Quis autem iste est, qui uentis et mari imperat? (nimirum nouus - dominator atque possessor elementorum subacti iam et exclusi creatoris.\' non ita est. sed agnorant substantiae auctorem suum, quae famulis quoque eius obaudire consuei uerant. inspice Exodum, Marcion aspice mari rubro, uastiorsuper omnia stagna Iudaeae, uirgam Moysi imperantem, ut funditus proscissum et pari utrimque stupore discriminis fixum sicco populum pede intestino itinere transmitteret, rursusque sub eiusdem uirgae nutu redeunte natura Aegyptium exercitum undarum concordia obrueret, in quod opus et austri seruierunt. lege et t sorte familiae dirimendae in transitu eius Iordanis machaeram fuisse, cuius impetum atque decursum plane et Iesus docuerat prophetis transmeantibus stare. (quid ad haec\'? si tuus Christus est, non erit potentior famulis creatoris. sed his solis exemplis usus essem, si non etiam praedicatio marinae istius expeditionis Christum antecessisset nam cum transfretat, psalmus expungitur: dominus, inquit, super aquas multas; cum undas freti discutit, Abacuc adimpletur: dispargens, inquit, aquas itinere; cum ad minas eius eliditur mare, Naum quoque absoluitur: comminans, inquit, mari i et arefaciens illud, utique cum uentis, quibus inquietabatur. unde uis meum uindicem Christum? de exemplis an de. prophetis creatoris? Age nunc, qui militarem et armatum [*]( 1] cf. Luc. 8, 22-25. 6] cf. Exod. 14, 16. 21. 7] cf. Exod. 14, 22. 8] cf. Ezod. 14, 27. 10] cf. Exod. 14, 21. 11] cf. IIII Eeg. 2, 14. 12] cf. loa. 3, 15—17. 17] Pa. 28, 3. 18] Hab. 8, 10. 20] Na. 1. 4. 23] cf. Luc. 8, 26-39. cf. Es. 8, 4. ) [*]( 1 uentis MBl, et uentis FR* vulgo 5 eihodum M 6 iudeae M, 7 utrumque M 11 et sorte MH, ertorri Oehlerus (quod ego nonintel-Į lego): aperte corrupta sunt haec uerba; mentionem facere uidetur auctor eorum, quae IIII Reg. 2, 14 sqq. narrantur, unde uelim restitui: lege et, sodea, pallium Eliae, Eng. sic restitui uult: lege et pellem ouillam Eliae dirimendae < undae> Eng, quod ego probo transita R, transitum M Iordani Iun 18 discutit 22, discutet M adimpletur R, adimpletus M dispergens B 21 inquiebatar M 23 militarem et armatum nescio an praedicatiua intellegenda sint )
485
bellatorem praedicari putas, non - figurate nec allegorice, qui bellum spiritale aduersus spiritales hostes spiritali militia et spiritalibus armis spiritaliter debellaturus esset, cum inuenis in uno homine multitudinem daemonum legionem se professam, utique spiritalem, disce et Christum expugnatorem spiritalium hostium, spiritaliter armatum et spiritaliter bellicosum intellegendum, atque ita ipsum esse, qui cum legione quoque daemonum erat dimicaturus, ut et de hoc bello psalmus possit uideri pronuntiasse: dominus ualidus, dominus potens in bello. nam cum ultimo hoste, morte, proeliaturus per tropaeum crucis triumphauit. cuius autem dei filium Iesum \'legio* testatus est? sine dubio cuius tormenta et abyssum nouerant et timebant. nec enim uidentur posse ignorasse adhuc quod noui et ignoti dei uirtus operaretur in terri, quia uerisimile non est creatorem ignorasse. si enim alium supra se deum ignorauerat aliquando, tamen iam infra caelum suum agentem utique compererat. quod autem dominus comperisset, iam et uniuersae familiae innotuisse ** in eodem mundo et intra eundem ambitum caeli, quo peregrina diuinitas, conuersaretur. in quantum ergo et creator scisset eam et substantiae eius, si fuisset, in tantum nulla fuit, quia non alium daemones sciebant quam dei sui Christum. non enim depeterent, ab alio quod meminissent petendum sibi, a creatore, ueniam scilicet abyssi creatoris. denique impetrauerunt. quo merito? quia mentiti erant, quia saeui dei filium eum fecerant? et qualis erit qui mentitos iuuabat, qui infamantes sustinebat? sed enim quia mentiti non erant, quia deum abyssi et suum cognouerant,
[*]( 4] cf. Luc. 8, 30. 9] Ps. 23, 8. 10] cf. I Cor. 15, 26. 12] cf. Luc. 8, 31. 23] cf. ib. 24] cf. Luc. 8, 32—33. ) [*]( 1 (proprie) praedicari fort. praedicare M 8 ut et B, et ut M 10 praeliaturrxa M, proeliatus B tropheum MBt 12 testatus MRl (legio = 6 XSYSOUV), testata B3 uulgo 13 uidentur JB3, uidebant MBl 15 supra se B3, auperesse MBl 18 innotuisse МF, innotuisset R uulgo lacunam eignaui: debuisset, ut quae intercidtsse puto 21 nulla fuit, quia ecripsi: quia nulla fuit MB 22 enim om. M depeterent (= deprecarentur), ab alio scrtpei: depetunt ab alio MB, peterent ab alio Urs 23 sibi a -creatore uulgo 27 cognouerant Bs, cognouerunt MBl ) 486
ita eum se et ipse confirmauit, quem adcognouerunt daemones, Iesum, iudicis et ultoris dei filium. Ecce aliquid et de illis pusillitatibus et infirmitatibus creatoris in Christo - ignorantiam enim et ego adscribere ei uolo; permittite mihi aduersus haereticum —: tangitur a femina, quae sanguine fluitabat, et nesciuit a qua. quis me, inquit, tetigit? etiam excusantibus discipulis perseuerat in ignorantiae uoce: tetigit me aliquis, idque de argumento adfirmat: sensi enim uirtutem ex me profectam. quid dicit haereticus? sciebatne personam? et cur quasi ignorans loquebatur? ut confessionem certe prouocaret, ut timorem (re)probaret. sic et Adam aliquando quaesierat (creator) quasi ignorans: Adam ubi e s ? habes et creatorem cum Christo excusatum et Christum creatori adaequatum. (sed et hoc, qua aduersarius legis, ut, quia lex a contactu sanguinantis feminae summouet, idcirco gestierit non tantum contactum eius admittere, sed etiam sanitatem donare\'. o deum non natura beneficum, sed aemulatione! at enim, si fidem mulieris inuenimus ita meruisse, cum dixit: fides tua te saluam fecit, quis es, ut aemulationem legis interpreteris in isto facto, quod ipse dominus ex fidei remuneratione editum ostendit? sed hanc uis mulieris fidem constituere, qua contempserat legem. et cui credibile, ut mulier nullius adhuc (noui) dei conscia, nullius adhuc nonae legis initiata, legem inrumperet eam, cui adhuc tenebatur? qua denique fide inrupit? in quem deum credens? cui spernens creatorem? certe enim ei fide tetigit. si ex fide creatoris, quae alium deum ignorabat, quomodo legem eius inrupit? tam enim inrupit, si inrupit.
[*]( 5] cf. Luc. 8, 48--48. 6] Luc. 8, 45. 7-9] Luc. 8, 46. 12] Gen. 3, 9. 15] cf. Leu. 15, 19-24. 18] Luc. 8, 48. ) [*]( 1 łtConfłrmauit M adcognouerunt M, cognoaerunt B 2 indicia ICripsi: iudicem MB 8 parmthesin indicautt Ettg 11 reprobaret scripai: probaret MB 12 creator addidi (cfI. 3 et 13) 14 qua JEng: qui MB, quia Leopoldus 15 sanguinaiitis feminae M, feminae saogainantis B 16 sanitatem B, sanitate M (e in ras.), «anitate <eam) fort. 23 DOui addidi, Eng tnauult supra supplere: nollius <alius) (çf. I. 26) 25 cni (= tDØI su Liebe) spernens creatorem M, quem spernens? creatorem Buulgo 27 quomodo вcripsi: et quomodo MB, ecquomodo Oehktu, tam B, tamen M ) 487
quam ex fide creatoris. quomodo autem utrumque conueniet, ut et inruperit et ei fide eam inruperit, propter quam inrupisse non debuit? dicam. fides haec fuit primo, qua deum suum confidebat misericordiam malle quam ipsum sacrificium, qua eum deum certa erat operari in Christo. qua si eum tetigit, non ut hominem sanctum nec ut prophetam, quem contaminabilem pro humana substantia sciret, sed ut ipsum deum, quem nulla spurcitia pollui posse praesumpserat. itaque non temere interpretata est sibi legem, ea contaminari significantem, quae essent contaminabilia, non deum, quem in Christo confidebat. sed et illud recogitauit, ordinarium et sollemnem menstrui uel partualis sanguinis fluxum in lege taxari, qui ueniat ex officio naturae, non ex uitio ualitudinis; ille autem ex uitio ualitudinis redundabat, cui non modum temporis, sed diuinae misericordiae auxilium necessarium sciebat, atque ita potest uideri legem non inrupisse, sed distinxisse. haec erit fides, quae contulerat etiam intellectum: nisi credideritis, inquit, non intellegetis. hanc fidem probans Christus eius feminae, quae solum credebat creatorem, eius fidei se deum respondit. quam probauit. nec illud omittam, quod, dum tangitur uestimentum eius, utique corpori, non phantasmati inditum, corpus quoque demonstrabatur; non quasi iam de hoc retractemus, sed quia ad praesentem conspirat quaestionem. si enim non erat ueritas corporis, phantasma utique contaminari, qua res uacua, non posset. qui ergo non potest contaminari prae inanitate substantiae, quomodo uoluisset ut aemulus legis? mentiebatur. batur, qui non uere polluebatur.
Dimittit discipulos, ad praedicandum dei regnum. [*](4] cf. Oi. 6, 6; Prou. 21, 3. 11] cf. Leu. 12, 4—6. 17] Ee. 7, 9. 20] cf. Luc. 8, 44. 28] cf. Luc. 9, 1—6. ) [*]( 1 autem scripsi: enim MR 5 certa B, certe M Christo. qua si aaripti: Christo, quasi M, Chriato, qua sic R 6 non ut hominem sanctum scil: tetigit 11 aollempne M 13 ille (scil. sanguinis fluxue) scripsi: illa MB 15 uideri om. Bt 17 intectum M (tel in mg. add. m. X) 18 intellegitig M 20 probaui M (t s. u. add. m. 1) omittam R, omittat M, oraittatur fort. 26 uoluisset? ut uulgo legis mentiebatur uulgo )
488
numquid uel hic editit, cuius? prohibet eos uictui aut uestitui quid in uiam ferre. quis hoc mandasset, nisi qui et coruos alit et flores agri uestit, qui boui quoque terenti libertatem oris ad ueniam pabuli ex opere summouendi ante praecepit, quia dignus operarius mercede sua? haec Marcion deleat, dum sensui salua sint. at cum iubet puluerem excutere de pedibus in eos, a quibus excepti non fuissent, et hoc in testimonium mandat fieri. nemo testatur quod non iudicio destinatur: inhumanitatem qui in testationem redigi iubet iudicem comminatur. nullum deum nouum a Christo probatum illa etiam opinio omnium declarauit, qua Christum Iesum alii Iohannem alii Heliam alii unum aliquem ex ueteribus prophetis Herodi adse-\' uerabant. ex quibus quicumque fuisset, non utique hoc esset suscitatus, ut alium deum post resurrectiouem praedicaret. Pascit populum in solitudine, de pristino scilicet more. aut si non eadem est maiestas, ergo iam minor est creatore, qui non uno die, sed annis quadraginta, nec de inferioribus materiis panis et piscis, sed de manna caelesti, nec quinque circiter, sed sexcenta milia hominum protelauit. adeo autem ea<dem>) fuit maiestas, ut et pabuli exiguitatem non tantum sufficere, uerum etiam exuberare de pristino uoluerit exemplo. sic enim et in tempore famis sub Helia uiduae Sareptensis modica et suprema alimenta ex prophetae benedictione per totum famis tempus redundauerant. habes tertiam Basiliarum. si et quartam reuoluas, inuenies totum hunc ordinem Christi circa illum dei hominem, qui oblatos sibi decem ordiacios
[*]( 1] cf. Lnc. 9, 3. 2] cf. Pa. 146, 9; Hiob 38, 41. 3] cf. Luc. 12, 27. cf. Dent. 25, 4. 5] cf. Luc. 10, 7. 6] cf. Luc. 9, 5. 7] cf. ib. 11] cf. Luc. 9, 7-9. 15] cf. Luc. 9, 10-17. 17] cf. Exod. 16, 35. 18] cf. Exod. 12, 37. 20] cf. Exod. 9, 17. 22] cf. HI Beg. 17, 7-16. 26] cf. illI Reg. 4, 42-4.5. ) [*]( 4 aummouendi MR, aumendi Ur, 9 a uerbis in teatationem pergit F 10 prolatum fort. 11 qua Eng: quia MR 13 hoc (= propterea) MF, (ob) hoc R uulgo esset scripsi: est MR 16 est (priore loco) scripsi: et MR 20 eadem scripsi (cf. Z. 16): ea MR 22 Bareptensia M, Sareptensi R uulgo 23 supprema M 25 reuoluas Urs: resoluas MR reliqui Christi R3, Christum MRl 26 ordiacioB M, hordeaceoa B ) 489
panes cum populo distribui iussisset et minister eius proinde comparata multitudine et pabuli mediocritate respondisset: quid ergo?hoc dem in(con)spectu centum[milibus]hominum? da inquit, et manducabunt, quoniam haec dicit dominus: manducabunt et relinquent reliquias secundum dictum domini. o Chritum et in nouis ueterem! Haec itaque qui uiderat Petrus et cum pristinis compararat et non tantum retro facta sed et in futurum iam tunc prophetantia recognouerat, interroganti domino, quisnam illis uideretur, cum pro omnibus responderet: tu es Christus, non potest non eum sensisse Christum, [nisi] quem nouerat in scripturis. quem iam recensebat in factis. hoc et ipse confirmat usque adhuc patiens, immo et silentium indicens. si enim Petrus quidem non poterat alium eum confiteri quam creatoris, ille autem praecepit, ne cui hoc dicerent, utique id noluit prouulgari, quod Petrus senserat. \'immo\', inquis, \'quia non recte senserat, noluit mendacium disseminari'*. sed aliam silentii causam edixit, quia oporteret filium hominis multa pati et reprobari a presbyteris et scribis et sacerdotibus et interfici et post tertium diem resurgere. qua cum praedicata sunt et ipsa in Christum creatoris, sicut suis locis implebimus, sic quoque ipsum se ostendit esse, in quem praedicabantur. certe et si non essent praedicata, eam causam indicti silentii protulit, quae non Petri errorem demonstraret: obeundarum passionum necessitatem. Qui u oluerit, inquit, animam suam saluam facere perdet illam, et qui perdiderit eam propter me saluam faciet eam. certe filius hominis hanc sententiam emisit. perspice igitur et tu cum rege Babylonio fornacem
[*]( 1] cf. IIII Reg. 4, 43; Luc. 9, 13. 2] IIII Reg. 4, 43. 6] cf. Luc. 9, 18-22. 9] cf. Luc. 9, 20. 10] Marc. 8, 29. cf. Matth. 16, 16. Luc. 9, 20. 13] cf. Luc. 9, 21. 15] cf. Luc. 9, 21. 17] cf. Luc. 9, 22. 25] Luc. 9, 24. 28] cf. Dan. 3, 92. ) [*]( 3 ergo MBt, ego JPwdgo dem W, idem MRl in conspectu Rig: inapectu AI, inspectum R milibus secl. Pam 4 haec M, hoc R 7 qui R3, quae MR*- 11 nisi seclusit Lat: receperunt reliqui 15 dicerent R, diceret M 20 sunt M, aint R uulgo 24 (sed) obeundarum R3 ) 490
eius ardentem et inuenies illic tamquam filium hominis — nondum enim uere erat, nondum scilicet natus ex homine — iam tunc istos exitus constituentem. saluas facit animas trium fratrum, qui eas pro deo perdere conspirauerant, Chaldaeorum uero perdidit, quas illi per idolatriam saluas facere maluerant. quae est ista noua doctrina, cuius uetera documenta sunt? quamquam et praedicationes martyriorum tam futurorum quam a deo mercedem relaturorum decucurrerunt: uide, inquit Esaias, quomodo periit iustus, et nemo excipit corde, et uiri iusti auferuntur, et nemo considerat. quando magis hoc fit quam in persecutione? *** sanctorum eius, utique non simplex, nec de naturae lege communis, sed illa insignis et pro fide militaris, in qua qui animam suam propter deum perdit seruat illam. ut et hic tamen iudicem adcognoscas, qui malum animae lucrum perditione eius et bonum animae detrimentum salute eius remuneraturus sit, et zeloten deum mihi exhibet, malum malo reddentem: qui confusus, inquit, mei fuerit, et ego confundar eius, *** quando nec confusionis materia conueniat nisi meo Christo, cuius ordo magis pudendus, ut etiam haereticorum conuiciis pateat, omnem natuitatis et educationis foeditatem et ipsius etiam carnis indignitatem, quanta amaritudine possunt, perorantibus. ceterum quomodo ille erit obnoxius confusionis, qui eam non capit? non uulua, licet uirginis tamen feminae, ** coagulatus, et si
[*]( 8] Ea. 57, 1. 11] Pa. 115, 6. 15] cf. Luc. 9, 24. 17] Luc. 9, 26. ) [*]( 8 facit (a a. e m. 1) M 4 caldaeoram M 5 perdit/ort. 8 relatgrorum M (corr. m. 1) 9 periit M, perit B uulgo 11 lacunam signaui: (sed et honorabilis, inquit Dauid, mora) supplendum puto (cf. quae sequuntwr et supra l. 8: quam a deo mercedem relaturorum) 12 sed B, et MF 14 illam, ut uulgo adcognoscas M, cognoscaa R uulgo 16 salute R, iSaIutis MF remuneraturus sit et Eng: remuneraturus. sed et MRI, remuneratur. sed et B* uulgo 18 mei Big: me MB lactØUJm signaui: (sic quoque meus Christus) supplendum puto 24 lacunam aignaui: prolatus, non (oue iaculatus, non Eng [cf. Euagrius AU. Sim. ti Thsopk. p. 8, 11 ed. Bratke: iaculatus uuluae intamiaatae]) intercidisse uidetar coagulatus B3, coagulatum MBl ) 491
non ex semine, tamen lege. substantiae corporalis ex sanguine et humore, non caro habitus ante formam, non pecus dictus post figuram, non decem mensium cruciatu deliberatus, non subita dolorum concussione cum tanti temporis caeno per corporis cloacam effusus ad terram, nec statim lucem lacrimis auspicatus ex primo retinaculi sui uulnere, nec multum ablutus, nec sale ac melle medicatus, nec pannis iam sepulturae inuolucrum initiatus, nec exinde per inmunditias inter sinus uolutatus, molestus uberibus, diu infans, uix puer, tarde homo, sed de caelo expositus, semel grandis, semel totus, statim Christus, spiritus et uirtus et deus tantum; ceterum, (at) non uerus, qui non uidebatur, ita nec de crucis maledicto erubescendus, cuius carebat ueritate carens corpore. non poterat itaque dixisse: qui mei confusus fuerit. noster hoc debuit pronuntiasse, minoratus a patre modico citra angelos, uermis et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi, quatenus ita uoluit, ut liuore eius sanaremur, ut dedecore eius salus nostra constaret. et merito se pro suo homine deposuit, pro imagine et similitudine sua, non aliena, [tunc] ut, quoniam homo (non) erubuerat lapidem et lignum adorans, eadem constantia non confusus de Christo pro impudentia idolatriae satis deo faceret per impudentiam fidei. quid horum Christo tuo competit, Marcion, ad meritum confusionis? plane pudere te debet, quod illum ipse finxisti.
Iam et hoc uel maxime erubescere debuisti, quod illum cum Moyse et Helia in secessu montis conspici pateris quorum destructor aduenerat. hoc scilicet intellegi uoluit uox illa de caelo: hic est filius meus dilectus, hunc audite, id est non Moysen iam et Heliam. ergo sufficiebat uox sola sine ostentatione Moysei et Heliae. definiendo enim, quem audirent, [*](11] cf. (1a1. 3,13. 13] Lnc. 9, 26. 14]Ps.8,6. 15] Ps. 21, 7. 16]of. Es. 53,5. 18] cf. Gen. 1,26. 19] cf. Ez. 20, 32. 24]cf.Luc.9,28—36. 27]Luc.9,35. ) [*]( 1 ex semine, tamen tcripsi: aemine, tamen ex MR utnguine et scripsi (cf. de carne Chrigti 4: humoris et tungninis foeda coagula): aemine et MR1, feminae IPutdgo (probat Eng) 3 delibratua Lat 6 ex scripsi: et MB ac JfF, et R 8 molestius M 9 tarde M; tardus R 11 ut add. R9. om. MRl 171iquoreM 19tuncMcI.i2* nonadd.R*,om.MRl 24iamscripsi:namMB )
492
quoscumque alios uetuisset audiri. aut numquid Esaiam et Hieremiam ceterosque, quos non ostendit, permisit audiri, si uetuit quos ostendit? nunc et si praesentia illorum fuit necessaria, non utique in conloquio ostenderentur, quod familiaritatiindicium est, nec in consortio claritatis, quod dignationis et gratiae exemplum est, sed in sordibus aliquibus, quod destructionis argumentum est, immo in tenebris creatoris, quibus discutiendis erat missus, longe etiam discreti a claritate Christi, qui uoces et litteras ipsas eorum ab euangelio suo erat separaturus. sicin alienos demonstrat illos, dum secum habet? sic relinquendos decet quos sibi iungit? sic destruit quos de radiis suis exstruit? quid faceret Christus ipsorum? credo, secundum peruersitatem tales eos reuelasset, quales Christus Marcionis debuisset, aut quoscumque alios secum <ostendisset) quam prophetas suos. sed quid tam Christi creatoris quam secum ostendere praedicatores suos? cum illis uideri, quibus in reuelationibus erat uisus? cum illis loqui, qui eum fuerant locuti? cum eis gloriam suam communicare, a quibus dominus gloriae nuncupabatur? cum principalibus suis, quorum alter populi informator aliquando alter reformator quandoque, alter initiator ueteris testamenti alter consummator noui. igitur et Petrus, meritum contubernium Christi sui agnoscens, (in) indiuiduitatem eius suggerit consilium: bonum est hic nos esse, - bonum plane, ubi Moyses scilicet et Helias — et faciamus hic tria tabernacula, unum tibi et Moysi unum et He- liaeunum. (sed nesciens, quid diceret.\' quomodo nesciens? utrumne simplici errore an ratione, qua defendimus in causa nouae prophetiae gratiae exstasin, id est amentiam, conuenire?
[*]( 4] cf. Luc. 9, 30. 5] cf. Luc. 9, 31. 20] cf. Mal. 4, 5-6. 23] Luc. 9, 33. 26] cf. ib. ) [*]( 1 isaiam M 2 ieremiam M 6 sed et B 10 sicin acripsi: sic in MR, siccin ed. Mign. habet. sic uulgo 11 iunget M iungit. sic uulgo 12 exstruit. quid uulgo 14 ostendisset addidi (ef. I. 16) 15 Christi acripsi: Christus MR 22 meritum MB, merito Pam <in) indiuiduitatem scripsi: indiuiduitate MR, indiuiduitati Eng 23 hic nos M, nos hic R uulgo 27 errore M in ras. qua Iun: quam MR causae M ) 493
in spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam dei conspicit uel cum per ipsum deus loquitur, necesse est excidat sensu, obumbratus scilicet uirtute diuina. de quo cum inter nos et psychicos quaestio est, interim facile est amentiam Petri probare. quomodo enim Moysen et Heliam cognouisset, [nisi in spiritu?] - nec enim imagines eorum uel statuas populus habuit. nec similitudines, lege prohibente - nisi quia in spiritu uiderat? et ita quod dixit, scilicet in spiritu non in sensu constitutus, scire non poterat. ceterum, si sic nesciit quasi errans, eo quod putaret illorum esse Christum, ergo iam constat et supra Petrum interrogatum a Christo, quem se existimarent, ut de creatoris dixisse: tu es Christus, quia, si tunc alterius dei illum cognouisset, hic quoque non errasset. quodsi ideo et hic errauit quia et supra, ergo certus es in illum diem quoque nullam nouam diuinitatem a Christo reuelatam et usque adhuc non errasse Petrum, Christo usque adhuc nihil eiusmodi reuelante, et tamdiu non alterius deputandum Christum quam creatoris, cuius omnem et hic ordinem expressit. tres de discentibus arbitros futurae uisionis et uocis adsumit. et hoc creatoris est: in tribus, inquit, testibus stabit omne uerbum. in montem secedit. agnosco formam loci. nam et pristinum populum apud montem et uisione et uoce sua creator initiarat. oportebat in eo suggestu consignari nouum testamentum, in quo conscriptum uetus fuerat, sub eodem etiam ambitu nubis, quem nemo dubitabit de aere creatoris conglobatum, — nisi (si) et nubes suas ille deduxerat — quia et
[*]( 7] cf. Exod. 20, 4. 12] Marc. 8, 29. cf. Matth. 16, 16. Luc. 9, 20. 18] cf. Luc. 9, 28. 20] Dent. 19, 15. 22] cf. Eiod. 19, 16-20. 25 cf. Exod. 19, 16. Luc. 9, 34. ) [*]( 1 spiritu Pam: spiritum MR 3 diuina. de qao cum inter scripsi: diuina de quo cum inter M, diuina, de quo inter R uulgo, diuina. de quo, (scil. agemus) cum inter Eng 6 nisi in spiritu secluai (cf. I. 7) 7 habuit necEng: habuissetMR 8 quod diait,scilicetstripsi: quod dixissetMR, quid diiisset Eng 9 nesciit scripsi: nescit MR 12 quia si R3, quasi MRl 19 arbitros R, arbitror MF 25 quem MF, quam R dubitabit Oehlerus: dubitauitJfR conglobatum Eng: conglobataJf (a ex Q m. 1) R 26 parenthesin indicaui: conglobatam. nisi uulgo si addidt ille Eng: illo MR ) 494
ipse per caelum creatoris uiam ruperat. aut proinde et nubilo creatoris precario usus est? itaque nec nunc muta nubes fuit, sed uox solita de caelo et patris nonum testimonium super filio, ad quem in secundo psalmo: filius meus es tu, ego hodie genui te, de quo et per Esaiam: quis deum metuens? audiat uocem filii eius. itaque iam repraesentans eum - hic est filius 1 meus me U B - utique subaudit: quem l\'epromisi. si enim repromisit aliquando et postea dicit: hic est, eius est exhibentis uoce uti in demonstratione promissi, qui aliquando promisit, non eius, cui possit responderi: 'ipse enim tu quis es qui dicas: hic est filius meus, de quo non magis praemisisti quam te ipsum, quod prius eras, reuelasti\'? hunc igitur audite! quem? (nisi quem) ab initio edixerat audiendum in nomine prophetae quoniam et prophetes existimari habebat a populo: prophetam, inquit Moyses, suscitabit nobis deus ex filiis uestris, secundum carnalem scilicet censum, tamquam me audietis illum. omnis autem qui illum non audierit, exterminabitur anima eius de populo suo. sic et Esaias: quis in uobis metuens (deum?) exaudiat uocem filii eius, quam et ipse pater commendaturus erat: sistens enim, inquit, uerba filii sui, dicendo scilicet: hic est filius meus dilectus, hunc audite. itaque et si facta translatio sit auditionis a Moyse et Helia in Christum, sed non ut ab alio deo nec ad alium Christum, sed a creatore in Christum eius, secundum decessionem ueteris et successionem noui testamenti: non legatus, inquit Esaias, nec nuntius, sed ipse deus
[*]( 4] Ps. 2, 7. 5J Ea. 50, 10. 7] Luc. 9, 35. 11] ib. 13] ib. 15] Deut. 18, 15. Act. 3, 22. 17] Act 3, 28. cf. Dent. 18, 19. 19] Es. 50, 10. 21] Ea. 44, 26. 26] Es. 63, 9. ) [*]( 2 usus est. itaque uttigo 4 ad quem acripsi: atque MB, ut qui Oehltruf, aeque Iun in secundo Pam: in primo MB 7 aubaudit scripsi: anbauditur MR 8 repromisit JBl 9 promissi R3, promisit MRl 12 eras Urs: erat MB 13 nisi quem addidi 17 sensum Gel 20 deum ad- [ didi fili M (i s. u. a m. 1) 24 Christum Urs: Christo MR reliqui aliquo M 26 decensionem M 27 deus JIB, dominus Pam ) 495
saluos eos faciet, ipse iam praedicans et implens legem et prophetas. traditit igitur pater filio discipulos nouos, ostensis prius cum illo Moyse et Helia in claritatis praerogatiua atque ita dimissis, quasi iam et officio et honore dispunctis, ut hoc ipsum confirmaretur propter Marcionem, societatem esse etiam claritatis Christi cum Moyse et Helia. totum autem habitum uisionis istius habemus etiam apud Abacuc, ubi spiritus ex persona interdum apostolorum: domine, audiui auditum tuum et extimui - quem magis quam uocis caelestis illius: hic est filius meus dilectus, hunc audite? — consideraui operam tuam (et) excidi mente - quando magis quam cum uisa claritate eius nesciit quid diceret Petrus? — in medio duorum animalium cognosceris, Moysi et Heliae, de quibus et Zacharias uidit in figura duarum olearum et duorum ramulorum oleae. nam hi sunt, de quibus dictum est illi: duo filii opimitatis adsistunt domino uniuersae terrae. et rursus idem Abacuc: operuit caelos uirtus, utique nubilo illo, et splendor eius ut lux erit, utique qua etiam uestitus eius refulsit. et si commemoremur promissionis Moysi, hic inuenietur expuncta. cum enim desiderasset conspectum domini Moyses dicens: si ergo inueni gratiam coram te, manifesta mihi te, ut cognoscenter uideam te, eum conspectum desiderans, in quo hominem esset acturus, quod propheta sciebat, — ceterum dei faciem, iam audierat, nemo homo uidebit et uiuet - et hunc, inquit, sermonem, quem dixisti, faciam tibi. et rursus Moyses: ostende mihi
[*]( 1] cf. Matth. 5, 17. 8—13] Hab. 8, 1-2. 10] Lnc. 9, 35. 14] cf. Zach. 4, 3. 16] Zach. 4, 14. 17] Hab. 8, 3-4. 21] Exod. 33, 13. 24] Exod. 33, 20. 25] Exod. 33, 17. 26] Exod. 33, 18. ) [*]( 1 faciet MR, fecit Pam 9 quem i28, quam MRl uocis R, noces MF 11 operam tuam MR, opera tua Pam (et) excidi Rig: excidi R, excedi M 17 rursus M, rursum Ruulgo 21 ergo om. R1 22 mihi te NF, te mihi Ruulgo 24 parenthesin indicaui: Bciebat. ceterum uulgo (de) dei facie Oehlerus faciem iam uulgo 25 uidebit M, uidebit me R reliqui praeter Rig inquit scil. deuI ) 496
gloriam tuam. et dominus similiter de futuro: ego praecedam gloria mea, et reliqua. et in nouissimo: et tunc uidebis posteriora mea, non lumbos nec suras, sed quam desiderauerat gloriam in posterioribus temporibus reuelandam, in qua facie ad faciem uisibilem se ei repromiserat, etiam ad Aaronem dicens: et si fuerit prophetes in nobis, in uisione cognoscar illi et in uisione loquar ad eum, non quomodo ad Moysen; os ad os loquar ad eum, in specie — utique hominis, quam erat gestaturus — non in aenigmate. nam et si Marcion noluit eum conloquentem domino ostensum, sed stantem, tamen et stans os ad os stabat et faciem ad faciem, — cum illo, inquit, non \'extra illum\' — in gloria ipsius, nedum in conspectu. de qua gloria non aliter - inlustratus discessit a Christo quam solebat a creatore, proinde tunc oculos percutiens filiorum Israhelis, quemadmodum et nunc excaecati Marcionis, qui hoc quoque argumentum aduersus se facere non uidit.