Quis nollet curam nos agere animae de uictu et corpori de uestitu, nisi qui ista homini ante prospexit et exinde praestans merito curam eorum tamquam aemulam liberalitatis suae prohibet, qui et substantiam ipsius animae accommodauit potiorem esca et materiam ipsius corporis figurauit potiorem tunica, cuius et corui non serunt nec metunt nec in apothecas condunt et tamen aluntur ab ipso, cuius et lilia et foenum non texunt nec neunt et tamen uestiuntur ab ipso, cuius et Salomon gloriosissimus nec ullo tamen flosculo cultior? ceterum nihil tam abruptum, quam ut alius praestet alius de praestantia [*]( 2] Luc. 12, 14. 11] cf. Luc. 12, 15-21. 12] cf. Ps. 112, 7. 15] Luc. 12, 20. 17] cf. Es. 39, 2. 5-7. 19] cf. Luc. 12, 22-31. 22] cf. Luc. 12, 23. 24] cf. Luc. 12, 24. 25] cf. Luc. 12, 27. ) [*]( 5 eicuaserat. denique uulgo denique = nam 7 declinatione E3, declinationem MB1 10 sit. ipse Eng: si ipse MRl, si deleuit R3 13 detrahente—adleuante R, detrahentes—adleuantes MF sterquilio M 17 Ezechias addidi 19 nolet fort. 26 neunt M (u eras.), nent JR uulgo 27 vel ullo M )
520
eius securos agere mandet, et quidem derogator ipsius. denique, si quasi derogator creatoris non uult de eiusmodi friuolis cogitari, de quibus nec corui nec lilia laborent, ultro scilicet pro sua uilitate subiectis, paulo post parebit. interim cur illos modicae fidei incusat, id est cuius fidei? eiusne, quam nondum poterant perfectam exhibere deo tantum quod (re)uelato, cum maxime discentes eum, an quam hoc ipso titulo debebant creatori, uti crederent haec illum ultro generi humano sumministrare nec de eis cogitarent? nam et cum subicit: haec enim nationes mundi quaerunt, non credendo scilicet in deum conditorem omnium et praebitorem, quos pares gentium nolebat in eundem deum modicos fidei increpabat, in quem gentes incredulas notabat. porro cum et adicit: scit autem pater opus esse haec uobis, prius quaeram, quem patrem intellegi uelit Christus. si ipsorum, creatorem demonstrat et bonum confirmat qui scit, quid filiis opus sit; (si) suum illum alium deum, quomodo scit necessarium esse homini uictum atque uestitum, quorum nihil praestitit? si enim scisset, praestitisset. ceterum si sciit quae sunt homini necessaria nec tamen praestitit, aut malignitate aut infirmitate non praestitit. professus autem necessaria haec homini, utique bona confirmauit, — nihil enim mali necessarium — et non erit iam depretiator operum et indulgentiarum creatoris, ut quod supra distuli expunxerim. porro, si quae necessaria scit homini alius et prospexit et praestat, quomodo haec ipse promittit? an de alieno bonus est? quaerite enim, inquit, regnum dei, et haec uobis adicientur, utique ab ipso. quodsi ab ipso, qualis est, qui aliena praestabit? si a creatore, cuius et sunt,
[*]( 5] cf. Luc. 12, 29. 9] Luc. 12, 30. 13] ib. 26] Lnc. 12, 31. ) [*]( 1 securos MR1, secure IPuulgo 6 poterat M tantum quod cf. 511, 1 reuelato Oehlerus: uelato M (e ex o) R 7 an quam JR3, an aquam MEl 11 praebitorem M, probatorem R 13 incredulas It/, increduloaii 15 si ipsorum creatorem demonetrat et bonum uulgo 16<si> suum scripsi: suum MF, sin Euulgo 18 praestitit R, praestit MF 19 sciit scripsi: scit MR 20 praestit M 26 alieno (e ex o) M 28 praesbit M ) 521
quis est, ut aliena promittat? ea si regno accedent secundo gradu restituenda, eius est secundus gradus, cuius et primus, eius uictus atque uestitus, cuius et regnum. ita tota promissio creatoris est. Parabolarum status, similitudinem peraequatio si nec in alium spectant, quam cui per omnia pariauerint, et sumus serui — dominum enim habemus deum —, succingere debemus lumbos, id est expediti esse ab impedimentis laciniosae uitae et implicitae, item lucernas ardentes habere, id est mentes a fide accensas et operibus ueritatis relucentes, atque ita expectare dominum, id est Christum. unde redeuntem? si a nuptiis, creatoris est, cuius nuptiae; si non creatoris, nec ipse Marcion inuitatus ad nuptias isset, deum suum intuens, detestatorem nuptiarum. defecit itaque parabola in persona domini, si non esset cui nuptiae competunt. In sequenti quoque parabola satis errat qui. furem illum, cuius horam si pater familiae sciret, non sineret suffodiri domum suam, in personam disponit creatoris. fur enim creator quomodo uideri potest, dominus totius hominis? nemo sua furatur aut suffodit, sed ille potius, qui in aliena descendit et hominem a domino eius alienat. porro, cum furem nobis diabolum demonstret, cuius horam etiam in primordio si homo scisset, numquam ab eo suffossus esset, propterea iubet, parati simus, quia qua non putamus hora filius hominis adueniet, non quasi ipse sit fur, sed iudex scilicet eorum, qui se non parauerint nec cauerint furem. ergo si ipse est filius hominis, iudicem teneo, et in iudice creatoris defendo; si uero Christum creatoris in nomine
[*]( 4] cf. Luc. 12, 35—38. 6] cf. Luc. 12, 37. 36. cf. Luc. 12, 35. 8] cf. ib. 11] cf. Luc. 12, 36. 14J cf. Luc. 12, 39-40. 22] cf. Luc. 12, 40. ) [*]( 1 ut M, qui Ruulgo accedent M, accedunt Euulgo 5 pariauerint jR3, paria uenerint MR\' et sumus Eng: id sumus MR\', sumus JR3uulgo 6 parenthesin indicavit Eng 12 inuitatuB M (u ex o) intuens MR, metuens Lat 15 paterfamilias Rig 16 sineret R, sciret M suffodiri M, suffodi R uulgo 18 suffodi M 22 parati M, ut parati B uulgo 26 creatoris (scil. filium) scripsi (priore loco): creatorem MR ) 522
filii hominis hoc loco ostendit, ut eum furem portendat, qui quando uenturus sit ignoremus, habes supra (prae)scriptum neminem rei suae furem esse, saluo et illo, quod in quantum timendum creatorem ingerit, in tantum illi negotium agens creatoris est. itaque interroganti Petro, in illos an et in omnes parabolam diceret, (id) est ad illos et ad uniuersos, qui ecclesiis praefuturi essent, proponit actorum similitudinem: quorum qui bene tractauerit conseruos absentia domini reuerso eo omnibus bonis praeponetur, qui uero secus egerit, reuerso domino qua die non putauerit, hora qua non scierit, illo scilicet filio hominis, Christo creatoris, non fure sed iudice, segregabitur et pars eius cum infidelibus ponetur. proinde igitur aut et hic iudicem dominum opponit, (ut) et illic catechizat, aut si deum optimum, iam et illum iudicem adfirmat, licet nolit haereticus. temperare enim temptant hunc sensum, cum deo eius uindicatur, quasi tranquillitatis sit et mansuetudinis segregare solummodo et partem eius cum infidelibus ponere, ac si non sit uocatus, ut statui suo redditus. quasi non et hoc ipsum iudicato fiat! stultitia! quis erit exitus segregatorum? nonne amissio salutis? siquidem ab eis segregabuntur, qui salutem, consequentur. quis item infidelium status? nonne damnatio? aut si nihil patientur segregati et infideles, aeque ex diuerso nihil consequentur retenti et fideles. si uero consequentur salutem retenti et fideles, hanc amittant necesse est ex diuerso segregati et infideles. hoc erit iudicium, quod qui intendit creatoris est. Quem alium intellegam caedentem seruos paucis aut multis plagis et, prout commisit illis, ita et exigentem ab eis, quam retributorem deum? cui me docet obsequi nisi
[*]( 5] cf. Luc. 12, 41. 7—12] cf. Luc. 12, 42—46. 26] cf. Luc. 12, 47-48. ) [*]( 2 praescriptum Oehlerm: scriptum M12 5 et in MRI, in R3 reliqui praeter Oehlerum 6 diceret, <id) est Eng: dicit et MR1, dizuset R1 vulgo illos M, ipsos R uulgo 9 praepon*etur M 12 ponet M 13 <ut) et illic (cf. 521, 25) scripsi: et illic M, et illi R, ut illic Eng 16 uindicatur. quasi uulgo 18 redditus R, redditos MF 21 item M, igitur vulgo 28 docet MF, decet II vulgo ) 523
remuneratori? Proclamat Christus tuus: ignem ueni mittere in terram, ille optimus, nullius gehennae dominus, qui paulo ante discipulos, ne ignem postularent inhumanissimo uiculo, coercuerat. quando iste Sodomam et Gomorram nimbo igneo exussit, quando (de eo) cantatum est: ignis ante ipsum procedet et cremabit inimicos eius, quando per Osee comminatus est: ignem emittam in ciuitates Iudaeae, uel per Esaiam: ignis exarsit ex indignatione mea? [non] mentiatur, si non est ille, qui de rubo quoque ardenti uocem suam emisit. uiderit, quem ignem intellegendum contendas: etiam si figura est, hoc ipso, quod de meo elemento argumenta sensui suo sumit, meus est qui de meis utitur. illius erit similitudo ignis, cuius et ueritas. ipse melius interpretabitur ignis istius qualitatem adiciens: putatis uenisse me pacem mittere in terram? non, dico uobis, sed \'separationem\'. \'machaeram* quidem scriptum est, sed Marcion emendat. quasi non et separatio opus sit machaerae! igitur et ignem euersionis intendit qui pacem negauit. quale proelium, tale et incendium, qualis machaera, talis et flamma; neutra congruens domino (tuo.) denique: diuidetur, inquit, pater in filium et filius in patrem, et mater in filiam et filia in matrem, et nurus in socrum et socrus in nurum. hoc proelium inter parentes si in ipsis uerbis tuba cecinit prophetae, uereor ne Micheas Christo Marcionis praedicarit. Et ideo hypocritas pronuntiabat caeli quidem et terrae faciem probantes, tempus. uero illud non dinoscentes, quo scilicet,
[*]( 1] cf. Luc. 12,49-53. Luc. 12, 49. 3] cf. Luc. 9, 54. 4] cf. Gen. 19, 24. 5] Ps. 96, 3. 7] Os. 8, 14. 8] Hier. 15, 14. 14] Luc. 12, 51. 16] (cf. Matth. 10, 34.) 20] Luc. 12, 52. 23] cf. Mich. 7, 6. 24] cf. Luc. 12, 56-,57. ) [*]( 2 terram. ille uulgo 4 coercuerat, quando uulgo 5 de eo addidi 6 per MRI, <et) per R3 uulgo 8 non secluei 9 mentiatur (scil. esse, si non uere est; tunc enim fortasse ei eredatur) mentiatur. si uulgo 10 emisit, uiderit uulgo, emisit. <sed) uiderit Eng 12 qui de meis utitur abundure mihi uidetur 20 tuo addidi (spuria iudicat uerba neutra congrnena domino Eng) 24 praedicarit Rig: praedicaret MR ) 524
adimplens omnia, quae super ipso fuerant praedicata, nec aliter docens debuerat agnosci. ceterum quis posset eius tempora nosse, cuius per quae probaret non habebat? merito exprobrat etiam, quod iustum non a semetipsis iudicarent. olim hoc mandat per Ezechielem: iustum iudicium et pacatorium iudicate, per Hieremiam: facite iudicium et iustitiam, per Esaiam: iudicate pupillo et iustificate uiduam, imputans etiam uineae Sorech, quod non iudicium fecisset, sed clamorem. qui ergo docuerat, ut facerent ex praecepto, is exigebat, ut facerent et ex arbitrio. qui seminauerat praeceptum, ille et redundantiam eius urguebat. iam uero quam absurdum, ut ille mandaret iuste iudicare, qui deum iudicem iustum destruebat? nam et iudicem, qui mittit in carcerem nec ducit inde nisi soluto etiam nouissimo quadrante, in persona creatoris obtrectationis nomine disserunt. ad quod necesse habeo eodem gradu occurrere. quotienscumque enim seueritas creatoris opponitur, totiens illius est Christus, cui per timorem cogit obsequium.
Quaestionem rursus de curatione sabbatis facta quomodo discussit? unusquisque uestrum sabbatis non soluits asinum aut bouem suum a praesepi et ducit ad potum? ergo secundum condicionem legis operatus legem confirmauit, non dissoluit, iubentem nullum opus fieri, nisi quod fieret omni animae, quanto potius humanae? Parabolarum congruentiam ubique recognoscor exigere. simile est regnum dei, inquit, grano sinapis, quod accepit homo et seminauit [*]( 3] cf. Luc. 12, 57. 5] Zach. 8, 16. 6] Hier. 22, 3. 7] Es. 1,17. 8] cf. Es. 5, 7. 12] cf. Luc. 12, 58-59. 19] cf. Luc. 13, 10—17. 20] Luc. 13, 15. 23] cf. Exod. 12, 16. 25] Luc. 13, 19. ) [*]( 1 ipso scripsi: ipsos MR fuerant ME, fuerunt Gel reliqui 3 exprobrat B3, ex probat M, et probat Bl 5 ezechielem MR, Zachariam Pam, quem sequuntur posteriores; sed saepitts confundit prophetias Tertullianus, ut et supra 523, 8 6 iheremiam M 8 uineae B, uineam h M sorec M 10 seminauerat B3, Beminauerit MBl 19 decurationem M sabbatis scripsi: aabbati M. sabbato R 20 soluet M 25 recognoscor (rf. 521, 4) MR: recognosco te Lat, te cognosco Eng )
525
in horto suo. quis in persona hominis intellegendus? utique Christus, qui, licet Marcionis, filius hominis est dictus, qui accepit a patre semen regni, sermonem scilicet euangelii, et seminauit in horto, isto utique in mundo. puta nunc in homine, sed cum in (suo) horto dixerit nec mundus autem nec homo illius sit, sed creatoris, ergo qui in suum seminarit creatoris ostenditur. aut si, ut hunc laqueum euadant, conuerterint hominis personam a Christo in hominem accipientem semen regni et seminantem in horto cordis sui, nec ipsa materia alii conueniet quam creatori. De sequenti plane similitudine uereor, ne forte alterius dei regnum portendat. fermento enim comparauit illud, non azymis, quae familiariora sunt creatori. congruit et haec coniectura mendicantibus argumenta. itaque et ego uanitatem uanitate depellam, fermentationem quoque congruere dicens regno creatoris, quia post illam clibanus uel furnus gehennae sequatur. quale est enim, ut (sit) lenissimi dei regnum quod etiam iudicii feruor lacrimosa austeritate subsequitur? Quotiens adhuc se iudicem ostendit et in iudice creatorem! quotiens utique reicit et damnat reiciendo! sicut hic quoque: cum surrexerit, inquit, pater familiae — quo? nisi quo dixit Esaias: cum surrexerit comminuere terram - et cluserit ostium — utique excludendis iniquis, quibus pulsantibus respondebit: nescio unde sitis, et rursus, enumerantibus quod coram illo ederint et biberint et in plateis eorum docuerit [adiciet]: recedite a
[*]( 10] cf. Luc. 13, 21. 20—22] Luc. 13, 25. 21J Ea. 2, 19. 23] Luc. 13, 25. 24-25] cf. Luc. 13, 26. 25] Luc. 13, 27. ) [*]( 2 qui scripsi (priore loco): quia MR 4 isto MRt, suo B3, (suo.) isto fort. mundo, puta uulgo 6 creatoris scripsi: creator MR suo svtsp. Eng 8 hominis JRS, homines MR1 personam a Christo Rz, personam christi M, in personam Christi Rl hominis personam cf. supra 524, 26: quod accepit homo 9 ipsa materia scil. seminis regni 11 (de) alterius susp. Eng regnum scripsi: regno MR 12 familiora M 16 uerba quale est—subsequitur. quae in MRpaulo supra post quam creatori leguntur, huc transtuli sit add. Oehlerus 17 iudici M 19 reicit scripsi: eiecit MR 22 parenthesin indicaui 23 iniquis. quibus uulgo 24 ederint R, ediderint MF 25 adiciet seclusi ) 526
me omnes, operarii iniquitatis —, illic erit fletus et dentium frendor, — ubi? foris scilicet, ubi erunt exclusi ostio cluso; ab eo ergo erit poena, a quo fit exclusio in poenam — \'cum uidebunt iustos introeuntes in regnum dei, se uero detineri foris\'. a quo? si a creatore, quis ergo erit intus recipiens iustos in regnum? deus bonus? quid ergo illic creatori? ut foris detineat in poenam quos aduersarius eius exclusit? suscipiendos a se, si utique, magis in aduersarii bilem. sed et ille, exclusurus iniquos, sciat utique creatorem illos detenturum in poenam aut non sciat oportet. ergo aut nolente eo detinebuntur, et minor est illo, qui detinet, cedens ei nolens, aut si uult ita fieri, ipse ita faciendum iudicauit. et non erit melior creatore ipse auctor infamiae creatoris. haec si nulla ratione consistunt, ut alius punire alius liberare credatur, unius erit tam iudicium quam et regnum, et dum unius est utrumque, qui et iudicat, creatoris est.
Ad prandium uel ad cenam quales uocari iubet? quales ostenderat per Esaiam: confringe panem tuum esurienti. et mendicos et qui sine tecto sunt induc in domum tuam, qui scilicet humanitatis istius uicem retribuere non possint. hanc si Christus captari uetat, in resurrectione eam repromittens, creatoris est forma, cui non placent amantes munera, sectantes retributionem. Etiam inuitatoris parabola cui magis parti occurrat, expende. homo quidam fecit cenam et uocauit multos. utique cenae paratura uitae aeterna saturitatem figurat. dico primo extraneos et nullius iuris adfines inuitari ad cenam non solere, certe facilius solere domesticos et familiares. ergo creatoris est inuitasse, ad quem pertinebant [*]( 1] Luc. 13, 23. 4] uerba euMigelii Marcionis ex Luc. 13, 28 detorta, cf. Epiphan. haer. 42 echol. 40. 17] cf.Luc.14, 12-14. 18] Ea. 58, 7. 21] cf. Luc. 14, 14. 22] cf. Es. 1, 23. 23] cf. Luc. 14, 16-24. 24] Lnc. 14,16. ) [*]( 2 dentium frendor M, frendor dentium R trnlgo parenthesin indicaui 8 cluso; ab eo ergo scripsi: cluso ab eo. ergo uulgo 5 ergo erit MF, erit ergo R uulgo 6 illic scripsi: illuc MR 7 creatori, ut uulgo quos B, quod M 8 suscipiendos M (cipiendos in ras.) 9 sciat B\', scit MRl 10 aut R3, an MRl 20 humanitatis R3, et humanitatis MR* )
527
qui inuitabantur, et per Adam, qua homines, et (per) patres, qua Iudaici, non eius, ad quem neque natura pertinebant neque praerogatiua. dehinc si is mittit ad conuiuas, qui cenam parauit, sic quoque creatoris est cena, qui misit ad conuiuas admonendos, ante iam uocatos per patres, admonendos autem per prophetas, non, qui neminem miserit ad monendum nec qui nihil prius egerit ad uocandum, sed ipse descenderit subito, tantum quod innotescens iam inuitans, tantum quod inuitans iam in conuiuium cogens, eandem faciens horam cenandi et ad cenam inuitandi. excusant se inuitati. si ab alio deo, merito, quia subito inuitati; si non merito, ergo nec subito; si autem non subito inuitati, ergo a creatore, a quo olim, cuius denique declinauerant uocationem tunc, primo dicentes ad Aaronem: fac nobis deos, qui praeeant nobis, atque exinde aure audientes et non audientes, uocationem scilicet dei, qui pertinentissime ad hanc parabolam per Hieremiam: audite, inquit, uocem meam, et ero uobis in deum et uos mihi in populum, et ibitis in omnibus uiis meis, quascumque mandauero uobis — ecce inuitatio dei — et non audierunt, inquit, et non aduerterunt aurem suam m, - ecce recuaatio populi - 8 e sed i e abieruntin his, quae concupiuerunt corde suo malo: \'agrum emi\' et \'boues mercatus sum\' et \'uxorem duxi ? . et adhuc ingerit: et emisi omnes ad uos famulos meos, prophetas, — hic erit spiritus sanctus, admonitor conuiuarum — die et ante lucem, et non audiit populus meus et non intendit auribus suis et obdurauit collum suum. hoc ut patri familiae renuntiatum est, motus tunc — bene quod et motus;
[*]( 3] cf. Luc. 14, 17. 10] cf. Luc. 14, 18-20. 14] Exod. 82, 1. 15] cf. Es. 6, 9. 17] Hier. 7, 23. 20] Hier. 7, 24. 22] cf. Luc. 14, 18-20. 23] Hier. 7, 25—26. 28] cf. Luc. 14, 21. ) [*]( 1 <per) patres Gel: per om. MR 6 non (scil. eius) qui 8 innotescena, iam uulgo inuitans, iam uulgo 13 uocationem, tunc primo vulgo 17 deum scripsi: dominum MR 19 mandauero M (ue 8. u. a m. 1) 21 his M, hiia Rt, iis R3 vulgo 24 omnes ad uoa MR, ad uos omnes Pam 27 suis M (in ras. a m. 1) patrifamiliaa Rig ) 528
negat enim Marcion moueri deum suum; ita et hoc meus est — mandat de plateis et uicis ciuitatis facere sublectionem. uideamus an eo sensu, quo rursus per Hieremiam: numquid solitudo factus sum domui Israhelis aut terra in incultum derelicta? — id est: numquid non habeo quos adlegam aut unde adlegam? — quoniam dixit populus meus: non uenimus ad te. itaque misit ad alios uocandos ex eadem adhuc ciuitate. dehinc loco abundante praecepit etiam de uiis et sepibus colligi, id est nos iam de extraneis gentibus, illa scilicet aemulatione, qua in Deuteronomio: auertam meam faciemab eis et monstrabo, quid illis in nouissimis, — id est alios possessuros locum eorum — . quoniam genitura peruersa est, filii in quibus fides non est. illi obaemulati sunt me in non deo et prouocauerunt me in iram in idolis suis, e t ego obaemulabor eos in non natione, (in natione) insipienti prouocabo eos in iram, in nobis scilicet, quorum spem Iudaei gemunt, de qua illos gustaturos negat dominus, derelicta Sione tamquam specula in uinea et in cucumerario casula, posteaquam et nouissimam in Christo inuitationem recusauit. quid ex hoc ordine, secundum dispositiones et praedicationes creatoris recensendo, competere potest illi, cuius nec ordo habet nec dispositio ad parabolae conspirationem, qui totum opus semel fecit? aut quae erit prima uocatio eius, et quae secundo actu admonitio? ante debent alii excusare, postea alii conuenisse. nunc autem pariter utramque partem inuitare uenit, de ciuitate, de sepibus, aduersus speculum parabolae. nec potest iam fastidiosos iudicare quos numquam
[*]( 2] cf. Luc. 14, 21. 3-7] Hier. 2, 31. 7] cf. Luc. 14,21. 8] cf. Luc. 14. 23. 11—17] Deut. 32, 20-21. 18] cf. Luc. 14,24. 19] cf. Es. 1.8. ) [*](3 iheremiam M 7 ueniemus/ortf. 10 deutheronomioM 11 meam faciem M, faciem meam R uulgo 16 in natione add. R3, om. MMl 17 nobis Rj, nouis MRl 18 spem MR, apeciem Lat gemunt Semlerus: gerunt MR reliqtii 20 Christo MRX, Christum R3 uulgo 21 dispositiones M, dispositionem R 22 illi R3, illic MRl 23 ordo-dispositio scripsi: ordinem- dispositionem MR habet = Be habet, secundum mum auctoris adparabolae conspirationem = ita ut conspiret cum parabola 24 primo fort. ) 529
retro inuitauit, quos cum maxime adgreditur. aut si de futuro eos iudicat contempturos uocationem, ergo et sublectionem loco eorum ex gentibus de futuro portendit. plane adhuc secundo uenturus est: [ut gentibus praedicet. et si] uenturus est autem, puto, non quasi uocaturus adhuc conuiuas, sed iam collocaturus. interea qui cenae istius uocationem in caeleste conuiuium interpretaris spiritalis saturitatis et iocunditatis, memento et terrenas promissiones uini et olei et frumenti et ipsius ciuitatis aeque in spiritalia figurari a creatore.