Quis dominus caeli inuocabitur, qui non prius factor ostenditur? gratias enim, inquit, ago et confiteor, domine caeli, quod ea, quae erant abscondita sapientibus et prudentibus, reuelaueris paruulis. quae ista? et cuius? et a quo abscondita? et a quo reuelata? si a deo Marcionis abscondita et reuelata, qui omnino nihil praemiserat, in quo aliquid absconditum esse potuisset, non prophetias, non parabolas, non uisiones, non ulla rerum aut uerborum aut nominum argumenta per allegorias et figuras uel aenigmatum nebulas obumbrata? sed \'ipsam magnitudinem sui absconderat, quam cum maxime per Christum reuelabat\'. satis inique. quid enim deliquerant sapientes et prudentes, ut absconderetur illis deus, ad quem cognoscendum non suffecerat sapientia atque prudentia illorum, nulla uia data ab ipso per aliquam operum [*]( 9] Ea. 35, 3. 5-6. 17] Luc. 10, 21. ) [*]( 5 uiam fidem M, uiam fides R, uia fidem Rig, uiam fidei Iun .6 euacuationera MR, erogationem Lat 19 reuelaueris R, reuelauerit MF 20 et a quo reuelata—abacondita in M bis comparent 21 qui = quare?, Eng rescribendum censet: si a deo Marcionis, abscondit et reuelauit qui omnino nihil praemiserat 25 obumbrata. sed uulgo (Eng) 27 deliquerant R. delinquerint M delinquerant F 29 illorum? nulla uulgo )
504
praedicationem uel uestigia, per quae sapientes atque prudentes . deducerentur? quamquam et si in aliquo deliquissent erga deum ignotum pone, nunc notum, non tamen zeloten eum experiri debuissent, qui dissimilis creatoris inducitur. igitur si nec materias praemiserat, in quibus aliquid occultasset, nec reos habuerat, a quibus occultasset, nec debuerat occultasse, etiam si habuisset, iam nec reuelator ipse erit, qui absconditor non fuit, — ita nec dominus caeli nec pater Christi — sed ille, in quem competunt omnia. nam et abscondit praemisso obscuritatis propheticae instrumento, cuius intellectum fides mereretur — nisi enim credideritis, non intellegetis — et reos habuit sapientes atque prudentes ex ipsis\' operibus tot ac tantis intellegibilem deum non requirentes uel perperam in illum philosophantes et ingenia haereticis sumministrantes, et nouissime zelotes est. denique olim hoc per Esaiam contionabatur, quod Christus gratulatur: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium celabo, sicut et alibi tam abscondisse (se) quam reuelaturum esse significat: et dabo illis thesauros absconditos, inuisibiles aperiam illis, et rursus: quis alius disiciet. signa uentriloquorum et diuinationes ex corde, auertens in posteriora sapientes et cogitationes eorum infatuans? si autem et Christum suum inluminatorem nationum designauit: posui te in lucem nationum, quas interpretamur in nomine paruulorum, sensu scilicet retro paruulos et imprudentia infantes, iam uero et humilitate fidei pusillas, facilius utique credemus eundem etiam paruulis reuelasse per Christum, qui et retro absconderit et per Christum reuelationem repromiserit. aut si deus Marcionis ea, quae a
[*]( 11] Ea. 7, 9. 121 cf. Rom. 1, 20. 15] cf. Dent. 5, 24. 16] Es. 29, 14. 19] Ea. 45, 3. 20] Ea. 44, 25. 24] Es. 49, 6. ) [*]( 2 deducerentur, quamquam uulgo 3 ignotum pone (= retro), nunc scripsi: ignotum, pone nunc MB, ignotum, pone tunc Rig 6 reuelator R, reuelatur MF 7 absconditor R, absconditu hf, absconditur F 11 in- tellegitis M 18 se addidi 20 dissiciet M 26 paruulos scripsi: paruos MB, paruas B3, paruo siue pueros Eng ) 505
creatore abscondita retro fuerant, patefecit, ergo iam creatori negotium gessit, res eius edisserens. sed (in destructionem,\' inquis, (uti traduceret eas.\' ergo illis traduxisse debuerat, quibus creator abscondidit, sapientibus et prudentibus. si enim benignitate faciebat, illis erat adgnitio praestanda, quibus fuerat negata, non paruulis, quibus nihil creator inuiderat. et tamen usque adhuc, puto, probamus extructionem potius legis et prophetarum inueniri in Christo quam destructionem. Omnia sibi tradita dicit a patre. credas, si creatoris est Christus, cuius omnia, et quia non minori se tradidit omnia filio creator quae per eum condidit, per sermonem suum scilicet. ceterum si oeconomus ille, quae sunt (omnia), quae illi a patre sunt tradita? quae sunt creatoris? ergo bona sunt quae pater filio tradidit, et bonus iam creator, cuius \'omnia\' bona sunt, et ille iam non bonus, qui in aliena bona inuasit, ut filio traderet, docens alieno abstinere. certe mendicissimus qui nec filium unde ditaret habuit nisi de alieno. aut si nihil de creatoris traditum est ei a patre, [et quomodo hominem creatoris sibi uindicat? aut si solus homo ei traditus est, \'omnia\' homo non est. scriptura autem (omnium) edicit traditionem filio factam. sed et si (omnia) ad hominum genera, id est ad omnes nationes, interpretaberis, et has filio tradidisse creatoris est: dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. aut si habebat et ipse aliqua sua (omnia), quae filio traderet pariter cum homine creatoris, ostende unum aliquod ex (omnibus) in fidem, in exemplum, ne tam merito non credam eius esse \'omnia\', cuius nihil uideo, quam merito credam etiam quae non uideo eius esse, cuius sunt uniuersa, quae uideo.
[*]( 8] cf. Luc. 10, 22. 22] Pa. 2, 8. ) [*]( 5 adgnitio M, agnitio R 10 et quia MB, qui Gel reliqui minori se R3, minorum si MBl 12 oeconomne scripsi (cf. 496, 21. 497, 6): eperchomenus MB\\ arcspx<>p-evoc B3uulgo ille scil. Christus dei Marcionis 17 si interpolatum putat Eng, seruam infra 1.18 et ante quomodo (sed cf. supra l. 13: quae sunt creatoris?) 18 quomodo scripsi: et quomodo MB, ecquomodo Oehlerus 24 omnia, quae scripsi: quae omnia MB habebat scripsi: habet MB 25 aliquod Ciacconius: aliquem MB ) 506
sed \'nemo scit, qui sit pater, nisi filius, et qui sit filius, nisi pater, [nemo enim scit patrem nisi filius et filium nisi pater] et cuicumque filius reuelauerit, atque ita Christus ignotum deum praedicauit\'. hinc enim et alii haeretici fulciuntur, opponentes creatorem omnibus notum, et Israheli secundum familiaritatem et nationibus secundum naturam. et quomodo ipse testatur nec Israheli cognitum se
— Israhel autem me non cognouit et populus me non intellexit — nec nationibus? ecce enim nec de nationibus, inquit, nemo. propter quod et illas stillicidium situlae deputauit et Sionem tamquam speculam in uinea derelictam. uide ergo, an confirmatio sit propheticae uocis exprobrantis. ignorantiam in deum humanam, quae fuerit ad filium usque. nam et ideo subtexuit ab eo cognosci patrem, cui filius reuelauerit, quoniam ipse erat, qui positus a patre in lumen nationum adnuntiabatur, utique de deo inluminandarum, etiam Israhelis, utique per agnitionem dei pleniorem. - ita non proficient argumenta in fidem dei alterius, quae creatori competere possunt, quia quae non competent creatori, haec poterunt in fidem proficere dei alterius. Si et sequentia inspicias: beati oculi, qui uident quae uidetis: dico enim uobis, quia prophetae non uiderunt quae uos uidetis, de superiore\' sensu descendunt adeo: neminem, ut decuit, deum cognouisse, quando nec prophetae uidissent quae sub Christo uidebantur.I, nam si non meus esset Christus, nec prophetarum hoc in loco mentionem conlocasset. quid enim mirum, si non uiderant res [*]( 1] Luc. 10, 22. 2] [Matth. 11, 27.] 6] cf. Rom. 1, 19-20. 8] Es. 1,3. 9] Es. 55, 5 (?) 10] cf. Es. 40, 15. 11] cf. Es. 1, 8. 14] cf. Luc. 10, 22. 15] cf. Es. 49, 6. 201 Luc. 10, 23-24. ) [*]( 2 nemo enim scit patrem nisi filius et filium nisi pater deleuit Gel 7 naturam Gel: naturalem MR, naturalem (agnitionern) fort. 8 parmthesin indicatti 9 nationibus MRZ, nationis F, nationes JR1 12 confirmatio R, conformatio MF uocis M, uocis et R 15 in lumen nationum (= etg ou>? eavwv cf. 424, 2) scripsi: inluminatio nationum MR, inluminationi nationum Eng 17 Israelis R, israhelem MF 19 non om. M competent M, competunt R uulgo 22 superiore M, superiori R uulgo )
507
dei ignoti et tanto post aeuo reuelati, si non erant consecuti repraesentationem eorum, quae numquam praedicarant? quae autem fuisset felicitas eorum, qui tunc uidebant, [quae alii merito uidisse non poterant] nisi quoniam qui poterant uidisse qui(dem) dei sui res, quas etiam praedicauerant, non tamen uiderant? haec enim felicitas erit illorum, quia uidebant quae alii tantum praedicauerant. denique ostendemus et iam ostendimus, ea uisa in Christo, quae fuerant praedicata, abscondita tamen et ab ipsis prophetis, ut absconderentur et a sapientibus atque prudentibus saeculi. In euangelio ueritatis legis doctor dominum adgressus: quid faciens, inquit, uitam aeternam consequar? in haeretico \'uita* solummodo posita est, sine \'aeternae\' mentione, ut doctor de ea uita uideatur consuluisse, quae in lege promittitur a creatore longaeua, et dominus ideo illi secundum legem responsum dedisse: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et totis uiribus tuis, quoniam de legis uita sciscitabatur. sed sciebat utique legis doctor, quo pacto uitam legalem consequi posset, ut non de ea interrogasset, cuius regulas etiam docebat. sed quia et mortui iam suscitabantur a Christo, et suscitatus ad spem aeternae uitae per exempla recidiuae ** ne plus aliquid obseruationis exigeret sublimior spes, idcirco
[*]( 9] cf. Es. 29, 14. 11] Luc. 10, 25. 14] cf. Exod. 20, 12. 15] Luc. 10, 27. cf. Deut. 6, 5. ) [*](1 verba si non-praedicarant, quae in MRpaulo infrapost merito uidisse non poterant leguntur, huc transtuli 3 quid hic sibi uelint uerba quae alii merito uidisae non poterant, non uideo; substituta haec puto a sciolo quodam pro uerbis quae numquam praedicarant, in quibus iure offendit, postquam genuinus ordo uerborum erat turbatus 4 qui = ei, qui; olim uolui supplere: quoniam (erant) qui 5 qui<(dem> scripsi: qui MR, aeque Oehlerus 6 enim scripsi: autem MR illorum Eng: aliorum MR quia scripsi: qui MB (intellego autem: darin ndmlich icird eben ihr Gliiclc (ihr Vorzug) in bestehen,dajsieetc. 7denique=wam saM(co rr. m. 1) quaeR, quamMF 10 atque M, et a R uulgo, et F 12 in R, ita MF haeretico scil. euangelio 14 longaeua R, longaeua aeterna M 15 dedisse MR3, dedit li1 17 legis uita scripsi: lege uitae MR, lege uitam Eng 20 et suscitatus MF, exsuscitatus Ruulgo 21 lacunam signaui: et incertus intercidisse puto 22 aliquid obseruationis aliquid M spes Lat: spei MR, spe Oehlerus ) 508
+ consuluit de aeternae uitae consecutione. itaque dominus, ut nec ipse alius nec aliud nouum inferens praeceptum, quam quod principaliter ad omnem salutem et utramque uitam facit, ipsum caput ei legis opponit, omnifariam diligendi dominum deum suum. denique si de uita longaeua et ille consuluit et Christus respondit, quae sit penes creatorem, non de aeterna, quae sit penes Marcionis deum, quomodo consequetur aeternam? non utique eodem modo, quo et longaeuam. pro differentia enim mercedum operarum quoque credenda distantia est. ergo non ex dilectione dei sui consequentur uitam aeternam Marcionitae, sicut longaeuam dilector creatoris. sed quale est, ut non magis diligendus sit qui aeternam polli- cetur, si diligendus est qui longaeuam repromittit? ergo eiusdem erit utraque uita, cum eadem est utrique uitae captandae disciplina, — quod creator docet, idem Christo opus est, diligi ut praestet, — interueniente et hic illa praescriptione, qua facilius apud eum debeant credi maiora, apud quem minora praecedunt, quam apud eum, cui nullam de maioribus fidem aliqua minora praeparauerunt. uiderit nunc, si (aeternam) nostri addiderunt: hoc mihi. satis est, quod Christus, ille aeternae. non longae(uae) uitae inuitator, de longaeua consultus, quam destruebat, non (ad) aeternam potius exhortatus est hominem, quam inferebat. quid, oro te, fecisset Christus creatoris, si creatori diligendo aedificauerat hominem qui non erat creatoris? credo, negasset diligendum creatorem.
Cum in quodam loco orasset ad patrem illum superiorem, - satis impudentibus et temerariis oculis suspiciens ad caelum creatoris, a quo tam aspero et saeuo et grandine et [*]( 26] cf. Luc. 11, 1. ) [*]( 7 consequetur scripsi: consequitur MR 10 sui scripsi: tui MR con- \'eequentur M, consequetur E uulgo 11 Marcionitae scripsi: Marcionites MR uulgo 15 captandae scripsi: captanda MR parenihesin indicavit Eng, sed neseio an haec omnino sint delenda idem scripsi: id ê M, id et R wulgo 20 haec R1 21 longae<(uae)> scripsi: longae MR 22 destruebat, non MFR3, destruebat Rl ad add. R3, om. MRl 23 si ecripsi: si qui MR 24 qui non scripsi: non MR )
509
fulmine potuisset elidi, sicut et (ad) Hierusalem suffigi ab eo potuit - adgressus eum ex discipulis quidam: domine, inquit, doce nos orare, sicut et Iohannes discipulos suos docuit, scilicet (quia alium deum aliter existimaret orandum\'. hoc qui praesumpserit, prius est, probet alium deum editum a Christo. nemo enim ante uoluisset orare nosse, quam didicisset quem oraret. igitur si didicerat, proba. si nusquam usque adhuc probas, scito illum in creatorem formam orationis postulasse, in quem etiam discipuli Iohannis orabant sed quia et Iohannes nouum aliquem ordinem orationis induxerat, ideo hoc et a Christo discipulus eius expostulandum non inmerito praesumpserat, ut et illi de proprio magistri sui instituto non alium, sed aliter deum orarent. proinde nec Christus ante orationis notitiam discipulo contulisset quam dei ipsius. ita et ipse in eum docuit orationem, quem discipulus usque adhuc nouerat. denique sensus orationis, quem deum sapiant, recognosce. cui dicam \'pater\'? ei, qui me omnino non fecit, a quo originem non traho, an ei, qui me faciundo et instruendo generauit? a quo spiritum sanctum postulem? a quo nec mundialis spiritus praestatur an a quo fiunt etiam angeli spiritus, cuius et in primordio spiritus super aquas ferebatur? eius regnum optabo uenire, quem numquam regem gloriae audiui, an in cuius manu etiam corda sunt regum? quia mihi dabit panem cottidianum? qui nec milium mihi condit an qui etiam de caelo panem angelorum cottidianum populo suo praestitit? quis mihi delicta dimittet? qui ea non iudicando non retinet an qui, si non dimiserit, retinebit, ut iudicet? quis non sinet nos deduci in temptationem? quem poterit temptator non timere an qui a primordio temptatorem angelum
[*]( 2] Luc. 11,1. 17] cf.Luc. 11, 2. 19]cf.ib. 20] cf. I Cor.2,12. cf. Ps. 103,4. 21] cf. Gen. 1,2. 22]cf.Luc.ll,2. 23] cf. Prou. 21,1. cf.Luc. 11,3. 25] cf. Sap. 16, 20. 26] cf. Luc. 11,4. 27] cf. ib. 29] cf. Gen. 3,14. ) [*]( 1 ad addidi iheruealem M suffigi 223, aulfugi MBl 3 et om. B3 5 praeaumpaerit Urs: praesumpserat MRuulgo 8 probaв(ti) fort. 11 postalaudum NPam 20 angeli R, angelis MF 22 obtabo M 23 mihi dabit M, dabit mihi R uulgo 27 ut iudicet R, et iudicet MF ) 510
praedamnauit? hoc ordine qui alii deo supplicat et non creatori, non orat illum, sed infamat. proinde a quo petam, ut accipiam? apud quem quaeram, ut inueniam? ad quem pulsabo, ut aperiatur mihi? quis habet petenti dare, nisi cuius omnia, cuius sum etiam ipse, qui peto? quid autem perdidi apud deum illum, ut apud eum quaeram et inueniam? si sapientiam atque prudentiam, has creator abscondidit. apud eum ergo quaeram. si salutem et uitam, et has apud creatorem. nihil alibi quaeretur, ut inueniatur, quam ubi latuit, ut appareat sic nec aliorsum pulsabo, quam unde sum fugatus. denique si accipere et inuenire et admitti laboris et instantiae fructus est illi, qui petiit et quaesiuit et pulsauit, intellege haec. a creatore mandari et repromitti. ille enim deus optimus, ultro ueniens ad praestandum non suo homini, nullum illi laborem nec instantiam indixisset. iam enim non optimus, si non ultro daret (non) petenti et inuenire praestaret non quaerenti et aperiret non pulsanti. creator autem potuit indicere ista per Christum, ut, quia delinquendo homo offenderat deum suum, labore et instantia petendi acciperet et quaerendi inueniret et pulsandi introiret. Sic et praemissa similitudo nocturnum panis petitorem amicum facit, non alienum, et ad amicum pulsantem, non ad ignotum. amicus autem, etiam si offendit, magis creatoris est homo quam dei Marcionis. itaque ad eum pulsat, ad quem ius illi erat, cuius ianuam norat, quem habere panes sciebat, cubantem iam cum infantibus, quos nasci uoluerat. etiam quod sero pulsatur, creatoris est: tempus illius et serum, cuius saeculum et saeculi occasus;
[*]( 2-4] cf. Luc. 11, 9. 4] cf. Luc. 11, 10. 6] cf. EB. 29, 14. Hiob 17, 4. 20] cf. Luc. 11, 5-8. 25] cf. Luc. 11, 7. 26] cf. Luc. 11, 5. ) [*]( 5 aQpt M (corr. m. 1) 9 appareat R, apparuit MF 10 fugatus 2!3, functiis MRl 11 si R3, sic MRl 12 petiit J23, petit MRl 14 praestare alicui = itpootatElv ttvos, sicut 357, 27 praestantia = itporraota praestanda M (a ex a) suo R3, sui MRl 15 indizisset R3, induxisset MRl 16 non add. R3, om. MIll 19 labore Eng: laboraret MR 21 amicum R3, amici MRl 26 est tempus. illius uulgo ) 511
ad deum autem nouum nemo sero pulsasset tantum quod lucescentem. creatoris est et ianua, qui olim nationibus cluserat quae olim (non) pulsabatur. o deus iste! exsurgit et dat, etsi iam non quasi amico, non tamen quasi extraneo homini. (sed quasi molesto,\' inquit. molestum autem tam cito deus recens neminem pati potuit. Agnosce igitur et patrem, quem etiam appellas, creatorem. ipse est, qui scit, quid filii postulent. nam et panem petentibus de caelo dedit manna et carnem desiderantibus emisit ortygometram, non serpentem pro pisce nec scorpium pro ouo. illius autem erit non dare malum pro bono, cuius utrumque sit. ceterum deus Marcionis, non habens scorpium, non poterat id se dicere non daturum, quod non habebat, sed ille qui, habens et scorpium, non dat. ita et spiritum sanctum is dabit, apud quem est et non sanctus. Cum surdum daemonium expulisset, ut et in ista specie curationis Esaiae occurrisset, in Belzebule dictus eicere daemonia: si ego, inquit, in Belzebule eicio daemonia, filii uestri in quo eiciunt? hac uoce quid magis portendit quam in eo se eicere, in quo et filii eorum, in uirtute scilicet creatoris? nam si putas sic accipiendum: si ego in Belzebule, filii uestri in quo? quasi illos suggillaret in Belzebule eicientes, resistet tibi prior sensus, non posse satanan diuidi aduersus semetipsum. adeo nec illi in Belzebule eiciebant, sed, ut diximus, in uirtute creatoris, quam ut intellegi faceret, subiungit: quodsi ego in digito dei expello daemonia, ergone adpropinquauit in uos regnum dei? apud Pharaonem
[*]( 6] cf. Luc. 11, 11-13. 9] cf. Exod. 16, 31. Num. 11, 31-32. cf. Luc. 11, 11. 10] cf. Luc. 11, 12. 13] cf. Luc. 11, 13. 15] cf. Luc. 11, 14-20. 16] cf. Es. 29, 18. 17] Luc. 11, 19. 20] ib. 22] cf. Luc. 11, 18. 25] Luc. 11, 20. ) [*]( 1 tantum quod = kaum daft, eben erst cf. 511,1; 520,6 2 lucescentem R3, lucesceutum M (u s. e a m. I) Rl creatoris est et ian u a, qui scripsi: creator est, qui et ianuam MR cluserat Urs: clnserithiF, clauseritJS reliqui 8 non addidi o deus iste MRl, Iudaeis, is et R3 uulgo, a Iudaeis Eng 4 et si iam R, et suam M homini, eed uulgo 7 appellas creatorem uulgo 9 pisce R, spicelf 13itaiifiaitaqueiiuuao 16 Beelzebub Oehlerus (ubiqxte) 19 se eicere M, eicere se R uulgo 26 adpropinquauit MFR3, adpropinquabit 221 ) 512
enim uenefici illi, adhibiti aduersus Moysen, uirtutem creatoris digitum dei appellauerunt, — digitus dei est hoc — quod significant etiam modicum ualidissimum tamen. hoc et Christus ostendens, commemorator, non obliterator uetustatum, scilicet suarum, uirtutem dei digitum dei dixit, non alterius intellegendam quam eius, apud quem hoc erat appellata. ergo et regnum ipsius adpropinquauerat, cuius et uirtus digitus uocabatur. Merito igitur adplicuit ad parabolam fortis illius armati, quem ualidior alius oppressit, principem daemoniorum, quem Belzebulem et satanan supra dixerat, significans digito dei oppressum, non creatorem ab alio deo subactum. ceterum quomodo adhuc staret regnum eius in suis terminis et legibus. et officiis, quem, licet integro mundo, uel sic potuisset uideri superasse ualidior ille deus Marcionis, si non secundum legem eius etiam Marcionitae morerentur in terram defluendo, saepe et a scorpio docti non esse superatum creatorem? \'Exclamat mulier de turba beatum uterum, qui illum portasset, et ubera. quae illum educassent, et dominus: immo beati qui sermonem dei audiunt et faciunt\'. quidni? et retro sic reiecerat matrem, ut et fratres. dum auditores et obsecutores dei praefert: nam nec hic mater adsistebat illi. adeo nec retro negauerat natum, cum, id rursus habiturus, proinde felicitatem ab utero et uberibus matris suae transtulit in discipulos, a qua non transtulisset, si eam non haberet.
Alibi malo purgare quae reprehendunt Marcionitae in [*]( 2] Eiod. 8, 19. sj cf. Luc. 11, 21-22. 15] cf. Gen. 8, 19; 8, 14. 16] cf. Luc. 11, 27. 18] Luc. 11, 28. 19] cf. Loc. 8, 21; Matth. 12, 48-50. ) [*]( 2 paretithesin indicaui: appellauerunt. digitus dei est hoc. quod significaret uulgo 5 intellegendam MB, intellegendum Oel reliqui praeter Iun 8 adplicuit = er tctndete sich m.., Kift malueris supplere: ad (haec) parabolam 10 belzebnlem NF, Beelzebub Oehlerus digito M (o ex u a m. T) 16 exclamabat Rig 19 quidni? scripsi: quia MR 20 ut et scripsi: aut MR 22 natum. cum id wulgo Datum = ftascentiam habiturus (sril. negare: da er, wo er das eum nceitett Male hiitte tun miissen,.. ) MRl, audiit rursus R3 Utllgo 23 transtnlit R3, et transtulit MR1 )
513
creatore. hic enim sufficit, si et in Christo repperiuntur. ecce inaequalis et ipse, inconstans leuis aliud docens aliud faciens: iubet omni petenti dare, et ipse signum petentibus non dat; tanto aeuo lucem suam ab hominibus abscondit, et negat lucernam abstrudendam, sed confirmat super candelabrum proponendam, ut omnibus luceat; uetat remaledicere, multo magis utique maledicere, et (uae) ingerit Pharisaeis et doctoribus legis. quis (is) est tam similis dei mei Christus nisi ipsius? Saepe iam fiximus nullo modo potuisse illum destructorem legis denotari, si alium deum prouulgasset. ideo et tunc Pharisaeus, qui illum uocarat ad prandium, retractabat penes se, cur non prius tinctus esset quam recubuisset secundum legem qui deum legis circumferret. Iesus autem etiam interpretatus est ei legem, dicens illos calicis et catini exteriora emundare, interiora autem ipsorum plena esse rapina et iniquitate, ut significaret uasculorum munditias hominum esse intellegendas apud deum; (et) quia et Pharisaeus de homine, non de calice inloto apud se tractauerat, ideo exteriora, inquit, calicis lauatis, id est carnem, interiora autem uestra non emundastis, id est animam, adiciens: nonne qui exteriora fecit, id est carnem, et interiora fecit, id est animam? quo dicto aperte demonstrauit ad eundem deum pertinere munditias hominis exterioris et interioris, cuius uterque sit, praeponentis misericordiam non modo lauacro hominis sed etiam sacrificio. subiungit enim: date quae habetis elemosynam, et omnia munda erunt uobis. quodsi et alius potest deus misericordiam mandasse, non tamen ante quam cognitus. porro et hic
[*]( 3] cf. Luc. 6, 30. cf. Luc. 11, 29. 5] cf. Luc. 11, 33. 6] cf. Luc. 6,28. 7] cr. Luc. 11,42.46. 10-18] cf. Luc. 11,37-41. 18] Luc. 11,39. 20] Luc. 11, 40. 23] cf. Os. 6, 6. Prou. 21, 3. 25] Luc. 11, 41. ) [*]( 1 et Eng: ea MR repperiuntur M, reperiuntur Ruulgo 5 abstrudendam scripai: abstruendam MR pro sed malim: immo et 7 maledicere R, benedicere M 8 is addidi 9 fiximus Lat: finximas MR 10 prouulgasset MR1, promulgassetR3 uulgo 11 uocaret Rig 17 et addidi 18 inlato M (in mg. o a m.l) tractanerat. ideo uulgo 19 emundastis M (s 8. u. a m. 1) F, emundatis R uulgo 21 quo dicto R3, quod digito MRl 25 eleemosynam Ruulgo 26 et (s. u. a m. 1) M ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 83 ) 514
apparet illos non de deo increpitos, sed de eius disciplina, a quo illis et figurate uasculorum munditiae et manifeste misericordiarum opera imperabantur. Sic et holuscula decimantes, uocationem autem et dilectionem dei praetereuntes obiurgat. cuius dei uocationem et dilectionem, nisi cuius et rutam et mentam ex forma legis ex decimis offerebant? totum enim exprobrationis hoc erat, quod modica curabant, ei utique, cui maiora non exhibebant, dicenti: diliges dominum deum tuum ex toto corde (tuo) et ex tota anima tua et ex totis uiribus tuis, qui te uocauit ex Aegypto. ceterum nec tempus admisisset, ut Christus tam praecocam, immo tam acerbam adhuc dilectionem expostularet nouo et recenti deo, ne dixerim nondum palam facto. Primatum quoque captantes locorum et honorem salutationum cum incusat, sectam creatoris administrat, eiusmodi principes Sodomorum archontas appellantis, prohibentis etiam confidere in praepositos, immo et in totum miserrimum hominem pronuntiantis, qui spem habet in homine. quodsi propterea quis adfectat principatum, ut de officiis aliorum glorietur, qui officia uetuit eiusmodi (interdictione) sperandi et confidendi in hominem, idem et adfectatores principatuum increpuit. Inuebitur et in doctores ipsos legis, quod onerarent alios importabilibus oneribus, quae ipsi ne digito quidem adgredi auderent, non legis onera suggillans quasi detestator eius. quomodo enim detestator, qui cum maxime potiora legis praetereuntes incusabat, elemosynam et
[*]( 3] cf. Luc. 11, 42. 8] Dent. 6, 5.12. 13] cf. Luc. 11, 43. 15] cf. Es. 1, 10. 16] cf. Ps. 117, 9. 17] cf. Hier. 17, 5. 21] cf. Luc. 11, 46. ) [*]( 5 rutaip et mentamM 6 ex decimis M, et decimisJB1, de decimis R3 uitlgo offerebant 2?3, offerebat MRt, offerebatur F 9 tuo add. Pam 11 praecocam M, praecoquam Ruulgo 12 aceruam M nouo R\', nonam MRl 16 appellantis MR2, appellantes F, appellans Rl prohibentis R3, prohibentes MF, prohibens JB1 19 qui MR, quia Oehierus interdictione addidi (ef. adu. Marc. F, 19: interdictio quorundam eduliam): Eng speraudi et intellegendi gen. epexeg. intellegit uerborum officia eiusmodi 21 increpait M, increpauit fort. 24 detestatur M 25 eleemosynam R uulgo uacationem M ) 515
uocationem et dilectionem dei, ne haec quidem grauia, nedum decimas rutarum et munditias catinorum? ceterum excusandos potius censuisset, si importabilia portare non possent. sed quae onera taxat? quae ipsi de suo exaggerabant, docentes doctrinas praecepta hominum commodorum suorum causa, iungentes domum ad domum, ut quae proximi sunt auferrent, calcantes populum, amantes munera, sectantes retributionem, diripientes iudicata pauperum, uti esset illis uidua in rapinam et pupillus in praedam. de quibus idem Esaias: uae qui ualent in Israhele, et rursus: qui uos postulant dominantur uestri. qui magis quam doctores legis? hi si et Christo displicebant, ut sui displicebant. alienae enim legis doctores non omnino pulsasset. Cur autem (uae) audiunt etiam, quod aedificarent prophetis monimenta interemptis a patribus eorum, laude potius digni, qui ex isto opere pietatis testabantur se non consentire factis patrum, si non erat zelotes, qualem arguunt Marcionitae, delicta patrum de filiis exigentem usque in quartam natiuitatem? Quam uero clauem habebant legis doctores nisi interpretationem legis? ad cuius intellectum neque ipsi adibant, non credentes scilicet, - nisi enim credideritis, non intellegetis — neque alios admittebant, uti qui docebant praecepta potius et doctrinas hominum. qui ergo nec ipsos introeuntes nec aliis aditum praestantes increpabat, obtrectator habendus est legis an fautor? si obtrectator, placere debebant ei praeclusores legis, si fautor, iam non et aemulus legis. sed \'haec omnia ad infuscandum creatorem
[*]( 1] cf. I Ioh. 5, 3. 4] Matth. 15, 9. cf. Es. 29, 13. 6] cf. Es. 5, 8. 7] cf. Es. 3, 15. 8] cf. ES. 10, 2. 9] Am. 6,1. 10J Es. 3,12. 13] cf. Luc. 11, 47-51. 17] cf. Eiod. 20, 5. 18] cf. Luc. 11, 52. 20] Es. 7, 9. 22] cf. Col. 2, 22 et Es. 29, 13. ) [*]( 5 doctrinas praecepta scripsi: praecepta doctrinas MR 6 auferrent R3, auferent MRl 7 calcantes scripsi (alludit auctor ad Es. 3, 15: quare atteritis [=» tBn id est deculcatis] populum meum): clamantes MR 10 israhele MR, Hierusalem Pam 11 doctores legis M, legis doctores R uulgo hi si R, hii si F, in si M 22 uti qui scripsi: utique MR, utique <qai>jEng docebant MRI, docentes Rauulgo 23 increpabat M (p ex b a m. 1) 25 ei scripsi: et MR non est mauult Eng ) [*]( 33* ) 516
ingerebat, ut saeuum, erga quem delinquentes (uae) habituri essent.\' et quis saeuum non potius timeret prouocare deficiendo ab eo? tanto magis ergo demerendum docebat quem timendum ingerebat. sic oportebat Christum creatoris.
Merito itaque non placet illi hypocrisis Pharisaeorum, labiis scilicet amantium deum, non corde. cauete, inquit discipulis, a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis, non praedicatio creatoris. odit contumaces patris filius, non uult suos tales existere in illum, — non in alium — in quem hypocrisis fuit et admissa, cuius exemplum a discipulis caueretur. ita Pharisaeorum (cum) prohibet exemplum, in eum prohibebat illud admitti, in quem admittebant Pharisaei. igitur , quoniam hypocrisin eorum taxarat, utique celantem occulta cordis et incredulitatis secreta superficialibus officiis obumbrantem, quae clauem agnitionis habens nec [in] ipsa introiret nec alios sineret, ideo adicit: nihil autem opertum, quod non patefiet, et nihil absconditum, quod non dinoscetur, ne quis existimet illum dei ignoti retro et occulti reuelationem et adagnitionem intentare, cum subiciat etiam, quae intra se mussitarent uel inter se tractarent — scilicet super ipso diceutes: hic non expellit daemonia nisi in Belzebule — in apertum processura et in ore hominum futura, ex euangelii promulgatione. Deinde conuersus ad discipulos: dico autem, inquit, uobis amicis: nolite terreri ab eis, qui uos solummodo occidere possunt nec post hoc ullam in uobis habent potestatem; — sed his erit Esaias praedicens: uide, [*](6] cf. Es. 29, 13. Luc. 12, 1. 15] cf. Luc. 11, 52. 16] Luc. 12. 2. 19—23] cf. Luc. 12, 3. 20] Matth. 12. 24. 23] Luc. 12, 4. 26] Eb. 57, 1. ) [*]( 2 quis R, quia MF deficiendo R, despiciendo MF, desciscendo fort. 5 placet JI, placebat R uulgo 10 fuit et scripsi: fuisset MR cuius acil. hypocriseos 11 cum addidi prohibet MF, perhibet R exemplum. in uulgo 14 superficialibus J23, auperficii talibus MRl 15 ipsa Iun: in ipsa MR 17 dinoscetur R, diuosceretur MF 19 intemptare M intra Eng: inter MR musitarent M 20 inter se tractarent M, tractarent R uulgo 21 Belzebule R, belzebulem M, Beelzebub Oehlerus 22 ex MGR3, et Rl 23 deinde M, dehinc R uulgo 24 amicia meis NPam 26 parenthesin indicatii his M, hiis R, iis Gel reliqui )
517
quomodo iustus aufertur, et nemo aduertit — demonstrabo autem uobis quem timeatis: timete eum, qui postquam occiderit potestatem habet mittendi in gehennam — creatorem utique significans —; itaque dico uobis: hunc timete. et hoc in loco sufficeret mihi sic: quem timeri iubet offendi uetat, et quem offendi uetat demereri iubet, et qui haec mandat ipsius est, cui timendo et non offendendo et demerendo procurat. sed habeo et de sequentibus sumere: dico enim uobis: omnis qui confitebitur (in) me coram hominibus, confitebor in illo coram deo, — qui confitebuntur autem in Christo coram hominibus occidi habebunt, nihil utique amplius passuri post occisionem ab illis. hi ergo erunt, quos supra praemonet, ne timeant tantummodo occidi, ideo praemittens non timendam occisionem, ut subiungeret sustinendam confessionem — et omnis, quinegauit me coram hominibus, denegabitur coram deo, ab eo utique, qui illum confitentem confessurus fuisset. si enim confessorem confitebitur, ipse est, qui et negatorem negabit. porro si confessor est, cui nihil timendum est post occisionem, negator erit, cui timendum est etiam post mortem. itaque cum creatoris sit quod timendum est post mortem, gehennae scilicet poena, et negator ergo creatoris est. si autem negator, et confessor, qui post occisionem nihil ab homine passurus est, a deo plane passurus, si negaret. atque ita Christus creatoris est qui ostendit negatores suos creatoris gehennam timere debere. Post deterritam itaque negationem sequitur et blasphemiae formidandae admonitio: qui dixerit in filium hominis, remittetur illi, qui autem dixerit in spiritum sanctum, non remittetur ei. quodsi iam et remissio et
[*]( 1] Loc. 12, 5. 9] Luc. 12, 8. 13] cf. Luc. 12, 4. 15] Luc. 12, 9. 27] Luc. 12, 10. ) [*]( 4significans om. R1 5 mihi sic: quem scripsi: mihi, si quem MR 7 cui R, cuius MF 9 <in) me iJ3, me MRX coram hominibus, occidi habebnnt scripri; occidi habebunt coram hominibus MR 10 parenthesin indicaui 12 hi R, hic M 15 aubstruendam Pam 27 dixerint M 28 qui autem Rig: autem qui MR 29 ei. quodsi iam et remissio R3, ei remissio. quodsi iam et MRl et retentio M (bis) ) 518
retentio delicti iudicem deum sapiunt, huius erit (et) spiritus sanctus non blasphemandus, non remissuri scilicet blasphemiam, sicut et supra non negandus, occisuri scilicet etiam in gehennam. quodsi et blasphemiam a creatore Christus auertit, quomodo aduersarius ei uenerit, non scio. aut si et per haec seueritatem eius infuscat, non remissuri blasphemiam et occisuri etiam in gehennam, superest, ut et illius diuersi dei impune et spiritus blasphemetur et Christus negetur et nihil intersit de cultu eius deue contemptu et, sicut de contemptu nulla poena, ita et de cultu nulla speranda sit merces. Perductos ad potestates prohibet ad interrogationem cogitare de responsione. sanctus enim, inquit, spiritus docebit uos ipsa hora. quid eloqui debeatis. si eiusmodi documentum creatoris est, eius erit et praeceptum, cuius praecessit exemplum. Balaam prophetes in Arithmis arcessitus a rege Balac ad maledicendum Israhelem, cum quo proelium inibat, simul spiritu implebatur, non ad quam uenerat maledictionem, sed quam illi ipsa hora spiritus suggerebat benedictionem pronuntiabat, ante professus apud nuntios regis, mox etiam apud ipsum, id se pronuntiaturum. quod deus ori eius indidisset. hae sunt nouae doctrinae noui Christi, quas olim famuli creatoris initiauerunt. Ecce plane diuersum exemplum Moysi et Christi: Moyses rixantibus fratribus ultro intercedit et iniuriosum increpat: quid proximum tuum percutis? et reicitur ab illo: quis te constituit magistrum aut iudicem super nos? Christus uero postulatus a quodam, ut inter illum et fratrem ipsius (de) diuidenda hereditate componeret, operam suam, et quidem tam probae causae, denegauit. iam ergo melior Moyses meus Christo
[*]( 10] cf. Luc. 12, 11-12. 12] Luc. 12, 12. 14] cf. Num. cap. 22—24. 15] cf. Num. 22, 6. 18] cf. Num. 23, 5-10. cf. Num. 22, 18-19. 19] cf. Num. 22, 38. 23-25] EIOd. 2, 13-14. 25] cf. Luc. 12. 13—14. ) [*]( 1 huius H3, cuius MMl et addidi 4 a creatore Christus M, Christus a creatore Ruulgo 5 aduersarius (d 8. u. a m. I) M 7 et fort. delendum 13 quid loquamini NPam 15 balac M, Balach R uulgo 16 spu M (u ex 0 m. 1) 17 ipsa <ea) hora fort. 18 professus B, professum MF 26 de add. Pam diuidunda Pam ) 519
tuo, fratrum paci studens, iniuriae occurrens. \'sed enim optimi et non iudicis dei Christus: quis me, inquit, iudicem constituit super uos\'? aliam uocem excusationis inuenire non potuit, ne ea uteretur, qua improbus uir et impius frater adsertorem probitatis atque pietatis excusserat? denique probauit malam uocem utendo ea et malum factum pacis inter fratres componendae declinatione. aut numquid indigne tulerit hoc dicto fugatum Moysen ideoque in causa pari disceptantium fratrum uoluit illos commemoratione eiusdem dicti confudisse? plane ita sit. ipse enim tunc fuerat in Moyse, qui talia audierat, spiritus scilicet creatoris. Puto iam alibi satis commendasse nos diuitiarum gloriam damnari a deo nostro, ipsos dynastas detrahente de solio et pauperes adleuante de sterquilinio. ab eo ergo erit et parabola diuitis blandientis sibi de prouentu agrorum suorum, cui deus dicit: stulte, hac nocte animam tuam reposcent; quae autem parasti cuius erunt? sic denique rex (Ezechias) de gazis et apothecis deliciarum suarum apud Persas gloriatus per Esaiam male audiuit