Dimittit discipulos, ad praedicandum dei regnum. [*](4] cf. Oi. 6, 6; Prou. 21, 3. 11] cf. Leu. 12, 4—6. 17] Ee. 7, 9. 20] cf. Luc. 8, 44. 28] cf. Luc. 9, 1—6. ) [*]( 1 autem scripsi: enim MR 5 certa B, certe M Christo. qua si aaripti: Christo, quasi M, Chriato, qua sic R 6 non ut hominem sanctum scil: tetigit 11 aollempne M 13 ille (scil. sanguinis fluxue) scripsi: illa MB 15 uideri om. Bt 17 intectum M (tel in mg. add. m. X) 18 intellegitig M 20 probaui M (t s. u. add. m. 1) omittam R, omittat M, oraittatur fort. 26 uoluisset? ut uulgo legis mentiebatur uulgo )
488
numquid uel hic editit, cuius? prohibet eos uictui aut uestitui quid in uiam ferre. quis hoc mandasset, nisi qui et coruos alit et flores agri uestit, qui boui quoque terenti libertatem oris ad ueniam pabuli ex opere summouendi ante praecepit, quia dignus operarius mercede sua? haec Marcion deleat, dum sensui salua sint. at cum iubet puluerem excutere de pedibus in eos, a quibus excepti non fuissent, et hoc in testimonium mandat fieri. nemo testatur quod non iudicio destinatur: inhumanitatem qui in testationem redigi iubet iudicem comminatur. nullum deum nouum a Christo probatum illa etiam opinio omnium declarauit, qua Christum Iesum alii Iohannem alii Heliam alii unum aliquem ex ueteribus prophetis Herodi adse-\' uerabant. ex quibus quicumque fuisset, non utique hoc esset suscitatus, ut alium deum post resurrectiouem praedicaret. Pascit populum in solitudine, de pristino scilicet more. aut si non eadem est maiestas, ergo iam minor est creatore, qui non uno die, sed annis quadraginta, nec de inferioribus materiis panis et piscis, sed de manna caelesti, nec quinque circiter, sed sexcenta milia hominum protelauit. adeo autem ea<dem>) fuit maiestas, ut et pabuli exiguitatem non tantum sufficere, uerum etiam exuberare de pristino uoluerit exemplo. sic enim et in tempore famis sub Helia uiduae Sareptensis modica et suprema alimenta ex prophetae benedictione per totum famis tempus redundauerant. habes tertiam Basiliarum. si et quartam reuoluas, inuenies totum hunc ordinem Christi circa illum dei hominem, qui oblatos sibi decem ordiacios
[*]( 1] cf. Lnc. 9, 3. 2] cf. Pa. 146, 9; Hiob 38, 41. 3] cf. Luc. 12, 27. cf. Dent. 25, 4. 5] cf. Luc. 10, 7. 6] cf. Luc. 9, 5. 7] cf. ib. 11] cf. Luc. 9, 7-9. 15] cf. Luc. 9, 10-17. 17] cf. Exod. 16, 35. 18] cf. Exod. 12, 37. 20] cf. Exod. 9, 17. 22] cf. HI Beg. 17, 7-16. 26] cf. illI Reg. 4, 42-4.5. ) [*]( 4 aummouendi MR, aumendi Ur, 9 a uerbis in teatationem pergit F 10 prolatum fort. 11 qua Eng: quia MR 13 hoc (= propterea) MF, (ob) hoc R uulgo esset scripsi: est MR 16 est (priore loco) scripsi: et MR 20 eadem scripsi (cf. Z. 16): ea MR 22 Bareptensia M, Sareptensi R uulgo 23 supprema M 25 reuoluas Urs: resoluas MR reliqui Christi R3, Christum MRl 26 ordiacioB M, hordeaceoa B ) 489
panes cum populo distribui iussisset et minister eius proinde comparata multitudine et pabuli mediocritate respondisset: quid ergo?hoc dem in(con)spectu centum[milibus]hominum? da inquit, et manducabunt, quoniam haec dicit dominus: manducabunt et relinquent reliquias secundum dictum domini. o Chritum et in nouis ueterem! Haec itaque qui uiderat Petrus et cum pristinis compararat et non tantum retro facta sed et in futurum iam tunc prophetantia recognouerat, interroganti domino, quisnam illis uideretur, cum pro omnibus responderet: tu es Christus, non potest non eum sensisse Christum, [nisi] quem nouerat in scripturis. quem iam recensebat in factis. hoc et ipse confirmat usque adhuc patiens, immo et silentium indicens. si enim Petrus quidem non poterat alium eum confiteri quam creatoris, ille autem praecepit, ne cui hoc dicerent, utique id noluit prouulgari, quod Petrus senserat. \'immo\', inquis, \'quia non recte senserat, noluit mendacium disseminari'*. sed aliam silentii causam edixit, quia oporteret filium hominis multa pati et reprobari a presbyteris et scribis et sacerdotibus et interfici et post tertium diem resurgere. qua cum praedicata sunt et ipsa in Christum creatoris, sicut suis locis implebimus, sic quoque ipsum se ostendit esse, in quem praedicabantur. certe et si non essent praedicata, eam causam indicti silentii protulit, quae non Petri errorem demonstraret: obeundarum passionum necessitatem. Qui u oluerit, inquit, animam suam saluam facere perdet illam, et qui perdiderit eam propter me saluam faciet eam. certe filius hominis hanc sententiam emisit. perspice igitur et tu cum rege Babylonio fornacem
[*]( 1] cf. IIII Reg. 4, 43; Luc. 9, 13. 2] IIII Reg. 4, 43. 6] cf. Luc. 9, 18-22. 9] cf. Luc. 9, 20. 10] Marc. 8, 29. cf. Matth. 16, 16. Luc. 9, 20. 13] cf. Luc. 9, 21. 15] cf. Luc. 9, 21. 17] cf. Luc. 9, 22. 25] Luc. 9, 24. 28] cf. Dan. 3, 92. ) [*]( 3 ergo MBt, ego JPwdgo dem W, idem MRl in conspectu Rig: inapectu AI, inspectum R milibus secl. Pam 4 haec M, hoc R 7 qui R3, quae MR*- 11 nisi seclusit Lat: receperunt reliqui 15 dicerent R, diceret M 20 sunt M, aint R uulgo 24 (sed) obeundarum R3 ) 490
eius ardentem et inuenies illic tamquam filium hominis — nondum enim uere erat, nondum scilicet natus ex homine — iam tunc istos exitus constituentem. saluas facit animas trium fratrum, qui eas pro deo perdere conspirauerant, Chaldaeorum uero perdidit, quas illi per idolatriam saluas facere maluerant. quae est ista noua doctrina, cuius uetera documenta sunt? quamquam et praedicationes martyriorum tam futurorum quam a deo mercedem relaturorum decucurrerunt: uide, inquit Esaias, quomodo periit iustus, et nemo excipit corde, et uiri iusti auferuntur, et nemo considerat. quando magis hoc fit quam in persecutione? *** sanctorum eius, utique non simplex, nec de naturae lege communis, sed illa insignis et pro fide militaris, in qua qui animam suam propter deum perdit seruat illam. ut et hic tamen iudicem adcognoscas, qui malum animae lucrum perditione eius et bonum animae detrimentum salute eius remuneraturus sit, et zeloten deum mihi exhibet, malum malo reddentem: qui confusus, inquit, mei fuerit, et ego confundar eius, *** quando nec confusionis materia conueniat nisi meo Christo, cuius ordo magis pudendus, ut etiam haereticorum conuiciis pateat, omnem natuitatis et educationis foeditatem et ipsius etiam carnis indignitatem, quanta amaritudine possunt, perorantibus. ceterum quomodo ille erit obnoxius confusionis, qui eam non capit? non uulua, licet uirginis tamen feminae, ** coagulatus, et si
[*]( 8] Ea. 57, 1. 11] Pa. 115, 6. 15] cf. Luc. 9, 24. 17] Luc. 9, 26. ) [*]( 8 facit (a a. e m. 1) M 4 caldaeoram M 5 perdit/ort. 8 relatgrorum M (corr. m. 1) 9 periit M, perit B uulgo 11 lacunam signaui: (sed et honorabilis, inquit Dauid, mora) supplendum puto (cf. quae sequuntwr et supra l. 8: quam a deo mercedem relaturorum) 12 sed B, et MF 14 illam, ut uulgo adcognoscas M, cognoscaa R uulgo 16 salute R, iSaIutis MF remuneraturus sit et Eng: remuneraturus. sed et MRI, remuneratur. sed et B* uulgo 18 mei Big: me MB lactØUJm signaui: (sic quoque meus Christus) supplendum puto 24 lacunam aignaui: prolatus, non (oue iaculatus, non Eng [cf. Euagrius AU. Sim. ti Thsopk. p. 8, 11 ed. Bratke: iaculatus uuluae intamiaatae]) intercidisse uidetar coagulatus B3, coagulatum MBl ) 491
non ex semine, tamen lege. substantiae corporalis ex sanguine et humore, non caro habitus ante formam, non pecus dictus post figuram, non decem mensium cruciatu deliberatus, non subita dolorum concussione cum tanti temporis caeno per corporis cloacam effusus ad terram, nec statim lucem lacrimis auspicatus ex primo retinaculi sui uulnere, nec multum ablutus, nec sale ac melle medicatus, nec pannis iam sepulturae inuolucrum initiatus, nec exinde per inmunditias inter sinus uolutatus, molestus uberibus, diu infans, uix puer, tarde homo, sed de caelo expositus, semel grandis, semel totus, statim Christus, spiritus et uirtus et deus tantum; ceterum, (at) non uerus, qui non uidebatur, ita nec de crucis maledicto erubescendus, cuius carebat ueritate carens corpore. non poterat itaque dixisse: qui mei confusus fuerit. noster hoc debuit pronuntiasse, minoratus a patre modico citra angelos, uermis et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi, quatenus ita uoluit, ut liuore eius sanaremur, ut dedecore eius salus nostra constaret. et merito se pro suo homine deposuit, pro imagine et similitudine sua, non aliena, [tunc] ut, quoniam homo (non) erubuerat lapidem et lignum adorans, eadem constantia non confusus de Christo pro impudentia idolatriae satis deo faceret per impudentiam fidei. quid horum Christo tuo competit, Marcion, ad meritum confusionis? plane pudere te debet, quod illum ipse finxisti.