Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Desinat nunc haereticus a Iudaeo, aspis, quod aiunt. a uipera, mutuari uenenum, euomat iam hinc proprii ingenii uirus, phantasma uindicans Christum. nisi quod et in ista sententia alios habebit auctores, praecocos et abortiuos quodammodo Marcionitas, quos apostolus Iohannes antichristos pronuntiauit, negantes Christum in carne uenisse, et tamen non. ut alterius dei ius constituerent, quia et de isto notati fuissent. : sed quoniam incredibile praesumpserant deum carnem. quo magis antichristus Marcion sibi eam rapuit praesumptionem. aptior scilicet ad renuendam corporalem substantiam Christi. [*]( 24] cf. I Ioh. 2, 18. 22. ) [*]( 2 domini Lcd: dominum MR 3 <et) laesaa est. unus quidem eorum Pam 4 consputatus M, consputus R conuulsus est et F 7 oblatus om. F 10 fruerentur R, fruentur M 15 secundum <qui est in honore et gloria) Pam 22 in ista M, ista R uulgo 23 praecocos MF, praecoquos R uulgo abortiuos R, auorsiuos M 26 isto MGR3, isti Rt 27 praesuniserantitf 2spraesumtionemilf 29apertior F rennuendaniJlf )

389
qui ipsum deum eius nec auctorem carnis induxerat nec resuscitatorem, optimum uidelicet et in isto et diuersissimum a mendaciis et fallaciis creatoris. et ideo Christus eius, ne mentiretur, ne falleret et hoc modo creatoris forsitan deputaretur. non erat quod uidebatur et quod erat mentiebatur: caro nec caro, homo nec homo. proinde deus, opinor, nec deus. cur enim non etiam dei phantasma portauerit? an credam ei de interiore substantia, qui sit de exteriore frustratus? quomodo uerax habebitur in occulto tam fallax repertus in aperto? quomodo antem, in semetipso ueritatem spiritus, fallaciam carnis confundens, negatam ab apostolo lucis, id est ueritatis, et tenebrarum, id est fallaciae, commisit communicationem? iam nunc. cum mendacium deprehenditur Christi caro, sequitur, ut et omnia, quae per carnem Christi gesta sunt, mendacio gesta sint, congressus contactus conuictus ipsae quoque uirtutes. si enim tangendo aliquem liberauit a uitio uel tactus ab aliquo, quod corporaliter actum est non potest uere actum credi sine corporis ipsius ueritate. nihil solidum ab inani, nihil plenum a uacuo perfici licuit, putatiuus habitus, putatiuus actus: imaginarius operator, imaginariae operae. sic nec passiones Christi eius fidem merebuntur. nihil enim passus est qui non uere est passus; uere autem pati phantasma non potuit. euersum est igitur totum dei opus. totum Christiani nominis et pondus et fructus, mors Christi, negatur, quam tam impresse apostolus demandat, utique ueram, summum eam fundamentum euangelii constituens et salutis nostrae et praedicationis suae. tradidi enim. inquit, uobis in primis, quod Christus mortuus sit pro peccatis nostris et quod sepultus sit et quod resurrexerit tertia die. porro, si caro eius negatur, quomodo mors eius adseueratur, quae propria carnis [*]( 11] cf. II Cor. fi. 14. 25J cf. I Cor. 15, 14. 27J I Cor. 15, 3-4. ) [*]( 6 homo, proinde uulf/o opinor scripsi: Christus MR 10 falhwiam MEt, fallacia R3 uulgo 12 tenebrarum, id est fallaciae scripst: fallaciae id est tenebrarum MR 13 Christi Urs: Christus MR 16 liberauit R, liberabit MF 29 resurrexerit MF, resurrexit R )
390
est passio, per mortem reuertentis in terram, de qua est sumpta, secundum legem sui auctoris? negata uero morte. dum caro negatur, nec de resurrectione constabit. eadem enim ratione non resurrexit, qua mortuus non est, non habendo substantiam scilicet carnis, cuius sicut et mors ita et resurrectio est. proinde resurrectione Christi infirmata etiam nostra i subuersa est. nec ea enim ualebit, propter quam Christus I uenit, si Christi non ualebit. nam sicut illi, qui dicebant resurrectionem mortuorum non esse, reuincuntur ab apostolo ex resurrectione Christi, ita resurrectione Christi non consistente aufertur et mortuorum resurrectio. atque ita inanis I est et fides nostra, inanis et praedicatio apostolorum. inue-: niuntur autem etiam falsi testes dei, quod testimonium dixerint. quasi resuscitauerit Christum, quem non resuscitauit. et sumus adhuc in delictis, et qui in Christo dormierunt. perierunt. sane resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Chiistus.I

In ista quaestione qui putaueris opponendos esse nobis I angelos creatoris, quasi et illi in phantasmate, putatiuae utique carnis, egerint apud Abraham et Loth, et tamen uere sint et congressi et pasti et operati quod mandatum eis fuerat, primo non admitteris ad eius dei exempla, quem destruis. nam et quanto meliorem et perfectiorem deum inducis, tanto non competunt illi eius exempla, quo nisi diuersus in totum n<m erit omnino melior atque perfectior. dehinc scito nec illud concedi tibi, ut putatiua fuerit in angelis caro, sed uerae et solidae substantiae humanae. si enim difficile non fuit illi. putatiuae carni ueros et sensus et actus exhibere, multo facilius habuit, ueris et sensibus et actibus ueram dedisse substantiam carnis, uel qua proprius auctor et artifex eius. [*]( 1] cf. Gen. 3, 19. 8] cf. I Cor. 15, 12. 11] cf. I Cor. 15. 14. 1\'21 cf. I Cor. 15, 15. 14] cf. Cor. 15, 17. 18. ) [*]( 1 reuertentis Lat: deuertentis MR 2 sumta M 7 est om. F 8 si Christi lIf. si Christus R ualebit MR. resurresit Pam 10 resurrpctione (yr. loco)-mortuorum om. F 12 inanis et lun: inanis 6t JIR, inanis est <et) Pam 23 exempla eius M (corr. m. T) 27 carni Kellnerus: carnis MR )

391
tuus enim deus eo, quod carnem nullam omnino produxerit, merito fortasse phantasma eius intulerit, cuius non ualuerat ueritatem, meus autem deus, qui illam de limo sumptam in hanc reformauit qualitatem, nondum ex semine coniugali et tamen carnem, aeque potuit ex quacumque materia angelis quoque adstruxisse carnem, qui etiam mundum ex nihilo in tot ac talia corpora, et quidem uerbo, aedificauit. et utique, si deus tuus ueram quandoque substantiam angelorum hominibus pollicetur, — erunt enim, inquit, sicut angeli — cur non et deus meus ueram substantiam hominum angelis accommodarit (unde)unde sumptam? quia nec tu mihi respondebis, unde illa apud te angelica sumatur. sufficit mihi hoc definire, quod deo congruit, ueritatem scilicet eius rei, quam tribus testibus sensibus obiecit: uisui tactui auditui. difficilius deo mentiri quam carnis ueritatem (unde)unde producere, licet non natae. ceterum et aliis haereticis, definientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse, si uere fuisset humana, certa ratione respondemus, qua et humana uere fuerit et innata: humana uere propter dei ueritatem, a mendacio et fallacia extranei, et quia non possent humanitus tractari ab hominibus nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut natiuitatem nostram natiuitate sua reformaret atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolueret resurgendo in carne, in qua natus est, ut et mori posset. ideoque et ipse cum angelis tunc apud Abraham in ueritate quidem carnis apparuit, sed nondum natae, quia nondum moriturae, sed ediscentis iam inter homines conuersari. quo magis angeli, neque ad [*]( 9] Luc. 20, 36. ) [*]( 1 enim scripsi: autem MR deus eo 111R, ab eo F 4 hanc-qualitatem scripsi: hac qualitate MR 5 carnem om. F 7 ac MF, et R 8 tuus om. F 10 et om. F 11 undeunde Urs: unde MR 12 sumatur, sufficit uulgo 15 undeunde Lat: unde MR 18 certa ratione -= mit dem beslimmten Grunde qua MR, quia Oehlerus (in notis) 27 ediscentis scripsi (cf. 373, 18 et de carne Chr. c. 6): et discentes Afii1, discentis i23 )
392
moriendum pro nobis dispositi, breuem carnis commeatum non debuerunt nascendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri eam fuerant. sed (unde)unde sumpta et quoquo modo omnino demissa, mentiti eam tamen non sunt. si creator facit angelos spiritus et apparitores suos ignem flagrantem, tam uere spiritus quam et ignem, idem illos uere fecit et carnem, ut nunc recordemur et haereticis renuntiemus eius esse promissum homines in angelos reformandi quandoque, qui angelos in homines formarit aliquando.

Igitur non admissus ad consortium exemplorum creatoris, ut alienorum et suas habentium causas, uelim edas et ipse consilium dei tui, quo Christum suum non in ueritate carnis exhibuit. si aspernatus est illam ut terrenam et, ut dicitis. stercoribus infersam, cur non et simulacrum eius proinde despexit? nullius enim dedignandae rei imago dignanda est: sequitur statum similitudo. \'sed quomodo inter homines conuersaretur, nisi per imaginem substantiae humanae\'? cur ergo non potius per ueritatem, ut uere conuersaretur, si necesse habebat conuersari? quanto dignius necessitas fidem quam stropham administrasset! satis miserum deum instituis, hoc ipso, quod Christum suum non potuit exhibere nisi in indignae rei effigie. et quidem alienae. aliquatenus enim indignis conueniet uti, si nostris, sicut alienis non congruet uti, licet dignis. cur enim non in aliqua alia digniore substantia uenit, et inprimis sua, ne et indigna et aliena uideretur eguisse? si creator meus per rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et globum cum homine congressus est et elementorum corporibus in repraesentationibus sui usus est, satis haec exempla diuinae [*]( 4] cf. Ps. 103, 4. 251 cf. Exol 3, 2. 26] cf. Exod. 14, 19. ) [*]( 1 brcuem 11, breue MF 2 sumsisse M 3 fuerant, sed utdgo undeunde Pum: unde MR surnta M, sumptam R modo mentiti omnino M 4 demissa scripsi: dimissam MR 10 admissus ■R3, admissum 31Rl 11 suas om. F uel imeudas M 12 tui R3, uti MRl 17 humanae om. F 19 stropham MIP, stofam JJ1, scofam F 22 aliquatenus acrtiysi: aliquantis Mli uti si !łI, ut si Rt, uti R3 26 idem R:t, id est MW )

393
potestatis ostendunt deum non eguisse aut falsae aut etiam uerae carnis paraturae. ceterum si ad certum spectamus, nulla substantia digna est, quam deus induat. quodcumque induerit, ipse dignum facit, absque mendacio tamen. et ideo quale est, ut dedecus existimarit ueritatem potius quam mendacium carnis? atquin honorauit illam fingendo. quanta iam caro est, cuius phantasma necessarium fuit deo superiori!

Totas istas praestigias putatiuae in Christo corpulentiae Marcion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae humanae natiuitas quoque eius defenderetur atque ita Christus creatoris uindicaretur, ut qui nascibilis ac per hoc carneus adnuntiaretur. stultissime et hic Ponticus: quasi non facilius crederetur in deo caro non nata quam falsa, praestruentibus uel maxime fidem istam angelis creatoris in carne uera conuersatis nec tamen nata. nam et Philumene illa magis persuasit Appelli ceterisque desertoribus Marcionis ex fide quidem Christum circumtulisse carnem, nullius tamen natiuitatis, utpote de elementis eam mutuatum. quodsi uerebatur Marcion, ne fides carnis natiuitatis quoque fidem induceret, sine dubio qui homo uidebatur natus utique credebatur. nam et mulier quaedam exclamauerat: beatus uenter, qui te portauit, et ubera, quae hausisti. et quomodo mater et fratres eius dicti sunt foris stare? certe, cum et ipse se filium hominis praedicaret, natum scilicet profitebatur. et uidebimus de his capitulis suo in tempore: nunc, ut haec omnia ad euangelii distulerim examinationem, tamen quod supra statui: si omni modo natus credi habebat qui homo uidebatur, uane natiuitatis fidem consilio imaginariae carnis expugnandam putauit. [*]( 21] Luc. 11, 27. 22] cf. Loc. 8, 20. ) [*]( 2 paraturae MF, paratura R utilgo 13 in deo caro scripsi: caro in i]r<i MR 15 magis cf. supra facilius 16 appelli MF, Apelli 11 18 mutuatuin R, mutuatam MF 24 uerba et uidebimus-tempore, quae in libr. mss. paulo supra post foris stare leguntur, huc transtuli 25 in t-nipore MF, tempore Ruulgo 26 tamen quod supra statui scil. teneo, qnnd nescio an pro tamen sit rescribendum. 28 expugnandam MRl (cf. ■704. 27), expungendam R3uulgo )

394
quid enim profuit non uere fuisse quod pro uero haberetur. tam carnem quam natiuitatem? aut si dixeris: uiderit opinio humana, iam deum tuum honoras fallaciae titulo, si aliud se sciebat esse quam quod homines fecerat opinari, iam tu potuisti etiam natiuitatem putatiuam illi accommodasse, ne in hanc quoque impegisses quaestionem. nam et mulierculae nonnumquam praegnantes sibi uidentur, aut sanguinis tributo I aut aliqua ualitudine inflatae. et utique debuerat phantasmati?I scaenam decucurrisse, ne originem carnis non desaltasset qui i personam substantiae ipsius egisset. plane natiuitatis merdacium recusasti: ipsam enim carnem ueram edidisti. turpissimum scilicet dei etiam uera natiuitas. age iam, perora in illa sanctissima et reuerenda opera naturae, inuehere in totum quod es; carnis atque animae originem destrue; cloacam uoca uterum, tanti animalis, id est hominis, producendi officinam: persequere et partus inmunda et pudenda tormenta et ipsius exinde puerperii spurcos anxios ludicros exitus: tamen, cum omnia ista destruxeris, ut deo indigna confirmes, non erit indignior morte natiuitas et cruce infantia et natura poena et caro damnatione. si uere ista passus est Christus. minus fuit nasci; si mendacio passus est, ut phantasma, potuit: et mendacio nasci. summa ista Marcionis argumenta. per\' quae alium efficit Christum, satis, opinor, ostendimus nOli\'i consistere omnino, dum docemus magis utique competere i deo ueritatem quam mendacium eius habitus, in quo Christum suum exhibuit. si ueritas fuit, caro fuit, si caro fuit, natus i est. ea enim, quae expugnat haec haeresis, confirmantur, cum I ea, per quae expugnat, destruuntur. itaque, si carneus habe-\' bitur, quia natus, et natus, quia carneus, quia phantasma [*](4 tu scripsi: tunc MR 9 carnis J/223. carnem Ml desaltasset R\',\' adeltasset MRl 10 plane natiuitatis .... edidisti cum ironia dH; animaduertas 12 etiam uera natiuitas scii.: non solum uera caro 13 inuehere R, inueherer MF 14 animae om. F uoca una. ? 18 indigna F, digna MR 20 caro damnatione scripsi: carne damnati\'» JIR 21 fuit MF, fuisset R 24 consisterem M )
395
non fuerit, ipse erit agnoscendus, qui in carne et ex natiuitate uenturus adnuntiabatur a creatoris prophetis. utpote Christus creatoris.

Prouoca nunc, ut soles, t ad hanc Esaiae comparationem Christi, contendens illam in nullo conuenire. \'primo enim\', inquis, (Christus Esaiae Emmanuhel uocari habebit, dehinc uirtutem sumere Damasci et spolia Samariae aduersus regem Assyriorum\'. porro iste, qui uenit, neque sub eiusmodi nomine est editus neque ulla re bellica functus est. at ego te admonebo, uti cohaerentia quoque utriusque capituli recognoscas. subiuncta est enim et interpretatio Emmanuhelis: nobiscum deus, uti non solum sonum nominis spectes sed et sensum. sonus enim Hebraicus, quod est Emmanuhel, suae gentis est, sensus autem eius, quod est deus nobiscum, ex interpretatione communis est. quaere ergo an ista uox (nobiscum deus\\ quod est Emmanuhel, exinde quod Christus inluxit, agitetur in Christo. et puto. non negabis, utpote qui et ipse dicas (όdeun nobiscum\\ [dicitur] id est Emmanuhel. aut si tam uanus es, ut, quia penes te \'nobiscum deus\' dicitur, non Emmanuhel, idcirco nolis uenisse illum, cuius proprium sit uocari Emmanuhel, quasi non et hoc sit \'deus nobiscum\', inuenies apud Hebraeos Christianos, immo et Marcionitas, Emmanuhelem nominare, cum uolunt dicere \'nobiscum deus\'; sicut et omnis gens, quoquo sono dixerit \'deus nobiscum\', Emmanuhelem pronuntiabit, in sensu sonum expungens. quodsi Emmanuhel \'nobiscum deus\' est, deus autem nobiscum Christus est, qui etiam in nobis est, — quotquot enim [*]( 4—400, 16J cf. adu. Iudaeos c. 9. 6] cf. Es. 7, 14. cf. Es. 8. 4. 11] Matth. 1, 23. 26] Gal. 3, 27. ) [*]( 4 adhuc <ad) fort., Eng intercidisse suspicatur in antecedentibus prophetiam Esaiae 7 aduersus MF, aduersum R uulgo 16 exinde quo fort. 18 dicitur seclusi quae infra l. 7 sequuntur: idcirco—deus nobiscum in JJIF etiam hic, ante aut si tam uanus es leguntur: del. R 19 nobiacutn deus MF, nobiscum R 21 et hoc sit scripsi: hoc sit et MR 23 nobiscum deus R3, deus nobiscum deus MRl 24 pronuntiabit Eng: pronuntiauit MR )

396
in Christum tincti estis, Christum induistis — tam proprie est Christus in significatione nominis, quod est (nobiscum deus\', quam in sono nominis, quod est Emmanuhel. atque ita constat uenisse iam illum, qui praedicabatur Emmanuhel. quia quod significat Emmanuhel uenit, id est \'nobiscum deus\'.

Aeque sono nominum duceris, cum uirtutem Damasci et spolia Samariae et regem Assyriorum sic accipis, quasi bellatorem portendant Christum creatoris, non animaduertens quid scriptura praemittat: quoniam priusquam cognoscat (puer) uocare patrem et matrem, accipiet uirtutem Damasci et spolia Samariae aduersus regem Assyriorum. ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an hominem iam Christum exhibere possit, nedum imperatorem. scilicet uagitu ad arma esset conuocaturus infans, et signa belli non tuba sed crepitacillo daturus, nec ex equo uel de curru uel de muro sed de nutricis aut gerulae suae collo siue dorso hostem destinaturus, atque ita Damascum et Samariam pro mammillis subacturus! aliud est, si penes Ponticos barbaricae gentis infantes in proelium erumpunt, credo, ad solem uncti prius, dehinc pannis armati et butyro stipendiati, qui ante norint lanceare quam lancinare. enimuero, si nusquam hoc natura concedit, ante militare quam uirum facere, ante uirtutem Damasci sumere quam patris et matris uocabulum nosse. sequitur, ut figurata pronuntiatio uideatur. sed et uirginem\'. inquit, \'parere natura non patitur, et tamen creditur prophetae\'. et merito. praestruxit enim fidem incredibili rei rationem edendo, quod in signum esset futura: propterea, inquit, dabit uobis dominus signo: ecce uirgo concipiet in utero [*]( 9] Es. 8, 4. 27] Es. 7, 14. ) [*]( 2 proprie scripsi: proprius MR 6 aeque <et> Pam <in)duceris fort. (cf. 419, 13 et locum gemellurn) 9 praemittat Pam: promittat JIR 10 puer add. Pum 12 inspicias R3, inspiciat lłlR1 18 barbaricae li. bavbariae MF 21 norunt F 22 uirum facere scripsi, loco gem, secutus: uiuere MJt, uirere (= nires habere) Eng 28 uobis R, nobis M )

397
et pariet filium. signum autem a deo, nisi nouitas aliqua monstruosa, iam signum non fuisset. denique Iudaei, si quando ad nos deiciendos mentiri audent, quasi non uirginem, sed iuuenculam concepturam et parituram scriptura contineat, hinc reuincuntur, quod nihil signi uideri possit res cotidiana, iuuenculae scilicet praegnatus et partus. in signum ergo disposita uirgo mater merito credetur, infans uero bellator non aeque; non enim et hic signi ratio uersatur. sed signo natiuitati nouae adscripto exinde post signum alibi ordo iam infantis edicitur, meI et butirum manducaturi, — nec hoc utique in signum: [est: malitiae non assentaturi] et hoc enim infantiae est — sed (et) accepturi uirtutem Damasci et spolia Samariae aduersus regem Assyriorum, serua modum aetatis et quaere sensum praedicationis, immo redde euangelio ueritatis quae posteriori detraxisti: et tam intellegitur prophetia quam renuntiatur expu-ncta. maneant enim orientales illi magi infantiam Christi recentem auro et ture munerantes: et accepit infans uirtutem Damasci sine proelio et armis. nam praeter quod omnibus notum est orientis uirtutem, id est uim et uires, auro et odoribus pollere solitam, certe est creatoris uirtutem ceterarum quoque gentium aurum constituere, sicut per Zachariam: et ludas praetendet apud Hierusalem et congregabit omnem ualentiam populorum per circuitum, aurum et [*]( 10] cf. Es. 7,15. 12] cf. Es.8,4. 16] cf. Matth. 2,11. 22] Zach. 14,14. ) [*]( t 1 pariet M 2 iam signum Lat (loc. gem. secutus): tam dignum Mlt 4 scriptara Rig: scripturam JI, om. R 6 iuuencula M 7 mater 111, et mater R uulgo credetur scripsi: crederetur MR, creditur Pam 8 natiuitati scripsi: natiuitatis MR 9 alibi (= alio loco, cf. 1.12) JIR, alius Pam 10 parenthesin indicaui 11 est-assentaturi seclusi infantiae Urs: infantia MR 12 sed <et) scripsi: sed MR 15 posteriori (euangeUo, ipsius scilicetMarcionis) scripsi: posterior MR quam renuntiatur expuncta om. F 16 enim MF, autem R uulgo infantiam Christi scripsi: in infantia Christum MR 17 acceperit Pam 19 et uires fort. delendum, ut quod interpolatum sit ex loco gemello, in quo non genuinum hoc esse cod. Fuldensis probat 20 creatoris NPam: creatori MR 21 Zachariam •_dicit> Pam 22 praeteudet MRX, pertendet R3 congregabit HI. congreganit MRl 23 omnium ualentiam susp. Eng )
398
argentum. de illo autem tunc auri munere etiam Dauid: et dabitur illi ex auro Arabiae, et rursus: reges Arabum et Saba munera offerent illi. nam et magos reges habuit fere oriens et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophoenicen ex distinctione Syriarum, cuius tunc uirtutem Christus accepit accipiendo insignia eius, aurum scilicet et odores, spolia autem Samariae ipsos magos, qui cum illum cognouissent et muneribus honorassent et genu posito adorassent quasi deum et regem sub testimonio indicis et ducis stellae, spolia sunt facti Samariae, id est idolatriae, credentes uidelicet in Christum. idolatriam enim Samariae nomine notauit, ut ignominiosae ob idolatriam, qua desciuerat tunc a deo sub rege Hieroboam. nec hoc enim nouum est creatori, figurate uti translatione nominum ex comparatione criminum. nam et archontas Sodomorum appellat archontas Iudaeorum et populum ipsum populum Gomorrae uocat, et idem alibi: pater, inquit, tuus Amorreus et mater tua Cethea, ob consimilem impietatem, quos aliquando etiam suos filios dixerat: filios generaui et exaltaui. sic et Aegyptus nonnumquam totus orbis intellegitur apud illum superstitionis et maledictionis elogio. sic et Babylon etiam apud Iohannem nostrum Romanae urbis figura est, proinde magnae et regno superbae et sanctorum dei debellatricis. hoc itaque usu magos quoque Samaritarum appellatione titulauit, despoliatos quod habuerant cum Samaritis, ut diximus, idolatriam. aduersus regem autem Assyriorum aduersus Herodem intellege, cui utique aduersati sunt magi tunc non renuntiando de Christo, quem intercipere quaerebat.

Adiuuabitur haec nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem existimans Christum ob armorum quorundam uocabula et eiusmodi uerba ex reliquorum quoque sensuum comparatione conuinceris. accingere, inquit Dauid, ensem super [*]( 1] Ps. 71. 15. 2] Ps. 71, 10. 7] cf. Es. 8, 4. 13] cf. llf Reg. 12, 28-31. 15] cf. Es. 1, 10. 17J Ez. 16, 8. 19] Es. 1, 2. 21] cf. Apoc. 14, 8; 17, 5; 18, 10. 27] cf. Matth. 2, 12. 32] Ps. 44, 4. ) [*]( 5 esset illRt, erat 2S3 26 intellige M 31 ensem Gel: ense MR )

399
++ femur. sed quid supra legis de Christo? tempestiuus decore praeter filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis. rideo, si, quem ad bellum ense cingebat, ei de tempestiuitate decoris et labiorum gratia blandiebatur. sic item subiungens: et extende et prosperare et regna, adiecit: propter ueritatem et lenitatem et iustitiam. quis enim ense (ea) operabitur et non contraria potius, dolum et asperitatem et iniustitiam, propria scilicet negotia proeliorum? uideamus ergo, an alius sit ensis ille, cuius alius est actus. nam et apostolus Iohannes in Apocalypsi ensem describit ex ore dei prodeuntem, bis acutum, praeacutum, quem intellegi oportet sermonem diuinum, bis acutum duobus testamentis legis et euangelii, acutum sapientia, infestum diabolo, armantem nos aduersus hostes spiritales nequitiae et concupiscentiae omnis, amputantem etiam a carissimis ob dei nomen. quodsi Iohannem agnitum non uis, habes communem magistrum Paulum, praecingentem lumbos nostros ueritate et lorica iustitiae et calciantem nos praeparationem euangelii pacis, non belli, adsumere iubentem scutum fidei, in quo possimus omnia diaboli , ignita tela extinguere, et galeam salutaris et gladium spiritus, quod est, inquit, dei sermo. hanc et dominus ipse machaeram uenit mittere in terram, non pacem. si tuus Christus est, ergo et ipse bellator est. si bellator non est, machaeram intentans allegoricam, licuit ergo et Christo creatoris in psalmo sine bellicis rebus ense sermonis praecingi figurato, cui supradicta tempestiuitas congruat et gratia labiorum, quem tunc iam cingebatur super femur apud Dauid, quandoque missurus in terram. hoc est enim, quod ait: et extende et [*]( 1] Ps. 44, 3. 5] Ps. 44, 5. 10] cf. Apoc. 19, 21; cf. Apoc. 2, 12. 14] cf. Eph. 6, 12. 15] cf. Matth. 19, 29; Marc. 10, 29-30; Luc. 14, 26. 17—20] cf. Eph. 6,14—17. 21] Eph, 6,18. cf. Matth. 10,34. 28] Pa. 44, 5. ) [*]( 6 ense (ea; operabitur Eng: <haec> ense operabitur Urs, ego olim locum gt-tnellum secutus post potius lacunam statuere uolui, sed imitatorem illic, quia interciderat ea siue haec, interpolandi negotium suscepisse uerisimi- Uu* est 11 accutum M 18 praeparationem MF, praeparatione R, per parationem (=, ev iw.p.ixzict) fort. 19 possumus Gel 25 ensem Pam )
400
prosperare et regna: extendens sermonem in omnem terram ad uniuersarum gentium uocationem, prosperaturus successu fidei, qua est receptus, et regnans exinde, qua mortem resurrectione deuicit. et deducet te, inquit, mirifice dextera tua, uirtus scilicet gratiae spiritalis, qua Christi agnitio deducitur. sagittae tuae acutae, peruolantia ubique praecepta et minae et traductiones cordis, compungentes et transfigentes conscientiam quamque. populi sub te concident, utique adorantes. sic bellipotens et armiger Christus creatoris, sic et nunc accipiens spolia, non solius Samariae uerum et omnium gentium. agnosce et spolia figurata, cuius et arma allegorica didicisti. figurate itaque et domino eiusmodi loquente et apostolo scribente, non temere interpretationibus eius utimur, quarum exempla etiam aduersarii admittunt, atque ita in tantum Esaiae erit Christus qui uenit, in quantum non fuit bellator. quia non talis ab Esaia praedicatur.

De quaestione carnis et per eam natiuitatis et unius interim nominis Emmanuhelis hucusque. de ceteris uero nominibus, et inprimis Christi, quid pars diuersa respondebit? si proinde commune est apud uos Christi nomen quemadmodum et dei, ut sic utriusque dei filium Christum competat dici. sicut utrumque patrem deum, certa ratio huic argumentationi refragabitur. dei enim nomen, quasi naturale diuinitatis, potest in omnes communicari, quibus diuinitas uindicatur, sicut et idolis, dicente apostolo: nam et sunt qui dicuntur dii siue in caelo siue in terris, Christi uero nomen, non ei natura ueniens sed ex dispositione. proprium eius efficitur, a quo dispositum inuenitur, nec in communicationem alii deo [*]( 4] Ps. 44, 5. - 6] Ps. 44, 6. H] ib. 25] I Cor. 8, 5. ) [*]( 4 deducet R (sic et in loco gemello cod. Fuld.), deducit M 6 utique Lnt 7 minae et traducticmes JIR. minantes traductionem Pam (ex loco gemellll. quipotius hinc sanundus mihi uidetur) transfigentes MRl. transfigurantas R3 (errore typotltetico, ut uidetur) 11 allegorica MR*, allegorice Rl 21 sic scripxi: sicut JIR 22 sicut scripsi: sic MR deum scripsi: dominum MR certa JIRI, certe R\'.1 uulgo 28 inuenitur. nec uulgo )

401
subiacet, maxime aemulo et habenti suam dispositionem. cui et nomina priuata debebit. quale est enim, quod diuersas dispositiones duorum commentati deorum societatem nominum admittunt in discordia dispositionum, quando nulla magis probatio adsisteret duorum et aemulorum deorum, quam si in dispositione eorum etiam diuersitas nominum inueniretur? nullus enim status differentiarum nonnisi proprietatibus appellationum consignatur. quibus deficientibus, si quando, nunc Graeca catachresis de alieno abutendo succurrit. apud deum autem deficere, puto, nihil debet, nec de alieno instrui dispositio eius. quis hic deus est, qui filio quoque suo nomina a creatore uindicat, non dico aliena, sed uetera et uulgata, quae uel sic non competerent deo nouo et incognito? quomodo denique docet nouam plagulam non adsui ueteri uestimento nec uinum nouum ueteribus utribus credi, adsutus ipse et inditus nominum senio? quomodo abscidit euangelium a lege, tota lege uestitus, in nomine scilicet Christi? quis illum prohibuit aliud uocari, aliud praedicantem, aliunde uenientem, cum propterea nec corporis susceperit ueritatem, ne Christus creatoris crederetur? uane autem noluit eum se uideri, quem uoluit uocari, quando et si uere corporeus fuisset, magis Christus creatoris non uideretur, si non uocaretur. at nunc substantiam respuit, cuius nomen accepit, etiam substantiam probaturus ex nomine. si enim Christus unctus est, ungui (autem) utique corporis passio est, qui corpus non habuit ungui omnino non potuit; qui ungui omnino non potuit Christus uocari nullo modo potuit. aliud est, si et nominis phantasma adfectauit. (sed quomodo\', inquit, \'inreperet in Iudaeorum fidem, nisi per sollemne apud eos et familiare nomen\'? inconstantem aut [*]( 14] cf. Matth. 9, 16. 17. ) [*]( 4 discordia scripsi: discordiam MR 6 dispositionei23, dispositionem MR1 K tunc Ciacconius 9 catachresis F, catachersis .hI, katachreBis R uulgo 10 deficere puto nihil debere Eng dispositio scripsi (cf. supra l. 1 tt 6): dispositiones MR 11 filio suo nomina quoque fort. 14 ueteri.. M 15 inditus M, inclitua F, indutus R uulgo 16 senio datiuum intellege aeque pendentem ab adsutus ut ab inditus 17 in deleri uult Eng 19 susperit M (ce 8. u. add. m. 1) 24 autem addidi 25 est. qui uulgo ) [*]( XXXXVII Tert. III. ) [*]( 26 )
402
subdolum deum narras: aut diffidentiae aut malitiositatis consilium est fallendo quid promouere. multo liberius atque simplicius egerunt pseudoprophetae, aduersus creatorem in sui dei nomine uenientes. sed nec effectum consilii huius inuenio, ! cum facilius aut suum crediderint Christum aut planum potius aliquem quam alterius dei Christum, sicut euangelium probabit. I

Nunc, si nomen Christi, ut sportulam furunculus, cap-; tauit, cur etiam Iesus uoluit appellari, non tam expectabili; apud Iudaeos nomine? nec enim, si nos, per dei gratiam intellectum consecuti sacramentorum eius, hoc quoque nomen agnoscimus Christo destinatum, ideo et Iudaeis, quibus adempta : est sapientia, nota erit res. denique ad hodiernum Christum\' sperant, non Iesum, et Heliam potius interpretantur Christum quam Iesum. qui ergo et in eo nomine uenit, in quo Christus \' non praesumebatur? potuit in eo solo nomine uenisse, quod solum praesumebatur. ceterum cum duo miscuit, speratum et insperatum, expugnatur utrumque consilium eius. siue enim \' ideo Christus, ut interim quasi creatoris inreperet, obstrepit Iesus, quia non sperabatur Iesus in Christo creatoris, siue (ideo Iesus,) ut alterius haberetur, non sinit Christus, quia non alterius sperabatur Christus quam creatoris. quid horum \' constare possit, ignoro. constabit autem utrumque in Christo I creatoris, in quo inuenitur etiam Iesus. quomodo, inquis? : disce et hic cum partiariis erroris tui, Iudaeis. cum successor I Moysi destinaretur Auses, filius Naue, transfertur certe de pristino nomine et incipit uocari Iesus. certe, inquis. hanc prius dicimus figuram futuri fuisse. nam quia Iesus Christus\' secundum populum — quod sumus nos, nati in saeculi desertis - introducturus erat in terram promissionis melle et lacte, [*](11J cf. Es. 29, 14. 24-403, 20] cf. adu. Iadaeos c. 9. 24] cf. Ios.\' 1,1-9. 25] cf.Num. 13,9.17. 28] cf. Nom. 14,29-31. 29] cf. Exod.3. S. ) [*]( 4 nec eras. M 5 crediderint scil. Iudaei 6 euangelium breuiter dictum pro: euangelii examinatio, quae sequetur ira libro IIII probauit susp. Eng (cf. Matih. 24, 24; Marc. 13, 22) 15 non om. R1 praesumebatur. potuit uulgo 18 ideo R, in deo MF obstrepit Urs; obrepitiUiJ 20ideolesus add. Urs 21 non om. F 22 constare in ras. a m. 1M 25 Auaes R, auies 31 )

403
manantem, — id est (in) uitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius — idque non per Moysen, id est non per legis disciplinam, sed per Iesum, (id est) per euangelii gratiam, prouenire habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi (praeceptis.) — petra enim Christus — ideo is uir, qui in huius sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus est figura, Iesus cognominatus. hoc nomen ipse Christus suum iam tunc esse testatus est, cum ad Moysen loquebatur. quis enim loquebatur, nisi spiritus creatoris, qui est Christus? cum ergo mandato diceret populo: ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam. qui te custodiat in uia et introducat in terram, quam paraui tibi; intendite illi et exaudite eum, ne inobaudieritis eum; non enim celabit te, quoniam nomen meum super illum est, angelum quidem eum dixit ob magnitudinem uirtutum, quas erat editurus, et ob officium prophetae, nuntiantis scilicet diuinam uoluntatem, Iesum autem ob nominis sui futuri sacramentum. id enim nomen suum confirmauit, quod ipse ei indiderat, quia non angelum nec Ausen, sed legum eum iusserat exinde uocitari. ergo si utrumque nomen competit in Christum creatoris, tanto utrumque non competit in Christum non creatoris, sicut nec reliquus ordo. facienda est denique iam hinc inter nos certa ista et iusta praescriptio et utrique parti necessaria, qua determinatum sit nihil omnino commune esse debere alterius dei Christo cum Christo creatoris. nam et a nobis proinde diuersitas defendenda est, sicut a nobis repugnanda est, quia nec uos probare poteritis alterius dei uenisse [*]( 4] cf. Ios. 5, 2. 5] cf. I Cor. 10, 4. 10] Exod. 23, 20-21. 1*J cf. Nura. 13, 17. ) [*]( 1 in addidi (sec. loco gem.) 3 id est add. Pam (sec. loc. gem.) õ praeceptis add. Pam (sec. lac. gem.) 6 imagine Pam 12 intende—exaudi —inobaudieris Pam 13 obaudieritis M (in a. u. add. m. 1) 14 celabit Eng: celauit MF, celaui Huulgo 15 eum R3, meam JZi?1 18 id rnim scripsi (loc. gem. secutus; cf. supra: quoniam nomen meum super illum est): identidem MR 19 auxsen M 21 creatoris-Christum om. F 22 nec 31, non R 25 Christo ...V, Christum R. ) [*]( 26* )
404
Christum, nisi eum longe alium demonstraueritis a Christo creatoris, nec nos eum creatoris uindicare, nisi talem eum ostenderimus, qualis constituitur a creatore. de nominibus iam, obduximus: mihi uindico Christum, mihi defendo Iesum.I