Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Sed uobis dico, inquit, qui auditis — ostendens hoc olim mandatum a creatore: loquere in aures audientium —-.diligiteinimicosuestrosetbenediciteeos, qui uos oderunt, et orate pro eis, qui uos calumniantur. haec creator una pronuntiatione clusit per Esaiam: dicite \'fratres nostri estis\' eis, qui uos oderunt. si enim qui inimici sunt et oderunt et maledicunt et calumniantur fratres appellandi sunt, utique et benedici odientes et orari pro calumniatoribus iussit qui eos fratres deputari praecepit. \'Nouam plane patientiam docet Christus, etiam uicem iniuriae cohibens permissam a creatore, oculum exigente pro oculo et dentem pro dente, contra ipse alteram amplius maxillam offerri iubens et super tunicam pallio quoque cedi.\' plane. (ni) haec Christus adiecerit ut supplementa consentanea disciplinae creatoris. atque adeo hoc statim renuntiandum est: an [*]( 2] Hier. 17, 5. 4] Ps. 117, 8-9. 9] cf. Matth. 23, 37. 13—17; Luc. 6, 27-28. 14] cf. Iudd. 7. 3 et IIII Esr. 15, 1. 18] Es. 66, 5. 23] cf. Exod. 21, 24. 24] cf. Luc. 6, 29. Matth. 5, 39-40. ) [*]( lprohibentJf 2 sicutEng: sic etMR ieremiasM 4 centesimo decimo septimo dicit Eng: CXVIIII M (ortum, ut uidetur, ex CXVIIcJi = dicit cf. 461,24) 4 in deumMB, in dominum Pam, in domino OeMerus 5hominem R, homine M 6 deum MR, dominum Pam, domino Oehlerus principibus Oehlerus 9 eiprobare M quam R3, tam MRl 10 nisi addidi 11 deum R, dominum M 19 maledicent JB1 26 ni addidi 27 an = nonne, etwa nicht )

469
disciplina patientiae praedicatur penes creatorem? si per Zachariam praecepit: ne unusquisque malitiae fratris sui meminerit, — sed nec proximi; nam et rursus: malitiam, inquit, proximi sui unusquisque ne recogitet multo magis patientiam indixit iniuriae qui indixit obliuionem. sed et cum dicit: mihi uindictam, et ego uindicabo, proinde patientiam docet, uindictae expectatricem. in quantum ergo fidem non capit, ut idem uideatur oculum pro oculo et dentem pro dente in uicem iniuriae exigere, qui non modo uicem sed etiam ultionem, etiam recordationem et recogitationem iniuriae prohibet, in tantum aperitur nobis, quomodo oculum pro oculo et dentem pro dente censuerit: non ad secundam iniuriam talionis permittendam, quam prohibuerat interdicta ultione, sed ad primam coercendam [quam prohibuerat] opposito talione, ut unusquisque respiciens licentiam secundae iniuriae a prima semetipsum contineret. facilius enim uim comprimi sciit repraesentatione talionis quam repromissione ultionis. utrumque autem constituendum fuit pro natura et fide hominum, ut qui deo crederet, ultionem a deo expectaret, qui minus fideret, legis taliones timeret. hanc legis uoluntatem de intellectu laborantem dominus et sabbati et legis et omnium paternarum dispositionum, Christus, et reuelauit et compotem fecit, mandans alterius quoque maxillae oblationem, ut tanto magis uicem iniuriae extingueret, quam et lex et per talionem uoluerat impedisse, certe quam prophetia [*]( 2] Zach. 7, 10. 3] Zach. 8, 17. 6] Deut. 32, 35 (cf. Rom. 12, 19. Hebr. 10, 30). 21] cf. Matth. 12, 8. 23] cf. Lnc. 6, 29. ) [*]( 1 praedicatur B3, praedicat MBl 3 parenthesin tndicaui 4 recogitet. multo uulgo recogitet (re in ras.) M 5 indixit 12, induxit M 8 fidem om. Pam oculum pro oculo et dentem pro dente scripsi: et dentem pro dente, oculum pro oculo MR 9 iniuriam Bl 14 quam prohibuerat seclusi 15 opposito talioneM, talione oppositoRl, talione oppositaif3 17 comprimi sciit (seil. deua) scripsi: comprimiscit F, comprimi scit R, comprimescit M 20 fideret, legis ltlRt, fideret, leges R3 uulgo, fideret legi Eng taliones (legis taliones = die im Gesetz gebotenen Wiedervergeltungen, namlich oculum pro oculo et dentem pro dente cf. l. 12) scripsi: talionia MR 22 reuelauit (re 8. u. M) 25 et per MF, per B )
470
manifeste coercuerat, et memoriam iniuriae prohibens et ultionem ad deum redigens. ita si quid Christus intulit, non aduersario sed adiutore praecepto, non destruxit disciplinas creatoris. denique si in ipsam rationem patientiae praecipiendae, et quidem tam plenae atque perfectae, consideremus, non consistet, si non est creatoris, qui uindictam repromittit, qui iudicem praestat. alioquin si tantum patientiae pondus non modo non repercutiendi sed et aliam maxillam praebendi, et non modo non remaledicendi sed etiam benedicendi, et non modo non retinendi tunicam sed et amplius et pallium concedendi, is mihi imponit, qui non sit me defensurus, in uacuum patientiam praecipit, non exhibens mihi mercedem praecepti, patientiae dico fructum, quod est ultio, quam mihi permisisse debuerat, si ipse non praestat, aut, si mihi non permittebat. ipse praestare, quoniam et disciplinae interest iniuriam uindicari. metu enim ultionis omnis iniquitas refrenatur, ceterum passim emissa libertate dominabitur, utrumque oculum effossura et omnem dentem excitatura prae impunitatis securitate. sed hoc est dei optimi et tantum boni, patientiae iniuriam facere, uiolentiae ianuam pandere, probos non defendere, improbos non coercere. Omni petentitedato, utique indigenti, uel tanto magis indigenti, si etiam et abundanti. ne quis ergo indigeat datorem, imperatam habes in Deuteronomio formam creatoris: non erit, inquit, in te indigens, uti benedicens benedicat te dominus deus tuus, datorem scilicet, qui fecerit non esse indigentem. et plus hic. non enim petenti iubet dari, sed non sit, inquit, indigens in te, id est \'cura ultro, ne sit\'. quo magis petenti praeiudicat dandum, etiam in sequentibus: si autem fuerit indigens [*]( 8] cf. Luc. 6, 29. 9] cf. Luc. 6, 27. 21] Luc. 6, 30. 24] Deut 15, 4. 29] Dent. 15, 7-8. ) [*]( 5 consideremus M, considerem S 10 et (prius) del. Gel 12 praecipit Eng: praecepit MR 13 mihi <aut> fort. 15 praestare JSig: praestaret MR 17 effosura M 18 excussura Lat 22 etiam et cf. de idol. 20: etiam in uerbis quoque 23 indigeat datorem MR1, indigeat, datori-R3, indigeat. (in) datorem Pam paratam R1 habes 2J3, habens MRl 27 dari. sed uulgo )
471
ex fratribus tuis, non auertes cor tuum nec constringes manum tuam a fratre tuo indigente. aperiens aperies illi manum, fenus fenerabis illi, quantum desiderarit. fenus enim nisi petenti dari non solet. sed de fenore postmodum. nunc, si qui uoluerit argumentari creatorem quidem fratribus dari iussisse, Christum uero omnibus petentibus, ut hoc sit nouum atque diuersum, immo unum erit ex his, per quae lex creatoris erit * in Christo. non enim aliud Christus in omnes praecepit quam quod creator in fratres. nam etsi maior est bonitas, quae operatur in extraneos, sed non prior ea, quae ante debetur in proximos. quis enim poterit diligere extraneos, ***? quodsi secundus gradus bonitatis est in extraneos, qui in proximos primus est, eiusdem erit secundus gradus, cuius et primus, facilius quam ut eius sit secundus, cuius non extitit primus. ita creator et secundum naturae ordinem primum in proximos docuit benignitatem, emissurus eam postea et in extraneos, et secundum rationem dispositionis suae primo in Iudaeos, postea et in omne hominum genus. ideoque quamdiu intra Israhelem erat sacramentum, merito in solos fratres misericordiam mandabat, at ubi Christo dedit gentes hereditatem et possessionem terminos terrae et coepit expungi quod dictum est per Osee: non populus meus populus meus, et non misericordiam consecuta misericordiam consecuta, natio scilicet, exinde Christus in omnes legem paternae benignitatis extendit, neminem excipiens in [*]( 21] cf. Ps. 2, 8. 23] Rom. 9, 25. cf. Os. 2, 23; 2, 1. ) [*]( 1 ex M, e R uulgo auerteps M (corr. m. 1) 2 fratre tuo M, fratre R 3 illi R (alt. loco), illum M 4 desiderarit M, desiderat R 5 de fenore R3, dato fenore MRl 8 et his Rl lacunam signaui: adimpleta siue suppleta intercidisse puto 9 aliut M 11 debetur M, deberet R ttulgo 12 lacunam signaui: nisi qui ante dilexerit proximos intercicliese puto, quis enim (non diligens proximos) poterit Urs 13 secundus R, secundum MF 15 extitit JVF, existit R 17 emisurus M et in M, in R 25 legem (m ex s a m. 1) M )
472
miseratione, sicut in uocatione. ita et si quid amplius docuit, hoc quoque in hereditatem gentium accepit. Et sicut uobis fieri uultis ab hominibus, ita et uos facite illis. in isto praecepto utique alia pars eius subauditur: et sicut uobis fieri non uultis ab hominibus, ita et uos ne faciatis illis. hoc si nouus deus et ignotus retro et nondum plane editus praecepit, qui me nulla antehac institutione formauerit, qua prius scirem, quid deberem mihi uelle uel nolle atque ita et aliis facere quae et mihi uellem, non facere quae et mihi nollem, passiuitatem sententiae meae permisit nec adstrinxit me ad conuenientiam uoluntatis et facti, ut id aliis faciam, quod mihi uelim, et id nec aliis faciam, quod mihi nolim. non enim definiit, quid mihi atque aliis debeam uelle uel nolle, ut ad legem uoluntatis parem factum. et possum (iam) alii non praestare quod ab alio mihi uelim praestitum, amorem obsequium solatium praesidium et eiusmodi bona, proinde et alii facere quod ab alio fieri mihi nolim, uim iniuriam contumeliam fraudem et eiusmodi mala. denique hac inconuenientia uoluntatis et facti agunt ethnici nondum a deo instructi. nam etsi natura bonum et malum a notum est, non tamen dei disciplina, qua cognita tunc demum conuenientia uoluntatis et facti ex fide, ut sub metu dei, agitur. itaque deus Marcionis cum maxime reuelatus, si tamen reuelatus, non potuit huius praecepti, de quo agitur, tam strictum et obscurum et caecum adhuc et facilius pro meo s potius arbitrio interpretandum compendium emittere, cuius nullam praestruxerat distinctionem. at enim creator meus olim et ubique praecepit indigentes pauperes et pupillos et uiduas [*]( 2] Luc. 6, 31. 20] cf. Rom. 2, 14. ) [*]( 5 fieri nou uultis JI, non uultis fieri R uulgo 9 quae et R*. et quae MRl, quae Rig 14 uoluntatis parem R3, uoluntati sperem MRl 15 possum <iam) scripsi: possim MR alii R, aliis M 17 fieri mihi M, mihi fieri R uulgo 20 a deo M, ab eo R 21 qua Lat: a qua MR 23 reuelatus. si tauien scripsi: reuelatus sit, tamen MR 27 praestruxerat Rs, praestrinxerat JIRl <et) olim Pam )
473
protegi iuuari refrigerari, sicut et per Esaiam: infringito panem tuum mendicis, et qui sine tecto sunt in domum tuam inducito, et nudum si uideris, tegito; item per Ezechielem de uiro iusto: panem suum dabit esurienti et nudum conteget. satis ergo iam tunc me docuit ea facere aliis, quae mihi uelim fieri. proinde denuntians: non occides, non adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium dices, docuit, ne faciam aliis quae fieri mihi nolim. et ideo ipsius erit praeceptum in euangelio, qui illud retro et praestruxit et distinxit et ad arbitrium disciplinae suae disposuit et merito iam compendio substrinxit, quoniam et alias recisum sermonem facturus in terris dominus, id est Christus, praedicabatur.

Hic nunc de fenore, cum interponit: et si feneraueritis a quibus speratis uos recepturos, quae gratia est uobis? percurre sequentia Ezechielis de eodem uiro iusto: pecuniam, inquit, suam fenore non dedet et quod abundauerit non sumet, fenoris scilicet redundantiam, quod est usura. prius igitur fuit, ut fructum fenoris eradicaret, quo facilius adsuefaceret hominem ipsi quoque fenori, si forte, perdendo, cuius fructum didicisset amittere. hanc etenim dicimus operam legis fuisse procurantis euangelio: quorundam tunc fidem paulatim ad perfectum disciplinae Christianae nitorem primis quibusque praeceptis balbutientis adhuc benignitatis informabat. nam et supra: et pignus, inquit, reddet debenti, — utique si non sit soluendo, quia solutori [utique] pignus restituendum esse utrum homo scriberet? — multo [*]( 1] Es. 58, 7. 4] Ez. 18, 7. 7J Exod. 20, 13-16. 12J cf. Es. 10. 23. 14] Luc. 6, 34. 17J Ez. 18, 8. 25] Ez. 18, 7. ) [*]( 1 infringito <esurienti>- panem tuum et mendicos qui Pam 17.fenore MR, fenori Pam 17 dedet scripsi: dedit MR, dederit Eng 22 quarundem M 25 reddet debenti scripsi (ivsyupaa{iov oasiXovto? [debitoribus Vulg.] aitosu>3Ei): reddes beati MRt, reddes R3, reddes dati Oehlerus 26 soluendo R3, soluendum MRX aolutori M (so in lit.), soluturo Ciacconius 26 utique seclusi 27 utrum homo scriberet MR (= um quisquam scriberet; utrum etiam in interrogatione non disiuncliua haud raro occurrit), utcunque non scriberet Oehlerus )

474
manifestius in Deuteronomio: non dormies super pignus eius, redditione reddes illi pallium circa solis occasum, et dormiet in pallio suo; adhuc clarius supra: dimittes omne debitum, quod tibi proximus debet, et fratrem tuum non reposces, quoniam remissio domini dei tui inuocata est. porro cum debitum dimitti iubet, utique non exsoluturo, — plus enim esset, si exsoluturo — cum reposci uetat, quid aliud docet quam: non exsoluturo feneremus, qui tantum detrimentum fenori indixit? Et eritis filii dei. nihil impudentius, si ille nos sibi filios faciet, qui nobis filios facere non permisit auferendo conubium. quomodo in id nomen adlecturus est suos, quod iam erasit? filius spadonis esse non possum, maxime qui patrem habeam eundem, quem et omnia. nam tam pater omnium qui conditor uniuersitatis quam spado qui nullius substantiae conditor. et si marem ac feminam non miscuisset creator, et si non uniuersis quoque animalibus filios concessisset, hoc eram eius ante paradisum, ante delictum, ante exilium, ante duos unum denuo factos: filius fui, statim cum me manibus enixus est, cum de suo halitu mouit. ille nunc me rursus filium nuncupat, iam non in animam sed in spiritum pariens. quia ipse, inquit, suauis est aduersus ingratos et malos. euge, Marcion, satis ingeniose detraxisti illi pluuias et soles, ne creator uideretur. sed quis iste suauis, qui ne cognitus quidem usque adhuc? quomodo suauis, a quo nulla beneficia praecesserant hoc genus suauitatis, qua soles et imbres, qui (non) fenerauerat non recepturus ab humano genere, ut creator, qui pro tanta elementorum liberalitate facilius idolis quam [*]( 1] Deut. 24, 12-13. 4] Deut. 15, 2. 10] Luc. 6, 35. 18] cf. Gen. 2, 24. 21] Luc. 6, 35. 23] cf. Matth. Ó, 45. ) [*]( 7 pcvrenthesin indicaui plus = zu viel (Eng) esset, si Eng: est, et si MR exsoluturo Rig: ezsoluturos MR 9 tantum Priorius: tam MR 11 connubium Ruulgo auferendo conubium cf. 451, 11-13 13 qui M, cum R uulgo 18 antdaos M unum denuo factos scripsi: unum. denuo factus MR 20 halitu R, habitu MF nunc me Jf. me nunc R uulgo 26 praecesserunt Lat qua R, quae M 27 non addidi )
475
sibi debitum gratiae referentes homines usque adhuc sustinet, uere suauis etiam spiritalibus commodis: eloquia enim domini dulciora super mel et fauos? ille igitur et ingratos suggillauit, qui gratos experiri merebatur, cuius soles et imbres tu quoque, Marcion, ingratus habuisti. ceterum tuus non poterat iam queri ingratos, qui nondum parauerat gratos. Misericordiam quoque praecipiens: estote, inquit, misericordes, sicut pater uester misertus est uestri. hoc erit: panem infringito esurienti, et (qui) sine tecto in domum tuam inducito, et nudum si uideris, tegito, et: iudicate pupillo et iustificate uiduam. agnosco ueterem doctrinam eius, qui mauult misericordiam quam sacrificium. aut si alius nunc misericordiam praecepit, quia et ipse misericors sit, cur tanto aeuo misericors mihi non fuit? Nolite iudicare, ne iudicemini; nolite condemnare, necondemnemini; dimittite et dimittemini; date et dabitur uobis. mensuram bonam, pressam ac fluentem dabunt in sinum uestrum. eadem, qua mensi eritis mensura, remetietur u obis. ut opinor, haec retributionem pro meritis prouocatam sonant. a quo ergo retributio? si ab hominibus tantum, ergo humanam docet disciplinam et mercedem, et in totum hominibus oboediemus; si a creatore, ut a iudice et dispunctore meritorum, ergo illi nostrum impellit obsequium, apud quem constituit retributionem captandam uel timendam, prout quisque iudicauerit aut condemnauerit aut dimiserit aut mensus fuerit; si ab ipso, ergo et ille iam iudicat, quod Marcion negat. eligant itaque Marcionitae, ne [*]( 2] Ps. 18, 10. 11. 7] Luc. 6, 36. 9] Es. 5S, 7. 11] Es. 1, 17. 12] cf. Os. 6, 6. 14] Luc. 6, 37—38. ) [*]( 1 sustinet. uere uulgo 4 soles M, solem R, sol F 5 ingratua R3 (ohne dankbar zu sein), ingratos MRl tuus <deus) susp. Eng 6 nondum M, non R uulgo 8 pater uester M, pater R 9 <qui) sine Leopoldus: sine MR, <si) sine Oehlerus 12 ueterem doctrinam eius j-f, doctrinam eias neterem R uulgo 13 alius R2, aliud MRl 20 promee ritia Bl sonant 31R3, sonat iJ1 23 mgritorum M (corr. m. 1) )
476
tanti sit de magistri regula excidere, quanti Christum aut hominibus aut creatori docentem habere. sed caecus caecum ducit in foueam. Corrigunt aliqui Marcionem. sed non est discipulus super magistrum. hoc meminisse debuerat Appelles, Marcionis de discipulo emendator. eximat et de oculo suo trabem haereticus, tunc in oculo Christiani si quam putat stipulam reuincat. proinde ut arbor bona non proferat malum fructum, quia nec ueritas haeresim, nec mala bonum, quia nec haeresis ueritatem, sic nec Marcion aliquid boni de thesauro Cerdonis malo protulit nec Appelles de Marcionis. multo enim haec congruentius in ipsos interpretabimur, quae Christus in homines allegorizauit, non in duos deos secundum scandalum Marcionis. Puto me non temere huic usque adhuc lineae insistere, qua definio nusquam omnino alium deum a Christo reuelatum — in hoc solo adulterium Marcionis manus stupuisse miror, nisi quod etiam latrones timent; nullum maleficium nec (sine) formidine est, quia nec sine conscientia sui —: tamdiu ergo et Iudaei non alium deum norant quam praeter quem neminem adhuc norant, nec alium dominum appellabant quam quem solum norant. si ita est, quis uidebitur dixisse: quid uocatis (me) \'domine, domine\'? utrumne qui numquam hoc fuerat uocatus, ut nusquam adhuc editus, an ille, qui semper dominus habebatur, ut a primordio cognitus, deus scilicet Iudaeorum? quis item adiecisse potuisset: et non facitis quae [*]( 2] cf. Luc. 6, 39. 8] Luc. 6, 40. 5] cf. Luc. 6, 41-42. 7] cf. Luc. 6, 43 -45. 20] Luc. 6, 46. 24J ib. ) [*]( 1 quanti Lat: quam MR 2 hominibus aut creatori ef. 475, 21: humanam docet disciplinam, Eng supplendum putat: creatori (oboediendum) docentem habere 3 corrigunt scripsi: credunt MR marcionem MF, Marcioui R uulgo 5 appelles JU, Apelles II uulgo 6 putat stipulam R, putasti pulam MF 7 ut Eng: et MR 8 haeresi M 9 ueritatem, sic Eng: ueritatem. sicuulgo 10 appellesM, ApellesRuulgo 13huicsmp«:huc.3fi? 15 parenthesin ittdicaui: quae enim infraproferuntur: tamdiu ergo arctissime cohaerent cum eis, quae hic leguntur: qua definio sqq. in hoc solo sciL in negotio interpolandi aJicubi in euangelio alium deum 16 nec (sine) formidine scripni: nec formidineMF, sine formidineR 19 dominura scripsi:ieumMIi 20 uocatis Pam: uocas MR 21 me add. Eng 22 nuqiquam M (corr. »». 1) )
477
+ dico? utrumne qui cum maxime edocere temptabat an qui a primordio ad illos et legis et prophetarum eloquia mandauerat? qui et inobaudientiam illis exprobrare posset etiam, si numquam alias exprobrasset? porro qui ante Christum: populus iste me labiis diligit, cor autem eorum longe absistit a me contionatus est, ueterem utique illis contumaciam imputabat. alioquin quam absurdum, ut nouus deus, nouus Christus, nouae tantum quod religionis inluminator contumaces et inobsequentes pronuntiaret quos non potuisset experiri?

Proinde extollenda fide centurionis incredibile, si is professus est talem se fidem nec in Israhele inuenisse, ad quem non pertinebat fides Israhelis. sed nec exinde pertinere poterat: adhuc cruda ut probaretur uel compararetur, ne dixerim adhuc nulla? (sed cur non licuerit illi alienae fidei exemplo uti\'? quoniam si ita esset, (dixisset) talem fidem nec in Israhele umquam fuisse. ceterum dicens talem fidem debuisse (se) inuenire in Israhele, *** quique ad hoc uenisset, uti eam inueniret, deus scilicet et Christus Israhelis. quam non suggillasset nisi exactor et sectator eius, aemulus uero etiam maluisset eam talem inuentam, ad quam infirmandam et destruendam magis uenerat, non ad comprobandam. Besuscitauit et mortuum filium uiduae. non nouum documentum. hoc et prophetae creatoris ediderant, quanto magis filius? adeo autem in illud [*]( 5] Matth. 15, 8. Marc. 7, 6. cf. Es. 29, 13. 10] cf. Luc. 7, 1-10. 21] cf. Luc. 7, 11-15. ) [*]( I qui aR, quiaMF 3 qui = quomodo et-etiamcf et-quoque 420,28: 453,25 et saepius posset, etiam ai uulgo 6 continatus M 7 ut R, et M 8 tantum quod M (cf. tantum quod lucescentem 511, let 520,6), tante quod F, tantaeque R uulgo 10 (in) extollenda tide fort. 11 Israele R, israhelem M 12 Israelis R, israhel M verba sed nec-adhuc nulla fort. Bpuna pote- rat = hdtte konnen poterat adhuc uulgo 14 nulla. sed uulgo 15 dilisset add. R3, om. MRl Israele umquam fuisse R, iarahel eum quam filii M fuisse, ceteram uulgo se add. Oehlerus 17 inuenire MBI, inueniri B3 uulgo lacunam signaui; eum se probauit, ad quem pertineret fides Israhelis uel similia interciderunt quique MR, qui quidem r Oehlerus uti M, ut R uulgo inueni§§et M (corr. m. 1) 18 Israelis, quam uulgo 19 eius. aemulus uulgo )

478
+ usque momenti nullum alium deum Christus intulerat, ut omnes illic creatori gloriam retulerint dicentes: magnus prophetes prodiit in nobis, et respexit deus populum suum. quis deus? utique cuius populus et a quo prophetae. quodsi illi quidem creatorem glorificabant, Christus uero et audiens et sciens non corrigebat, et quidem in tanto documento mortui resuscitati creatorem adhuc orantes, sine dubio aut non alium circumferebat deum quam quem in suis beneficiis atque uirtutibus honorari sustinebat, aut quale est, ut illos tam diu errantes sustiueret, ad hoc ueniens, ut errori eorum mederetur? Sed (scandalizatur Iohannes auditis uirtutibus Christi, ut alterius\'. at ego rationem scandali prius expediam, quo facilius haeretici scandalum explodam. ipso iam domino uirtutum, sermone et spiritu patris, operante in terris et praedicante necesse erat portionem spiritus sancti, quae ex forma prophetici moduli in Iohanne egerat praeparaturam uiarum dominicarum, abscedere iam ab Iohanne, redactam scilicet in dominum ut in massalem suam summam. itaque Iohannes, communis iam homo et unus de turba, scandalizabatur quidem, sed qua homo, non qua alium Christum sperans uel intellegens, qui neque (haberet,) unde speraret, ut nihil noui docentem uel operantem. nemo haesitabit de aliquo, quem dum scit non esse nec sperat nec intellegit; Iohannes autem certus erat neminem deum praeter creatorem, uel qua Iudaeus, (ne dicam) etiam prophetes. plane facilius quis haesitabit : de eo, quem cum sciat esse, an ipse sit, nesciat. hoc igitur metu et Iohannes: tu es, inquit, qui uenis, an alium expectamus? simpliciter inquirens, an ipse uenisset, quem expectabat [*]( 2] Luc. 7, 16. 11] cf. Luc. 7, 20. 16] cf. Mal. 3. 1. 27] Luc. 7, 19. ) [*]( 1 deum scripsi: dominus MB 12 at ego rationem 223, addecorationem MR* prius om. M 15 quae ex MGR3, quae et F, qui et Rl 18 dominum R3, domino MRl 19 unus <iam) de Patn scandalizabatur R. scandalizabant M 20 quidem, eed qua homo, non scripsi: quidem qua homo, sed non MR 21 haberet addidi unde MR, eundem Lat 25 ne dicam addidi (ne dicam etiam cf. 384, 13; 387, 23.) quis haesitabit scripsi: quasi haesitauit MR 27 expectamus M, speramus B )
479
[tu es, qui uenis? id est: qui uenturus es; an alium expectamus? id est: an alius est quem expectamus, si non tu es quem uenturum expectamus?] sperabat enim, sicut omnes opinabantur, ex similitudine documentorum potuisse et prophetam interim missum esse, a quo alius esset, id est maior, qui uenturus expectabatur, ipse scilicet dominus. atque adeo hoc erat Iohannis scandalum, quod dubitabat ipsum uenisse quem expectabant, quem ex praedicatis operationibus agnouisse debuerat. (aut) ut dominus per easdem operationes agnoscendum se nuntiauerit Iohanni? quae cum constent praedicata in Christum creatoris, sicut ad singula ostendimus, satis peruersum, ut Christum non creatoris per ea renuntiarit intellegendum, per quae magis Christum creatoris agnosci compellebat. multo peruersius, si et testimonium Iohanni perhibet non Iohannis Christus, propheten eum confirmans, immo et supra, ut angelum, ingerens etiam scriptum super illo: ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparet uiam tuam, eleganter ad superiorem sensum scandalizati Iohannis commemorans prophetiam, ut confirmans praecursorem Iohannem iam aduenisse extingueret scrupulum interrogationis illius: tu es, qui uenis, an alium expectamus? praecursore enim iam functo officium, praeparata uia domini, ipse erat intellegendus, cui praecursor ministrauerat. maior is quidem omnibus [*]( 1] Luc. 7, 19. 4] cf. Luc. 9, 7. 13] cf. Luc. 7, 27—28. 15] cf. Luc. 7, 26. 16] Luc. 7, 27. 20] Luc. 7, 19. 22] cf. Luc. 3, 4; cf. Es. 40, 3. 23] cf. Luc. 7, 28. ) [*]( 1 ta es—expectamus seclusi; Tertulliani enim eo minus crediderim esse hoc interpretamenttlm, quia quod sequitur enim aperte respicit ad uerba simpliciter inquirens sqq. 6 qui uenturus expectabatur, ipse scilicet dominus scripsi: ipse scilicet dominus, qui uenturus expectabatur MR 8 ex scripsi: et MR 9 debuerat scripsi: debuerant MR aut n addidi 10 Iohanni. quae uuljo constent R, constet M (corr. m. 1) 12 Christum R, Christus MF ea R, eas MF 14 Iohanni R, iohannes MF 15 immo et supra, cf. Luc. 7, 26 vat \'!tat Keptaootepov «009ax00 17 praeparet R, praepararet M, praeparabit Pam N 22 iam bis M 23 ministrauerat. maior is scripsi: ministrauerat maiori M, ministrauerat, maior Ruulgo )
480
natis mulierum, sed non ideo subiectus ei, qui minor fuerit in regno dei, quasi alterius sit dei regnum, in quo modicus quis maior erit Iohanne, alterius Iohannes, qui omnibus natis mulierum maior sit. siue enim de quocumque dicit modico siue de semetipso per humilitatem, quia minor Iohanne habebatur, omnibus scilicet in solitudinem concurrentibus ad Iohannem potius quam ad Christum, — quid existis uidere in solitudinem? — tantundem est: creatori competit et Iohannem ipsius esse, maiorem natis mulierum, et Christum uel quem(cum)que modicum, qui maior Iohanne futurus sit in regno (dei,) — aeque creatoris — et qui sit maior tanto propheta, quia non fuerit scandalizatus in Christum, quod tunc Iohannem minuit. Diximus de remissa peccatorum. illius autem peccatricis feminae argumentum eo pertinebit, ut cum pedes domini osculis figeret, lacrimis inundaret, crinibus detergeret, unguento perduceret, solidi corporis ueritatem, non phantasma inane tractauerit, et ut peccatricis paenitentia secundum creatorem meruerit ueniam, praeponere solitum sacrificio. sed et si paenitentiae stimulus ex fide acciderat, per paenitentiam ex fide iustificata ab eo audiit: fides tua te saluam fecit, qui per Abacuc pronuntiarat: iustus ex fide sua uiuet.

Quod diuites Christo mulieres adhaerebant, quae et de facultatibus suis ministrabant ei, inter quas et uxor regis procuratoris, de prophetia est. has enim uocabat per Esaiam: mulieres diuites, exsurgite et audite uocem meam. ut discipulas primo, dehinc ut operarias et ministras [*](7] Luc. 7,24. 13] cf. Luc. 7, 36-50. 14-15] cr. Luc. 7,38. 18] cf. Os. 6, 6. 20] Luc. 7, 50. 21]Hab.2,4. 22] cf. Luc. 8, 2. 25] Es. 32. 9. ) [*]( 1 non ideo coniunge cum quasi l. 2 subiectus Leopoldus: subiecto MR 5 siue de semetipso per humilitatem scripst: per humilitatem sine de semetipso MR 8 tantundem est: creatori scripsi: tantundem et creatori ilfB 10 quemcnmque scripsi: quemque Mli 11 dei addidi ae- que creatoris in parenthesi posui quia lun: qui MR reliqui 13 remisaione R1 14 arcumentum M 20 iustilicata scripsi: iustificatam MR 21 uiuet M, uiuit R 24 uocabaijt M (corr. m. 1) )

481
ostenderet: filiae in spe, audite sermones (meos.) diei anni mementote cum labore in spe; cum labore enim prosequebantur et ob spem ministrabant. Aeque de parabolis semel sufficiat probatum hoc genus eloquii a creatore promissum. at nunc illa quoque pronuntiatio eius ad populum: aure audietis et non audietis dedit Christo frequenter inculcare: qui habet aures audiat, non quasi ei diuersitate auditum permitteret Christus, quem ademisset creator, sed quia comminationem exhortatio sequebatur. [primo: aureaudietis et non audietis, dehinc: qui habet aures audiat.] non enim audiebant ultro qui aures habebant, sed ostendebant aures cordis necessarias, quibus illos audituros negarat creator, et ideo per Christum adicit: uidete, quomodo audiatis, id est: ne aure audiatis et non audiatis, non corde scilicet audientes, sed aure. si dignum sensum pronuntiationi accommodes pro sensu eius, qui auditui suscitabat, etiam dicendo: uidete, quomodo audiatis non audituris minabatur. sane non minatur mitissimus deus, quia nec iudicat nec irascitur. hoc probat etiam subiacens sensus: ei, qui habet, dabitur, ab eo autem, qui non habet, etiam quod habere se putat auferetur ei. quid dabitur? adiectio fidei uel intellectus uel salus ipsa. quid auferetur? utique quod dabitur. a quo dabitur auferetur? si a creatore auferetur, ab eo et dabitur; si a deo Marcionis dabitur, ab eo et auferetur. quoquo tamen nomine comminatur ablationem, non erit eius dei, qui nescit comminari, qui non nouit israci. miror autem, cum lucernam negat abscondi solere qui se tanto saeculo absconderat, maius et necessarius lumen, cum omnia de occulto in [*]( 1] Ea. 32, 9-10. 4] cf. Ps. 48, 4-5. 5] Es. 6, 9. 7] Luc. 8, 8. 13] Luc. 8, 18. 19] ib. 26J cf. Lnc. 8, 16. 28] cf. Luc. 8, 17. ) [*]( 1 meos add. Pam diei scripsi (yjfAspaa LXX): dei MR, die Oehle- rus, dies Pam 2 prosequebantur Iun: quo sequebantur MR 6 non (s. w. a m. 1) M 9 primo-audiat seclusit Eng 11 ostendebant scripsi: ostendebat MR 12 audituros R, auditurus MF 14 id est: ne aure audiatis M, om. R et reliqui omnes 18 non minatur scripsi (ct. I. 26): nominatur MR, minatur Oehlerus ) [*]( XXXXVII. Tert. m. ) [*]( 31 )
482
apertum repromittit qui deum suum usque adhuc obumbrat, expectans, opinor, nasci Marcionem. Venimus ad constantissimum argumentum omnium, qui domini natiuitatem in controuersiam deferunt. \'ipBe/ inquiunt, \'contestatur se non esse natum dicendo: quae mihi mater et qui mihi fratres\'? ita sem. per haeretici aut nudas et simplices uoces coniecturis quo uolunt rapiunt aut rursus condicionales et rationales simplicitatis condicione dissoluunt, ut hoc in loco. nos contrario dicimus primo non potuisse illi adnuntiari, quod mater et fratres eius foris starent quaerentes uidere eum, si nulla illi mater et fratres nulli fuissent, quos utique norat qui adnuntiarat, uel retro notos uel tunc ibidem compertos, dum eum uidere desiderant uel dum ipsi nuntium mandant. ad hanc primam propositionem nostram solet ex diuerso responderi: (quid enim, si temptandi gratia nuntiatum est ei\'? sed hoc scriptura non dicit, quae quanto significare solet ex temptatione quid factum, — ecce legis doctor adsurrexit temptans eum, et de tributi consultatione: et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum — tanto, ubi non facit temptationis mentionem, non admittit temptationis interpretationem. et tamen ex abundanti causas temptationis expostulo, cui rei temptauerint illum per nominationem matris et fratrum. si, ut scirent, natusne esset an non, quando de hoc fuit quaestio, quam ex ist temptatione discuterent? quis autem dubitaret natum quem uideret hominem? quem audisset filium se hominis professum? quem de conspectu omnis humanae qualitatis dubitaret deum aut filium dei credere, propheten facilius existimans, licet magnum aliquem, utique tamen natum? etiam si in explorationem natiuitatis temptandus fuisset, quodcumque aliud argumentum temptationi competisset, quam [*]( 5] Matth. 12, 48. cf. Luc. 8, 21. 9] cf. Luc. 8, 20. 16] Luc. 10, 25. 17] Matth. 16, 1. 27] cf. Matth. 21, 46. ) [*]( 1 obumbrarat susp. Eng 2 uenimus B, uenimuB enim MF, uenimus nunc Eftg 4 deferunt Bit defuerunt MRX 5 mater B, pater M 6 quo R, quod MF 11 adnuntiaret fort. 27 existimans scripsi: ezistimantes MB, defendit Eng, qui supra l. 26 legi mavult: dubitarent 28 explorationem scripsi (c/. I. 23): exploratione MR )
483
per earum personarum mentionem, quas potuit etiam natus non habere. dic mihi, omnibus natis mater aduiuit? omnibus natis adgenerantur et fratres? non licet patres magis et sorores habere uel et neminem? sed et census constat actos sub Augusto tunc in Iudaea per Sentium Saturninum, apud quos genus eius inquirere potuissent. adeo nullo modo consistit ratio temptationis istius, et uere mater et fratres eius foris stabant, et superest dispicere sensum non simpliciter pronuntiantis: \'quae mihi mater aut fratres\'? quasi ad generis et natiuitatis negationem, sed [et] ex causae necessitate et condicione rationali. tam proximas enim personas foris stare, extra.. neis intus defixis ad sermones eius, amplius et auocare eum a sollemni opere t quaerentes merito indignatus est non tam negauit quam abdicauit. atque adeo cum praemisiss et: quis mihi mater et qui mihi fratres? Subiungens: nisi quiaudiunt uerba mea et faciunt ea, transtulit sanguinis nomina in alios, quos magis proximos prae fide iudicaret. nemo autem transfert quid, nisi [ab eo] qui habet id, quod transfert. si ergo matrem et fratres eos fecit, qui non erant, quomodo negauit eos, qui erant? ceterum ex boc magis matrem et fratres confitebatur, quod illos nolebat agnoscere, meritorum scilicet condicione, non ex proximorum negatione, in semet ipso docens qui patrem aut matrem aut fratres praeponeret uerbo dei non esse dignum discipulum. quod alios adoptabat, confirmabat quos ex offensa negauit, quibus non ut ueriores substituit, sed ut digniores. denique nihil magnum, si fidem sanguini praeposuit, quem non habebat. [*]( 11J cf. Luc. 8, 20. 12] cf. Marc. 3, 81. 13] cf. ib. 14] Matth. 12, 48; cf. Luc. 8, 21. 22] cf. Matth. 10, 37; Luc. 14, 26. ) [*]( 1 quam earum personarum mentio, quas per(inde) potuit fort. 5 tunc Iun: nunc MR ludaea Lat: iudaeam MB 6 consistit scripsi: constitit МR, constiterit Eng 7 at uere Ura 8 superest et Pam dispicere M, inspicere Kwtlgo 10 et eeclusi 18 indignatus, eas non Eng, ego malim deleri quaerentes et est 14 abnegauitNPatn quis MB, qua Parn N 17 prae M (cf. 444,10), pro 12 uulgo 18 ab eo seclusi 20 uerba ceterum ex hoc-agnolcere, guae m MR paulo infra post dignum discipulum leguntur, hue transtuU 22 in F unius folii iactura perierunt uerba in semetipsoinhumanitatem qui (488, 8) 24 quod(si) fort. 26 quem MB, quam IUtI ) [*]( 31*)

484

Quis autem iste est, qui uentis et mari imperat? (nimirum nouus - dominator atque possessor elementorum subacti iam et exclusi creatoris.\' non ita est. sed agnorant substantiae auctorem suum, quae famulis quoque eius obaudire consuei uerant. inspice Exodum, Marcion aspice mari rubro, uastiorsuper omnia stagna Iudaeae, uirgam Moysi imperantem, ut funditus proscissum et pari utrimque stupore discriminis fixum sicco populum pede intestino itinere transmitteret, rursusque sub eiusdem uirgae nutu redeunte natura Aegyptium exercitum undarum concordia obrueret, in quod opus et austri seruierunt. lege et t sorte familiae dirimendae in transitu eius Iordanis machaeram fuisse, cuius impetum atque decursum plane et Iesus docuerat prophetis transmeantibus stare. (quid ad haec\'? si tuus Christus est, non erit potentior famulis creatoris. sed his solis exemplis usus essem, si non etiam praedicatio marinae istius expeditionis Christum antecessisset nam cum transfretat, psalmus expungitur: dominus, inquit, super aquas multas; cum undas freti discutit, Abacuc adimpletur: dispargens, inquit, aquas itinere; cum ad minas eius eliditur mare, Naum quoque absoluitur: comminans, inquit, mari i et arefaciens illud, utique cum uentis, quibus inquietabatur. unde uis meum uindicem Christum? de exemplis an de. prophetis creatoris? Age nunc, qui militarem et armatum [*]( 1] cf. Luc. 8, 22-25. 6] cf. Exod. 14, 16. 21. 7] cf. Exod. 14, 22. 8] cf. Ezod. 14, 27. 10] cf. Exod. 14, 21. 11] cf. IIII Eeg. 2, 14. 12] cf. loa. 3, 15—17. 17] Pa. 28, 3. 18] Hab. 8, 10. 20] Na. 1. 4. 23] cf. Luc. 8, 26-39. cf. Es. 8, 4. ) [*]( 1 uentis MBl, et uentis FR* vulgo 5 eihodum M 6 iudeae M, 7 utrumque M 11 et sorte MH, ertorri Oehlerus (quod ego nonintel-Į lego): aperte corrupta sunt haec uerba; mentionem facere uidetur auctor eorum, quae IIII Reg. 2, 14 sqq. narrantur, unde uelim restitui: lege et, sodea, pallium Eliae, Eng. sic restitui uult: lege et pellem ouillam Eliae dirimendae < undae> Eng, quod ego probo transita R, transitum M Iordani Iun 18 discutit 22, discutet M adimpletur R, adimpletus M dispergens B 21 inquiebatar M 23 militarem et armatum nescio an praedicatiua intellegenda sint )

485
bellatorem praedicari putas, non - figurate nec allegorice, qui bellum spiritale aduersus spiritales hostes spiritali militia et spiritalibus armis spiritaliter debellaturus esset, cum inuenis in uno homine multitudinem daemonum legionem se professam, utique spiritalem, disce et Christum expugnatorem spiritalium hostium, spiritaliter armatum et spiritaliter bellicosum intellegendum, atque ita ipsum esse, qui cum legione quoque daemonum erat dimicaturus, ut et de hoc bello psalmus possit uideri pronuntiasse: dominus ualidus, dominus potens in bello. nam cum ultimo hoste, morte, proeliaturus per tropaeum crucis triumphauit. cuius autem dei filium Iesum \'legio* testatus est? sine dubio cuius tormenta et abyssum nouerant et timebant. nec enim uidentur posse ignorasse adhuc quod noui et ignoti dei uirtus operaretur in terri, quia uerisimile non est creatorem ignorasse. si enim alium supra se deum ignorauerat aliquando, tamen iam infra caelum suum agentem utique compererat. quod autem dominus comperisset, iam et uniuersae familiae innotuisse ** in eodem mundo et intra eundem ambitum caeli, quo peregrina diuinitas, conuersaretur. in quantum ergo et creator scisset eam et substantiae eius, si fuisset, in tantum nulla fuit, quia non alium daemones sciebant quam dei sui Christum. non enim depeterent, ab alio quod meminissent petendum sibi, a creatore, ueniam scilicet abyssi creatoris. denique impetrauerunt. quo merito? quia mentiti erant, quia saeui dei filium eum fecerant? et qualis erit qui mentitos iuuabat, qui infamantes sustinebat? sed enim quia mentiti non erant, quia deum abyssi et suum cognouerant, [*]( 4] cf. Luc. 8, 30. 9] Ps. 23, 8. 10] cf. I Cor. 15, 26. 12] cf. Luc. 8, 31. 23] cf. ib. 24] cf. Luc. 8, 32—33. ) [*]( 1 (proprie) praedicari fort. praedicare M 8 ut et B, et ut M 10 praeliaturrxa M, proeliatus B tropheum MBt 12 testatus MRl (legio = 6 XSYSOUV), testata B3 uulgo 13 uidentur JB3, uidebant MBl 15 supra se B3, auperesse MBl 18 innotuisse МF, innotuisset R uulgo lacunam eignaui: debuisset, ut quae intercidtsse puto 21 nulla fuit, quia ecripsi: quia nulla fuit MB 22 enim om. M depeterent (= deprecarentur), ab alio scrtpei: depetunt ab alio MB, peterent ab alio Urs 23 sibi a -creatore uulgo 27 cognouerant Bs, cognouerunt MBl )
486
ita eum se et ipse confirmauit, quem adcognouerunt daemones, Iesum, iudicis et ultoris dei filium. Ecce aliquid et de illis pusillitatibus et infirmitatibus creatoris in Christo - ignorantiam enim et ego adscribere ei uolo; permittite mihi aduersus haereticum —: tangitur a femina, quae sanguine fluitabat, et nesciuit a qua. quis me, inquit, tetigit? etiam excusantibus discipulis perseuerat in ignorantiae uoce: tetigit me aliquis, idque de argumento adfirmat: sensi enim uirtutem ex me profectam. quid dicit haereticus? sciebatne personam? et cur quasi ignorans loquebatur? ut confessionem certe prouocaret, ut timorem (re)probaret. sic et Adam aliquando quaesierat (creator) quasi ignorans: Adam ubi e s ? habes et creatorem cum Christo excusatum et Christum creatori adaequatum. (sed et hoc, qua aduersarius legis, ut, quia lex a contactu sanguinantis feminae summouet, idcirco gestierit non tantum contactum eius admittere, sed etiam sanitatem donare\'. o deum non natura beneficum, sed aemulatione! at enim, si fidem mulieris inuenimus ita meruisse, cum dixit: fides tua te saluam fecit, quis es, ut aemulationem legis interpreteris in isto facto, quod ipse dominus ex fidei remuneratione editum ostendit? sed hanc uis mulieris fidem constituere, qua contempserat legem. et cui credibile, ut mulier nullius adhuc (noui) dei conscia, nullius adhuc nonae legis initiata, legem inrumperet eam, cui adhuc tenebatur? qua denique fide inrupit? in quem deum credens? cui spernens creatorem? certe enim ei fide tetigit. si ex fide creatoris, quae alium deum ignorabat, quomodo legem eius inrupit? tam enim inrupit, si inrupit. [*]( 5] cf. Luc. 8, 48--48. 6] Luc. 8, 45. 7-9] Luc. 8, 46. 12] Gen. 3, 9. 15] cf. Leu. 15, 19-24. 18] Luc. 8, 48. ) [*]( 1 łtConfłrmauit M adcognouerunt M, cognoaerunt B 2 indicia ICripsi: iudicem MB 8 parmthesin indicautt Ettg 11 reprobaret scripai: probaret MB 12 creator addidi (cfI. 3 et 13) 14 qua JEng: qui MB, quia Leopoldus 15 sanguinaiitis feminae M, feminae saogainantis B 16 sanitatem B, sanitate M (e in ras.), «anitate <eam) fort. 23 DOui addidi, Eng tnauult supra supplere: nollius <alius) (çf. I. 26) 25 cni (= tDØI su Liebe) spernens creatorem M, quem spernens? creatorem Buulgo 27 quomodo вcripsi: et quomodo MB, ecquomodo Oehktu, tam B, tamen M )
487
quam ex fide creatoris. quomodo autem utrumque conueniet, ut et inruperit et ei fide eam inruperit, propter quam inrupisse non debuit? dicam. fides haec fuit primo, qua deum suum confidebat misericordiam malle quam ipsum sacrificium, qua eum deum certa erat operari in Christo. qua si eum tetigit, non ut hominem sanctum nec ut prophetam, quem contaminabilem pro humana substantia sciret, sed ut ipsum deum, quem nulla spurcitia pollui posse praesumpserat. itaque non temere interpretata est sibi legem, ea contaminari significantem, quae essent contaminabilia, non deum, quem in Christo confidebat. sed et illud recogitauit, ordinarium et sollemnem menstrui uel partualis sanguinis fluxum in lege taxari, qui ueniat ex officio naturae, non ex uitio ualitudinis; ille autem ex uitio ualitudinis redundabat, cui non modum temporis, sed diuinae misericordiae auxilium necessarium sciebat, atque ita potest uideri legem non inrupisse, sed distinxisse. haec erit fides, quae contulerat etiam intellectum: nisi credideritis, inquit, non intellegetis. hanc fidem probans Christus eius feminae, quae solum credebat creatorem, eius fidei se deum respondit. quam probauit. nec illud omittam, quod, dum tangitur uestimentum eius, utique corpori, non phantasmati inditum, corpus quoque demonstrabatur; non quasi iam de hoc retractemus, sed quia ad praesentem conspirat quaestionem. si enim non erat ueritas corporis, phantasma utique contaminari, qua res uacua, non posset. qui ergo non potest contaminari prae inanitate substantiae, quomodo uoluisset ut aemulus legis? mentiebatur. batur, qui non uere polluebatur.

Dimittit discipulos, ad praedicandum dei regnum. [*](4] cf. Oi. 6, 6; Prou. 21, 3. 11] cf. Leu. 12, 4—6. 17] Ee. 7, 9. 20] cf. Luc. 8, 44. 28] cf. Luc. 9, 1—6. ) [*]( 1 autem scripsi: enim MR 5 certa B, certe M Christo. qua si aaripti: Christo, quasi M, Chriato, qua sic R 6 non ut hominem sanctum scil: tetigit 11 aollempne M 13 ille (scil. sanguinis fluxue) scripsi: illa MB 15 uideri om. Bt 17 intectum M (tel in mg. add. m. X) 18 intellegitig M 20 probaui M (t s. u. add. m. 1) omittam R, omittat M, oraittatur fort. 26 uoluisset? ut uulgo legis mentiebatur uulgo )

488
numquid uel hic editit, cuius? prohibet eos uictui aut uestitui quid in uiam ferre. quis hoc mandasset, nisi qui et coruos alit et flores agri uestit, qui boui quoque terenti libertatem oris ad ueniam pabuli ex opere summouendi ante praecepit, quia dignus operarius mercede sua? haec Marcion deleat, dum sensui salua sint. at cum iubet puluerem excutere de pedibus in eos, a quibus excepti non fuissent, et hoc in testimonium mandat fieri. nemo testatur quod non iudicio destinatur: inhumanitatem qui in testationem redigi iubet iudicem comminatur. nullum deum nouum a Christo probatum illa etiam opinio omnium declarauit, qua Christum Iesum alii Iohannem alii Heliam alii unum aliquem ex ueteribus prophetis Herodi adse-\' uerabant. ex quibus quicumque fuisset, non utique hoc esset suscitatus, ut alium deum post resurrectiouem praedicaret. Pascit populum in solitudine, de pristino scilicet more. aut si non eadem est maiestas, ergo iam minor est creatore, qui non uno die, sed annis quadraginta, nec de inferioribus materiis panis et piscis, sed de manna caelesti, nec quinque circiter, sed sexcenta milia hominum protelauit. adeo autem ea<dem>) fuit maiestas, ut et pabuli exiguitatem non tantum sufficere, uerum etiam exuberare de pristino uoluerit exemplo. sic enim et in tempore famis sub Helia uiduae Sareptensis modica et suprema alimenta ex prophetae benedictione per totum famis tempus redundauerant. habes tertiam Basiliarum. si et quartam reuoluas, inuenies totum hunc ordinem Christi circa illum dei hominem, qui oblatos sibi decem ordiacios [*]( 1] cf. Lnc. 9, 3. 2] cf. Pa. 146, 9; Hiob 38, 41. 3] cf. Luc. 12, 27. cf. Dent. 25, 4. 5] cf. Luc. 10, 7. 6] cf. Luc. 9, 5. 7] cf. ib. 11] cf. Luc. 9, 7-9. 15] cf. Luc. 9, 10-17. 17] cf. Exod. 16, 35. 18] cf. Exod. 12, 37. 20] cf. Exod. 9, 17. 22] cf. HI Beg. 17, 7-16. 26] cf. illI Reg. 4, 42-4.5. ) [*]( 4 aummouendi MR, aumendi Ur, 9 a uerbis in teatationem pergit F 10 prolatum fort. 11 qua Eng: quia MR 13 hoc (= propterea) MF, (ob) hoc R uulgo esset scripsi: est MR 16 est (priore loco) scripsi: et MR 20 eadem scripsi (cf. Z. 16): ea MR 22 Bareptensia M, Sareptensi R uulgo 23 supprema M 25 reuoluas Urs: resoluas MR reliqui Christi R3, Christum MRl 26 ordiacioB M, hordeaceoa B )
489
panes cum populo distribui iussisset et minister eius proinde comparata multitudine et pabuli mediocritate respondisset: quid ergo?hoc dem in(con)spectu centum[milibus]hominum? da inquit, et manducabunt, quoniam haec dicit dominus: manducabunt et relinquent reliquias secundum dictum domini. o Chritum et in nouis ueterem! Haec itaque qui uiderat Petrus et cum pristinis compararat et non tantum retro facta sed et in futurum iam tunc prophetantia recognouerat, interroganti domino, quisnam illis uideretur, cum pro omnibus responderet: tu es Christus, non potest non eum sensisse Christum, [nisi] quem nouerat in scripturis. quem iam recensebat in factis. hoc et ipse confirmat usque adhuc patiens, immo et silentium indicens. si enim Petrus quidem non poterat alium eum confiteri quam creatoris, ille autem praecepit, ne cui hoc dicerent, utique id noluit prouulgari, quod Petrus senserat. \'immo\', inquis, \'quia non recte senserat, noluit mendacium disseminari'*. sed aliam silentii causam edixit, quia oporteret filium hominis multa pati et reprobari a presbyteris et scribis et sacerdotibus et interfici et post tertium diem resurgere. qua cum praedicata sunt et ipsa in Christum creatoris, sicut suis locis implebimus, sic quoque ipsum se ostendit esse, in quem praedicabantur. certe et si non essent praedicata, eam causam indicti silentii protulit, quae non Petri errorem demonstraret: obeundarum passionum necessitatem. Qui u oluerit, inquit, animam suam saluam facere perdet illam, et qui perdiderit eam propter me saluam faciet eam. certe filius hominis hanc sententiam emisit. perspice igitur et tu cum rege Babylonio fornacem [*]( 1] cf. IIII Reg. 4, 43; Luc. 9, 13. 2] IIII Reg. 4, 43. 6] cf. Luc. 9, 18-22. 9] cf. Luc. 9, 20. 10] Marc. 8, 29. cf. Matth. 16, 16. Luc. 9, 20. 13] cf. Luc. 9, 21. 15] cf. Luc. 9, 21. 17] cf. Luc. 9, 22. 25] Luc. 9, 24. 28] cf. Dan. 3, 92. ) [*]( 3 ergo MBt, ego JPwdgo dem W, idem MRl in conspectu Rig: inapectu AI, inspectum R milibus secl. Pam 4 haec M, hoc R 7 qui R3, quae MR*- 11 nisi seclusit Lat: receperunt reliqui 15 dicerent R, diceret M 20 sunt M, aint R uulgo 24 (sed) obeundarum R3 )
490
eius ardentem et inuenies illic tamquam filium hominis — nondum enim uere erat, nondum scilicet natus ex homine — iam tunc istos exitus constituentem. saluas facit animas trium fratrum, qui eas pro deo perdere conspirauerant, Chaldaeorum uero perdidit, quas illi per idolatriam saluas facere maluerant. quae est ista noua doctrina, cuius uetera documenta sunt? quamquam et praedicationes martyriorum tam futurorum quam a deo mercedem relaturorum decucurrerunt: uide, inquit Esaias, quomodo periit iustus, et nemo excipit corde, et uiri iusti auferuntur, et nemo considerat. quando magis hoc fit quam in persecutione? *** sanctorum eius, utique non simplex, nec de naturae lege communis, sed illa insignis et pro fide militaris, in qua qui animam suam propter deum perdit seruat illam. ut et hic tamen iudicem adcognoscas, qui malum animae lucrum perditione eius et bonum animae detrimentum salute eius remuneraturus sit, et zeloten deum mihi exhibet, malum malo reddentem: qui confusus, inquit, mei fuerit, et ego confundar eius, *** quando nec confusionis materia conueniat nisi meo Christo, cuius ordo magis pudendus, ut etiam haereticorum conuiciis pateat, omnem natuitatis et educationis foeditatem et ipsius etiam carnis indignitatem, quanta amaritudine possunt, perorantibus. ceterum quomodo ille erit obnoxius confusionis, qui eam non capit? non uulua, licet uirginis tamen feminae, ** coagulatus, et si [*]( 8] Ea. 57, 1. 11] Pa. 115, 6. 15] cf. Luc. 9, 24. 17] Luc. 9, 26. ) [*]( 8 facit (a a. e m. 1) M 4 caldaeoram M 5 perdit/ort. 8 relatgrorum M (corr. m. 1) 9 periit M, perit B uulgo 11 lacunam signaui: (sed et honorabilis, inquit Dauid, mora) supplendum puto (cf. quae sequuntwr et supra l. 8: quam a deo mercedem relaturorum) 12 sed B, et MF 14 illam, ut uulgo adcognoscas M, cognoscaa R uulgo 16 salute R, iSaIutis MF remuneraturus sit et Eng: remuneraturus. sed et MRI, remuneratur. sed et B* uulgo 18 mei Big: me MB lactØUJm signaui: (sic quoque meus Christus) supplendum puto 24 lacunam aignaui: prolatus, non (oue iaculatus, non Eng [cf. Euagrius AU. Sim. ti Thsopk. p. 8, 11 ed. Bratke: iaculatus uuluae intamiaatae]) intercidisse uidetar coagulatus B3, coagulatum MBl )
491
non ex semine, tamen lege. substantiae corporalis ex sanguine et humore, non caro habitus ante formam, non pecus dictus post figuram, non decem mensium cruciatu deliberatus, non subita dolorum concussione cum tanti temporis caeno per corporis cloacam effusus ad terram, nec statim lucem lacrimis auspicatus ex primo retinaculi sui uulnere, nec multum ablutus, nec sale ac melle medicatus, nec pannis iam sepulturae inuolucrum initiatus, nec exinde per inmunditias inter sinus uolutatus, molestus uberibus, diu infans, uix puer, tarde homo, sed de caelo expositus, semel grandis, semel totus, statim Christus, spiritus et uirtus et deus tantum; ceterum, (at) non uerus, qui non uidebatur, ita nec de crucis maledicto erubescendus, cuius carebat ueritate carens corpore. non poterat itaque dixisse: qui mei confusus fuerit. noster hoc debuit pronuntiasse, minoratus a patre modico citra angelos, uermis et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi, quatenus ita uoluit, ut liuore eius sanaremur, ut dedecore eius salus nostra constaret. et merito se pro suo homine deposuit, pro imagine et similitudine sua, non aliena, [tunc] ut, quoniam homo (non) erubuerat lapidem et lignum adorans, eadem constantia non confusus de Christo pro impudentia idolatriae satis deo faceret per impudentiam fidei. quid horum Christo tuo competit, Marcion, ad meritum confusionis? plane pudere te debet, quod illum ipse finxisti.

Iam et hoc uel maxime erubescere debuisti, quod illum cum Moyse et Helia in secessu montis conspici pateris quorum destructor aduenerat. hoc scilicet intellegi uoluit uox illa de caelo: hic est filius meus dilectus, hunc audite, id est non Moysen iam et Heliam. ergo sufficiebat uox sola sine ostentatione Moysei et Heliae. definiendo enim, quem audirent, [*](11] cf. (1a1. 3,13. 13] Lnc. 9, 26. 14]Ps.8,6. 15] Ps. 21, 7. 16]of. Es. 53,5. 18] cf. Gen. 1,26. 19] cf. Ez. 20, 32. 24]cf.Luc.9,28—36. 27]Luc.9,35. ) [*]( 1 ex semine, tamen tcripsi: aemine, tamen ex MR utnguine et scripsi (cf. de carne Chrigti 4: humoris et tungninis foeda coagula): aemine et MR1, feminae IPutdgo (probat Eng) 3 delibratua Lat 6 ex scripsi: et MB ac JfF, et R 8 molestius M 9 tarde M; tardus R 11 ut add. R9. om. MRl 171iquoreM 19tuncMcI.i2* nonadd.R*,om.MRl 24iamscripsi:namMB )

492
quoscumque alios uetuisset audiri. aut numquid Esaiam et Hieremiam ceterosque, quos non ostendit, permisit audiri, si uetuit quos ostendit? nunc et si praesentia illorum fuit necessaria, non utique in conloquio ostenderentur, quod familiaritatiindicium est, nec in consortio claritatis, quod dignationis et gratiae exemplum est, sed in sordibus aliquibus, quod destructionis argumentum est, immo in tenebris creatoris, quibus discutiendis erat missus, longe etiam discreti a claritate Christi, qui uoces et litteras ipsas eorum ab euangelio suo erat separaturus. sicin alienos demonstrat illos, dum secum habet? sic relinquendos decet quos sibi iungit? sic destruit quos de radiis suis exstruit? quid faceret Christus ipsorum? credo, secundum peruersitatem tales eos reuelasset, quales Christus Marcionis debuisset, aut quoscumque alios secum <ostendisset) quam prophetas suos. sed quid tam Christi creatoris quam secum ostendere praedicatores suos? cum illis uideri, quibus in reuelationibus erat uisus? cum illis loqui, qui eum fuerant locuti? cum eis gloriam suam communicare, a quibus dominus gloriae nuncupabatur? cum principalibus suis, quorum alter populi informator aliquando alter reformator quandoque, alter initiator ueteris testamenti alter consummator noui. igitur et Petrus, meritum contubernium Christi sui agnoscens, (in) indiuiduitatem eius suggerit consilium: bonum est hic nos esse, - bonum plane, ubi Moyses scilicet et Helias — et faciamus hic tria tabernacula, unum tibi et Moysi unum et He- liaeunum. (sed nesciens, quid diceret.\' quomodo nesciens? utrumne simplici errore an ratione, qua defendimus in causa nouae prophetiae gratiae exstasin, id est amentiam, conuenire? [*]( 4] cf. Luc. 9, 30. 5] cf. Luc. 9, 31. 20] cf. Mal. 4, 5-6. 23] Luc. 9, 33. 26] cf. ib. ) [*]( 1 isaiam M 2 ieremiam M 6 sed et B 10 sicin acripsi: sic in MR, siccin ed. Mign. habet. sic uulgo 11 iunget M iungit. sic uulgo 12 exstruit. quid uulgo 14 ostendisset addidi (ef. I. 16) 15 Christi acripsi: Christus MR 22 meritum MB, merito Pam <in) indiuiduitatem scripsi: indiuiduitate MR, indiuiduitati Eng 23 hic nos M, nos hic R uulgo 27 errore M in ras. qua Iun: quam MR causae M )
493
in spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam dei conspicit uel cum per ipsum deus loquitur, necesse est excidat sensu, obumbratus scilicet uirtute diuina. de quo cum inter nos et psychicos quaestio est, interim facile est amentiam Petri probare. quomodo enim Moysen et Heliam cognouisset, [nisi in spiritu?] - nec enim imagines eorum uel statuas populus habuit. nec similitudines, lege prohibente - nisi quia in spiritu uiderat? et ita quod dixit, scilicet in spiritu non in sensu constitutus, scire non poterat. ceterum, si sic nesciit quasi errans, eo quod putaret illorum esse Christum, ergo iam constat et supra Petrum interrogatum a Christo, quem se existimarent, ut de creatoris dixisse: tu es Christus, quia, si tunc alterius dei illum cognouisset, hic quoque non errasset. quodsi ideo et hic errauit quia et supra, ergo certus es in illum diem quoque nullam nouam diuinitatem a Christo reuelatam et usque adhuc non errasse Petrum, Christo usque adhuc nihil eiusmodi reuelante, et tamdiu non alterius deputandum Christum quam creatoris, cuius omnem et hic ordinem expressit. tres de discentibus arbitros futurae uisionis et uocis adsumit. et hoc creatoris est: in tribus, inquit, testibus stabit omne uerbum. in montem secedit. agnosco formam loci. nam et pristinum populum apud montem et uisione et uoce sua creator initiarat. oportebat in eo suggestu consignari nouum testamentum, in quo conscriptum uetus fuerat, sub eodem etiam ambitu nubis, quem nemo dubitabit de aere creatoris conglobatum, — nisi (si) et nubes suas ille deduxerat — quia et [*]( 7] cf. Exod. 20, 4. 12] Marc. 8, 29. cf. Matth. 16, 16. Luc. 9, 20. 18] cf. Luc. 9, 28. 20] Dent. 19, 15. 22] cf. Eiod. 19, 16-20. 25 cf. Exod. 19, 16. Luc. 9, 34. ) [*]( 1 spiritu Pam: spiritum MR 3 diuina. de qao cum inter scripsi: diuina de quo cum inter M, diuina, de quo inter R uulgo, diuina. de quo, (scil. agemus) cum inter Eng 6 nisi in spiritu secluai (cf. I. 7) 7 habuit necEng: habuissetMR 8 quod diait,scilicetstripsi: quod dixissetMR, quid diiisset Eng 9 nesciit scripsi: nescit MR 12 quia si R3, quasi MRl 19 arbitros R, arbitror MF 25 quem MF, quam R dubitabit Oehlerus: dubitauitJfR conglobatum Eng: conglobataJf (a ex Q m. 1) R 26 parenthesin indicaui: conglobatam. nisi uulgo si addidt ille Eng: illo MR )
494
ipse per caelum creatoris uiam ruperat. aut proinde et nubilo creatoris precario usus est? itaque nec nunc muta nubes fuit, sed uox solita de caelo et patris nonum testimonium super filio, ad quem in secundo psalmo: filius meus es tu, ego hodie genui te, de quo et per Esaiam: quis deum metuens? audiat uocem filii eius. itaque iam repraesentans eum - hic est filius 1 meus me U B - utique subaudit: quem l\'epromisi. si enim repromisit aliquando et postea dicit: hic est, eius est exhibentis uoce uti in demonstratione promissi, qui aliquando promisit, non eius, cui possit responderi: 'ipse enim tu quis es qui dicas: hic est filius meus, de quo non magis praemisisti quam te ipsum, quod prius eras, reuelasti\'? hunc igitur audite! quem? (nisi quem) ab initio edixerat audiendum in nomine prophetae quoniam et prophetes existimari habebat a populo: prophetam, inquit Moyses, suscitabit nobis deus ex filiis uestris, secundum carnalem scilicet censum, tamquam me audietis illum. omnis autem qui illum non audierit, exterminabitur anima eius de populo suo. sic et Esaias: quis in uobis metuens (deum?) exaudiat uocem filii eius, quam et ipse pater commendaturus erat: sistens enim, inquit, uerba filii sui, dicendo scilicet: hic est filius meus dilectus, hunc audite. itaque et si facta translatio sit auditionis a Moyse et Helia in Christum, sed non ut ab alio deo nec ad alium Christum, sed a creatore in Christum eius, secundum decessionem ueteris et successionem noui testamenti: non legatus, inquit Esaias, nec nuntius, sed ipse deus [*]( 4] Ps. 2, 7. 5J Ea. 50, 10. 7] Luc. 9, 35. 11] ib. 13] ib. 15] Deut. 18, 15. Act. 3, 22. 17] Act 3, 28. cf. Dent. 18, 19. 19] Es. 50, 10. 21] Ea. 44, 26. 26] Es. 63, 9. ) [*]( 2 usus est. itaque uttigo 4 ad quem acripsi: atque MB, ut qui Oehltruf, aeque Iun in secundo Pam: in primo MB 7 aubaudit scripsi: anbauditur MR 8 repromisit JBl 9 promissi R3, promisit MRl 12 eras Urs: erat MB 13 nisi quem addidi 17 sensum Gel 20 deum ad- [ didi fili M (i s. u. a m. 1) 24 Christum Urs: Christo MR reliqui aliquo M 26 decensionem M 27 deus JIB, dominus Pam )
495
saluos eos faciet, ipse iam praedicans et implens legem et prophetas. traditit igitur pater filio discipulos nouos, ostensis prius cum illo Moyse et Helia in claritatis praerogatiua atque ita dimissis, quasi iam et officio et honore dispunctis, ut hoc ipsum confirmaretur propter Marcionem, societatem esse etiam claritatis Christi cum Moyse et Helia. totum autem habitum uisionis istius habemus etiam apud Abacuc, ubi spiritus ex persona interdum apostolorum: domine, audiui auditum tuum et extimui - quem magis quam uocis caelestis illius: hic est filius meus dilectus, hunc audite? — consideraui operam tuam (et) excidi mente - quando magis quam cum uisa claritate eius nesciit quid diceret Petrus? — in medio duorum animalium cognosceris, Moysi et Heliae, de quibus et Zacharias uidit in figura duarum olearum et duorum ramulorum oleae. nam hi sunt, de quibus dictum est illi: duo filii opimitatis adsistunt domino uniuersae terrae. et rursus idem Abacuc: operuit caelos uirtus, utique nubilo illo, et splendor eius ut lux erit, utique qua etiam uestitus eius refulsit. et si commemoremur promissionis Moysi, hic inuenietur expuncta. cum enim desiderasset conspectum domini Moyses dicens: si ergo inueni gratiam coram te, manifesta mihi te, ut cognoscenter uideam te, eum conspectum desiderans, in quo hominem esset acturus, quod propheta sciebat, — ceterum dei faciem, iam audierat, nemo homo uidebit et uiuet - et hunc, inquit, sermonem, quem dixisti, faciam tibi. et rursus Moyses: ostende mihi [*]( 1] cf. Matth. 5, 17. 8—13] Hab. 8, 1-2. 10] Lnc. 9, 35. 14] cf. Zach. 4, 3. 16] Zach. 4, 14. 17] Hab. 8, 3-4. 21] Exod. 33, 13. 24] Exod. 33, 20. 25] Exod. 33, 17. 26] Exod. 33, 18. ) [*]( 1 faciet MR, fecit Pam 9 quem i28, quam MRl uocis R, noces MF 11 operam tuam MR, opera tua Pam (et) excidi Rig: excidi R, excedi M 17 rursus M, rursum Ruulgo 21 ergo om. R1 22 mihi te NF, te mihi Ruulgo 24 parenthesin indicaui: Bciebat. ceterum uulgo (de) dei facie Oehlerus faciem iam uulgo 25 uidebit M, uidebit me R reliqui praeter Rig inquit scil. deuI )
496
gloriam tuam. et dominus similiter de futuro: ego praecedam gloria mea, et reliqua. et in nouissimo: et tunc uidebis posteriora mea, non lumbos nec suras, sed quam desiderauerat gloriam in posterioribus temporibus reuelandam, in qua facie ad faciem uisibilem se ei repromiserat, etiam ad Aaronem dicens: et si fuerit prophetes in nobis, in uisione cognoscar illi et in uisione loquar ad eum, non quomodo ad Moysen; os ad os loquar ad eum, in specie — utique hominis, quam erat gestaturus — non in aenigmate. nam et si Marcion noluit eum conloquentem domino ostensum, sed stantem, tamen et stans os ad os stabat et faciem ad faciem, — cum illo, inquit, non \'extra illum\' — in gloria ipsius, nedum in conspectu. de qua gloria non aliter - inlustratus discessit a Christo quam solebat a creatore, proinde tunc oculos percutiens filiorum Israhelis, quemadmodum et nunc excaecati Marcionis, qui hoc quoque argumentum aduersus se facere non uidit.