad legis destructionem, qua alium probauit usurum. Ecce autem et in petram offendit caecus Marcion, de qua bibebant in solitudine
[*]( 1] I Cor. 8,4. 4] cf. I Cor. 8,5. 5] I Cor. 8,6. 7]ICor.3,22. 12] cf. I Cor. 9, 3-10. 13]cf.ICor.9,7. 15-17]ICor.9,9.Deut.25,4. 18]ICor.9,10. 23] cf.IICor. 11,7. 24] cf.ICor.9,15. 25] cf. I Cor. 9,15. 26] I Cor.10, 4. ) [*]( 1 idolotitis M 6 ex quo omnia add. Lat: om. MR reliqui 12 coniunge: oinere satis = ausreichenden Lebensunterhalt haben: oportere, gratis Eng (cf. 1.14: ingratis, quod uertit: den Undankbaren; sed uerisimilius mihi uidetur uertendum esse: unfreitvilliger Weise; cf. quae sequuntur) 14 illis scripsi: illa MR, illic Eng, illi Pam opponit: per ironiam alludit Tert. ad Antithesis Marcionis 17 bobus MF, bubus R lacunam signaui: nt ostendat scilicet dominum intercidisse puto de seclusit Urs: et bobus Rig 25 autem MR3, enim Ri reliqui ) [*]( 33* ) 596
patres nostri. si enim petra illa Christus fuit, — utique creatoris, cuius et populus — cui rei figuram extranei sacramenti interpretatur? an ut hoc ipsum doceret, figurata fuisse uetera in Christum ex illis recensendum? nam et reliquum exitum populi decursurus praemittit: haec autem exempla nobis sunt facta. dic mihi: a creatore alterius et quidem ignoti dei hominibus exempla sunt facta, an alius deus ab alio mutuatur exempla, et quidem aemulo? de illo me terret sibi, a quo fidem meam transfert, (an) meliorem me illi aduersarius faciet? iam si deliquero eadem, quae et populus, eademne passurus sum an non? atquin si non eadem, uane mihi timenda proponit quae non sum passurus. passurus autem a quo ero? si a creatore, qualia infligere ipsius est? et quale erit, ut, peccatorem aemuli sui puniat magis quam e contrario foueat deus zelotes? si ab illo deo, — atquin punire non nouit. ita tota ista propositio apostoli nulla ratione consistit, si non ad * disciplinam creatoris est. denique et in clausula praefationi respondet: haec autem quemadmodum euenerunt illis scripta sunt ad nos commonendos, in quos fines aeuorum decucurrerunt. O creatorem et praescium iam et admonitorem alienorum Christianorum! Praetereo, si quando, paria eorum, quae retractata sunt; quaedam et breuiter expungo. magnum argumentum dei alterius permissio omnium opsoniorum aduersus legem! quasi non et ipsi confiteamur legis onera dimissa, sed ab eo, qui imposuit, qui nouationem repromisit ita et cibos qui abstulit reddidit quod et a primordio praestitit. ceterum si quis alius deus fuisset, destructor dei nostri, nihil magis suos prohibuisset quam de copiis aduersarii uiuere.
[*]( 1] cf. I Cor. 10, 4. 5] I Cor. 10, 6. 10] cf. I Cor. 10, 7-10.I 18] I Cor. 10, 11. 23] cf. I Cor. 10, 25. ) [*]( ,1 parenthesin indicaui: populna, cniuulgo 6 et quidemMR3G, equidemit1 8 de itlo et a quogenusneutrum intellego terret, aibi a qao mauultdistingecae Eng 9 an addidi transfert. meliorem uulgo aduersarius (scil. creator) 13 intellege: si a creatore,(num passurus ero talia) qualia infligere ipsius (scil. ; creatoris) est ? (Eng) 17 laeunatn signaui: confirmandam uel simile aliquid intercidit (esse ad = dienen zu) 21 praetereo Bi MR3, praeter eos R1 22*paria M(inras.am.l) expungo-Raexpugno ilflf1 23obsoniorumJSuuZao ) 597