Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

His proluserim quasi de gradu primo adhuc et quasi de longinquo. sed exhinc iam ad certum et comminus dimicaturus, uideo aliquas etiamnunc lineas praeducendas, ad quas erit dimicandum, ad scripturas scilicet creatoris. secundum eas enim probaturus Christum creatoris fuisse, ut postea Christo suo adimpletas, necesse habeo ipsarum quoque scripturarum formam et, ut ita dixerim, naturam demandare, ne tunc in controuersiam deductae, cum adhibentur ad causas, et sua et causarum defensione commixta obtundant lectoris intentionem. [*]( 1 nero seclusi: alterum ergo Eng 2 sustinuisset Eng: sustinuisse MR 3 inquietasset ltlF, inquietasse Buulgo 8 creatorem om. F 9 reuelatus R, reuelatum MF 10 reuelatns MR, reuelatus est Rig (nescio unde) Oehlerus 11 praecederent. ergo Rig Oehlerus 20 proluserim MF, praeluserim R 21 exhinc iam scripsi: et hinc iam MR comminuI M, communis F, cominuB R 24 ut postea <a) Christo suo fort. 28 commixta scripsi: commixtae MR )

382
duas itaque causas prophetici eloquii adlego agnoscendas abhinc aduersariis nostris: unam, qua futura interdum pro iam transactis enuntiantur. nam et diuinitati competit quaecumque decreuerit ut perfecta reputare, quia non sit apud illam differentia temporis, apud quam uniformen statum temporis dirigit aeternitas ipsa, et diuinationi propheticae magis familiare est id, quod prospiciat, dum prospicit, iam uisum atque ita iam expunctum. id est omni modo futurum, demonstrare, sicut per Esaiam: dorsum meum posui in flagella, maxillas autem meas in palmas, faciem meam uero non auerti a sputaminibus. siue enim Christus iam tunc in semetipsum, secundum nos, siue prophetes de semetipso, secundum Iudaeos, pronuntiabat, nondum tamen factum pro iam transacto sonabat. alia species erit, qua pleraque figurate portenduntur per aenigmata et allegorias et parabolas, aliter intellegenda quam scripta sunt nam et montes legimus destillaturos dulcorem, non tamen, ut sapam de petris aut defrutum de rupibus speres, et terram audimus lacte et melle manantem, (non tamen,) ut de glebis credas te umquam placentas et Samias coacturum, quia nec statim aquilicem et agricolam se deus repromisit dicens: ponam flumina in regione sitienti et in solitudine buxum et cedrum; sicut et praedicans de nationum conuersione: benedicent me bestiae agri, sirenes et filiae passerum, non utique ab hirundinum pullis et uulpeculis et illis monstruosis fabulosisque cantricibus fausta omina relaturus est. et quid ego de isto genere amplius? cum etiam haereticorum apostolus ipsam legem indulgentem bobus terentibus os liberum non de bobus, sed de nobis interpretetur, et petram, potui subministrando [*]( 9] Es. 50, 6. 16] cf. Ioel 3, 18. 17] cf. Exod. 3, 8. 20J Es. 41, 19. 22] Es. 43, 20. 27] cf. I Cor. 9, 9—10. cf. Deut. 5. 2o. 28] ct\'. I Cor. 10, 4. ) [*]( 5 temporum Pam 6 ipsa. et uulgo 10 uero om. F 17 defrutum MRJ, defructum F, fructum Rl 18 non tamen add. R3, om. MRy 19 Samias MR, psomias Lat cocturum Leopoldus 21 in (alt. loco) otn. F cedrum et buxum Pam 24 uulpiculis M fabulosisque om. F 26 ethnicorum Lat 27 bobus (utroque loco) JI, bubus R uulgo )
383
comitem, Christum adleget fuisse, docens proinde et Galatas duo argumenta filiorum Abrahae allegorice cucurrisse, et suggerens Ephesiis, quod in primordio de homine praedicatum est, relicturo patrem et matrem et futuris duobus in unam carnem, id se in Christum et ecclesiam agnoscere.

Si satis constat de istis interim duabus proprietatibus Iudaicae litteraturae, memento, lector, constitisse, ut, cum tale quid adhibuerimus, non retractetur de forma scripturae, sed de statu causae. cum igitur haeretica dementia eum Christum uenisse praesumeret, qui numquam fuerat adnuntiatus, sequebatur, ut eum Christum nondum uenisse contenderet, qui semper fuerat praedicatus; atque ita coacta est cum Iudaico errore sociari et ab eo argumentationem sibi struere, quasi Iudaei, certi et ipsi ali(en)um fuisse qui uenit, non modo respuerint eum ut extraneum uerum et interfecerint eum ut aduersarium, agnituri sine dubio et omni officio religionis prosecuturi, si ipsorum fuisset. scilicet nauclero illi non quidem Rhodia lex, sed Pontica cauerat errare Iudaeos in Christum suum non licere, quando, et si nihil tale praedicatum in illos inueniretur, uel sola utique humana condicio deceptui obnoxia persuasisset Iudaeos errare potuisse, qua homines, nec statim praeiudicium sumendum de sententia eorum, quos credibile fuerit errasse. porro cum et praedicatum sit non agnituros eos Christum ideoque etiam perempturos, iam ergo ipse erit et ignoratus et interemptus ab illis, in quem ita admissuri praenotabantur. hoc si probari exigis, non eas scripturas euoluam, quae interemptibilem Christum edicentes utique et ignorabilem adfirmant, — nisi enim ignoratus nihil scilicet pati posset — sed reseruatis eis ad causam passionum eas praedicationes in praesenti sufficiet adhibere, quae interim ignorabilem probent Christum, et hoc breuiter, dum ostendunt omnem uim [*](1] cf. Gal. 4, 22—25. 8] cf. Eph. 5, 31—32. ) [*]( 1 galathas MF 2 duo om. F 6 satis est F 14 alienum scripsi: alium MR 18 cauerit F 23 fuerat Oehlerus 24 peremturos M 27 interemtibilem M et ignorabilem MF, ignorabilem R , )

384
intellectus ademptam populo a creatore. auferam, inquit, sapientiam sapientium illorum et prudentiam prudentiam; eorum abscondam, et: aure audietis et non audietis et oculis uidebitis et non uidebitis: incrassatum est enim cor populi huius et auribus grauiter audierunt et oculos concluserunt, ne quando auribus audiant et oculis uideant et corde coniciant et conuertantur et \'sanem illos. hanc enim obtusionem salutarium sensuun: meruerant, labiis diligentes deum, corde autem longe absistentes ab eo. igitur si Christus quidem adnuntiabatur a creatore solidante tonitruum et condente spiritum et adnuntiante in homines Christum suum secundum Iohelem prophetam, si omnis spes Iudaeorum, ne dicam etiam gentium, in Christi reuelationem destinabatur, sine dubio id demonstrabantur non agni. turi et non intellecturi ablatis agnitionis et intellegentiae uiribus, sapientia atque prudentia, quod adnuntiabatur, id est Christus, erraturis in eum principalibus sapientibus eorum, id est scribis, et prudentibus eorum, id est Pharisaeis, pariter et populo auribus audituro et non audituro, utique Christum docentem, et oculis uisuro et non uisuro, utique Christum signa facientem, secundum quod et alibi: et quis caecus. nisi pueri mei? et quis surdus, nisi qui dominatur eorum? sed et cum exprobrat per eundem Esaiam: filios. generaui et exaltaui, at illi me reiecerunt; agouit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui. Israhel autem me non cognouit et populus me non intellexit. nos quidem certi Christum semper in prophetis locutum, — spiritum scilicet creatoris, sicut propheta testatur: [*]( 1] Es. 29, 14. 3] Es. 6, 9-10. 9] cf. Es. 29, 13. 10J ct. Am. 4j 13. 21] Es. 42, 19. 23J Es. 1, 3. ) [*]( 8 obtusionem M, obtunsionem R 11 condente Lat: concludente Mll 12 iohelem M, Ioelem R, Amos Pam 13 ne Urs (ne dicam etiam cf. 3S7, 23): nedum lJlR 16 sapientia atque prudentia R, sapientiam atque prudentiam MF 18 prudentibus eorum MF, prudentibus R 22 dominantur fort. )
385
persona spiritus nostri Christus dominus — qui ab initio uicarius patris in dei nomine et auditus sit et uisus, scimus ipsius uoces eiusmodi fuisse, iam tunc Israheli exprobrantis quae in illum commissuri praedicabantur: dereliquistis dominumetin iram prouocastis sanctum Israhel. si uero non in Christum, sed in ipsum potius deum uolueris referre omnem Iudaicae ignorantiae de pristino reputationem, nolens etiam retro sermonem et spiritum, id est Christum creatoris, despectum ab eis et non agnitum, sic quoque reuinceris. non negans enim filium et spiritum et substantiam creatoris esse Christum eius, concedas necesse est eos, qui patrem non agnouerint, nec filium agnoscere potuisse per eiusdem substantiae condicionem, cuius si plenitudo intellecta non est, multo magis portio certe, qua plenitudinis consors. his ita dispectis iam apparet, quomodo et respuerint Iudaei Christum et interemerint, non ut extraneum Christum intellegentes, sed ut suum non agnoscentes, quia nec extraneum intellegere potuissent de quo nihil umquam fuerat adnuntiatum, cum intellegere potuissent de quo semper- fuerat praedicatum. id enim intellegi uel non intellegi capit, quod habendo substantiam praedicationis habebit et materiam uel agnitionis uel erroris. quod uero materia (ea) caret, non admittit sapientiae euentum. et adeo non qua alterius dei Christum auersati persecutique sunt, sed qua solummodo hominem, quem planum in signis et aemulum in doctrinis existimabant, ut et ipsum hominem qua suum, id est Iudaeum, sed Iudaismi [*]( 1] Thren. 4, 20. 4] Es. 1, 4. ) [*]( 1 Christus dominus R3, Christum dominum MRl qui MR3F, quia Rl a exprobrantis Rz, exprobranti MR1 4 dereliquistis MR3, dereliquisti R1 5 prouocastis DiR\'h\', prouocasti R1 6 si uero R3, nero si JfB1 14 portio, certe uulgo 17 quia nec NRI, qui enim 113 uulgo 19 cum R3, non MRX potuissent MR1, <non) potuissent RJ uulgo 20 habendo R, habentes M 22 ea addidi 23 quia adeo JF non qua R3, non aeque MRl 24 sunt, sed MR, scilicet sed F ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 25 )
386
torem et destructorem, deduxerint in iudicium et suo iure punierint, alienum scilicet non indicaturi. tanto abest, ut alienum Christum intellexisse uideantur qui nec hominem eius ut alienum iudicauerunt.

Discat nunc haereticus ei abundanti cum ipso licebit Iudaeo rationem quoque errorum eius, a quo ducatum mutuatus in hac argumentatione, caecus a caeco, in eandem decidit foueam. duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos totidem aduentus eius praenotasse: unum in humilitate, utique primum, cum tamquam ouis ad uictimam deduci habebat et tamquam agnus ante tondentem sine uoce, ita non aperiens os. ne aspectu quidem honestus. adnuntiauimus enim, inquit. de illo: sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti. et non est species eius neque gloria, et uidimus eum. et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga et sciens ferre infirmitatem, ut positus a patre in lapidem offensionis et petram scandali, minoratus ab eo modicum citra angelos, uermem se pronuntians et non hominem, ignominiam hominis et nullificamen populi. quae ignobilitatis argumenta primo aduentui competunt sicut sublimitatis secundo, cum fiet iam non lapis offensionis nec petra scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem adsumptus et sublimatus in consummationem templi, ecclesiae scilicet, et petra sane illa apud Danihelem de monte praecisa, quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. de quo aduentu idem prophetes: et ecce cum nubibus caeli i tamquam filius hominis ueniens uenit usque ad [*](5-388, 19] cf. adu. Iudaeos cap. 14. 7] cf. Matth. 15, 14: Luc. ! 6, 39. 10-121 cr. Ea. 53, 7. 121 cf. Es. 53, 2. 3. 17J cf. Koni. 9, 33. I Petro 2, 6. 7. cf. Es. 28. 16: 8, 14. 18] cf. Ps. 8. 6. 19} cf. Ps. 21, 7. 23] cf. Es. 28, 16; Ps. 117, 22; Eph. 2, 21; I Petro 2, 4-6. 27] Dan. 7, 13. 14. ) [*]( 5 discat MRF. dicat Rt abunti M 7 decidit MR\', deductus R\'J j 9 totidem om. F 12 os MR, os(suum\' Pam ne MR, nec FPam 27 aduentu MR, <secundo) aduentu Pam i )

387
ueterem dierum. aderat in conspectu eius, et qui adsistebant adduxerunt illum. et data est ei potestas regia et omnes nationes terrae secundum genera et omnis gloria famulabunda. et potestas eius usque in aeuum quae non auferetur, et regnum eius quod non uitiabitur. tunc scilicet habiturus est speciem honorabilem et decorem indeficientem super filios hominum, - tempestiuus enim, inquit, decore citra filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis; propterea benedixit te deus in aeuum. accingere ensem super femur tuum, potens tempestiuitate tua et pulchritudine tua — cum et pater, posteaquam diminuit eum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronabit illum et subiciet omnia pedibus eius. tunc et cognoscent eum qui compugerunt et caedent pectora sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnouerunt eum in humilitate condicionis humanae: et homo est, inquit Hieremias, et quis cognoscet illum? quia et: natiuitatem eius, Esaias, quis, inquit, enarrabit? sic et apud Zachariam in persona Iesu, immo et in ipso nominis sacramento, uerus summus sacerdos patris, Christus Iesus, duplici habitu in duos aduentus deliniatur, primo sordidis indutus, id est carnis passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus aduersabatur ei. auctor scilicet Iudae traditoris, ne dicam etiam post baptisma temptator, dehinc despoliatus pristinas sordes et exornatus podere et mitra et cidari munda, id est secundi aduentus gloria et honore. si enim et duorum hircorum, qui ieiunio offerebantur, faciam interpretationem, nonne et illi utrumque ordinem [*]( 7] Ps. 44, 3-5. 12] cf. Ps. 8, 6. 13] cf. Ps. 8, 7. 14] cf. Zaeh. 12, 10, 12. Ioh. 19, 37. 16] Hier. 17, 9. 17] Es. 53, 8. 18] cf. Zach. 3, 3-5. 26] cf. Leu. 16, 5-10. ) [*]( 1 (et) aderat Pam 6 uitiabitur. tunc Eng: uitiabitur, tunc uulgo est Eng (loc. gem. secutus): et MR 7 supra F parenthesit. indicavit Eng 9 in aeternum F 13 <sub> pedibus Pam Ilj humanae <constitutum) Pam 19 ipsius Pam 25 cidari manda R, ddarim mundam M 26 enim non satis apte hic poni uidetur; aptim crte in loco gemello, quippe ubi antecedant aliqua de Ioscdech sacerdote, quae an hic interciderint suo iure dubitat Eng ) [*]( 25* )
388
Christi figurant? pares quidem atque consimiles propter eundem domini conspectum, quia non in alia uenturus est forma, ut qui agnosci habeat a quibus laesus est. alter autem eorum circumdatus coccino, maledictus et consputatus et conuulsus et compunctus, a populo extra ciuitatem abiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus dominicae passionis, alter uero pro delictis oblatus et sacerdotibus templi in pabulum datus secundae repraesentationis argumenta signabat, qua delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis, id est ecclesiae, dominicae gratiae quasi uisceratione quadam frueren tur, ieiunantibus ceteris a salute. igitur quoniam primus aduentus et plurimum figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus canebatur, secundus uero et manifestus et deo condignus. idcirco, quem facile et intellegere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum, non inmerito decepti sunt: circa obscuriorem, certe indigniorem, id est primum. atque ita in hodiernum negant uenisse Christum suum, quia non in sublimitate uenerit, dum ignorant etiam in humilitate fuisse uenturum.

Desinat nunc haereticus a Iudaeo, aspis, quod aiunt. a uipera, mutuari uenenum, euomat iam hinc proprii ingenii uirus, phantasma uindicans Christum. nisi quod et in ista sententia alios habebit auctores, praecocos et abortiuos quodammodo Marcionitas, quos apostolus Iohannes antichristos pronuntiauit, negantes Christum in carne uenisse, et tamen non. ut alterius dei ius constituerent, quia et de isto notati fuissent. : sed quoniam incredibile praesumpserant deum carnem. quo magis antichristus Marcion sibi eam rapuit praesumptionem. aptior scilicet ad renuendam corporalem substantiam Christi. [*]( 24] cf. I Ioh. 2, 18. 22. ) [*]( 2 domini Lcd: dominum MR 3 <et) laesaa est. unus quidem eorum Pam 4 consputatus M, consputus R conuulsus est et F 7 oblatus om. F 10 fruerentur R, fruentur M 15 secundum <qui est in honore et gloria) Pam 22 in ista M, ista R uulgo 23 praecocos MF, praecoquos R uulgo abortiuos R, auorsiuos M 26 isto MGR3, isti Rt 27 praesuniserantitf 2spraesumtionemilf 29apertior F rennuendaniJlf )

389
qui ipsum deum eius nec auctorem carnis induxerat nec resuscitatorem, optimum uidelicet et in isto et diuersissimum a mendaciis et fallaciis creatoris. et ideo Christus eius, ne mentiretur, ne falleret et hoc modo creatoris forsitan deputaretur. non erat quod uidebatur et quod erat mentiebatur: caro nec caro, homo nec homo. proinde deus, opinor, nec deus. cur enim non etiam dei phantasma portauerit? an credam ei de interiore substantia, qui sit de exteriore frustratus? quomodo uerax habebitur in occulto tam fallax repertus in aperto? quomodo antem, in semetipso ueritatem spiritus, fallaciam carnis confundens, negatam ab apostolo lucis, id est ueritatis, et tenebrarum, id est fallaciae, commisit communicationem? iam nunc. cum mendacium deprehenditur Christi caro, sequitur, ut et omnia, quae per carnem Christi gesta sunt, mendacio gesta sint, congressus contactus conuictus ipsae quoque uirtutes. si enim tangendo aliquem liberauit a uitio uel tactus ab aliquo, quod corporaliter actum est non potest uere actum credi sine corporis ipsius ueritate. nihil solidum ab inani, nihil plenum a uacuo perfici licuit, putatiuus habitus, putatiuus actus: imaginarius operator, imaginariae operae. sic nec passiones Christi eius fidem merebuntur. nihil enim passus est qui non uere est passus; uere autem pati phantasma non potuit. euersum est igitur totum dei opus. totum Christiani nominis et pondus et fructus, mors Christi, negatur, quam tam impresse apostolus demandat, utique ueram, summum eam fundamentum euangelii constituens et salutis nostrae et praedicationis suae. tradidi enim. inquit, uobis in primis, quod Christus mortuus sit pro peccatis nostris et quod sepultus sit et quod resurrexerit tertia die. porro, si caro eius negatur, quomodo mors eius adseueratur, quae propria carnis [*]( 11] cf. II Cor. fi. 14. 25J cf. I Cor. 15, 14. 27J I Cor. 15, 3-4. ) [*]( 6 homo, proinde uulf/o opinor scripsi: Christus MR 10 falhwiam MEt, fallacia R3 uulgo 12 tenebrarum, id est fallaciae scripst: fallaciae id est tenebrarum MR 13 Christi Urs: Christus MR 16 liberauit R, liberabit MF 29 resurrexerit MF, resurrexit R )
390
est passio, per mortem reuertentis in terram, de qua est sumpta, secundum legem sui auctoris? negata uero morte. dum caro negatur, nec de resurrectione constabit. eadem enim ratione non resurrexit, qua mortuus non est, non habendo substantiam scilicet carnis, cuius sicut et mors ita et resurrectio est. proinde resurrectione Christi infirmata etiam nostra i subuersa est. nec ea enim ualebit, propter quam Christus I uenit, si Christi non ualebit. nam sicut illi, qui dicebant resurrectionem mortuorum non esse, reuincuntur ab apostolo ex resurrectione Christi, ita resurrectione Christi non consistente aufertur et mortuorum resurrectio. atque ita inanis I est et fides nostra, inanis et praedicatio apostolorum. inue-: niuntur autem etiam falsi testes dei, quod testimonium dixerint. quasi resuscitauerit Christum, quem non resuscitauit. et sumus adhuc in delictis, et qui in Christo dormierunt. perierunt. sane resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Chiistus.I

In ista quaestione qui putaueris opponendos esse nobis I angelos creatoris, quasi et illi in phantasmate, putatiuae utique carnis, egerint apud Abraham et Loth, et tamen uere sint et congressi et pasti et operati quod mandatum eis fuerat, primo non admitteris ad eius dei exempla, quem destruis. nam et quanto meliorem et perfectiorem deum inducis, tanto non competunt illi eius exempla, quo nisi diuersus in totum n<m erit omnino melior atque perfectior. dehinc scito nec illud concedi tibi, ut putatiua fuerit in angelis caro, sed uerae et solidae substantiae humanae. si enim difficile non fuit illi. putatiuae carni ueros et sensus et actus exhibere, multo facilius habuit, ueris et sensibus et actibus ueram dedisse substantiam carnis, uel qua proprius auctor et artifex eius. [*]( 1] cf. Gen. 3, 19. 8] cf. I Cor. 15, 12. 11] cf. I Cor. 15. 14. 1\'21 cf. I Cor. 15, 15. 14] cf. Cor. 15, 17. 18. ) [*]( 1 reuertentis Lat: deuertentis MR 2 sumta M 7 est om. F 8 si Christi lIf. si Christus R ualebit MR. resurresit Pam 10 resurrpctione (yr. loco)-mortuorum om. F 12 inanis et lun: inanis 6t JIR, inanis est <et) Pam 23 exempla eius M (corr. m. T) 27 carni Kellnerus: carnis MR )

391
tuus enim deus eo, quod carnem nullam omnino produxerit, merito fortasse phantasma eius intulerit, cuius non ualuerat ueritatem, meus autem deus, qui illam de limo sumptam in hanc reformauit qualitatem, nondum ex semine coniugali et tamen carnem, aeque potuit ex quacumque materia angelis quoque adstruxisse carnem, qui etiam mundum ex nihilo in tot ac talia corpora, et quidem uerbo, aedificauit. et utique, si deus tuus ueram quandoque substantiam angelorum hominibus pollicetur, — erunt enim, inquit, sicut angeli — cur non et deus meus ueram substantiam hominum angelis accommodarit (unde)unde sumptam? quia nec tu mihi respondebis, unde illa apud te angelica sumatur. sufficit mihi hoc definire, quod deo congruit, ueritatem scilicet eius rei, quam tribus testibus sensibus obiecit: uisui tactui auditui. difficilius deo mentiri quam carnis ueritatem (unde)unde producere, licet non natae. ceterum et aliis haereticis, definientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse, si uere fuisset humana, certa ratione respondemus, qua et humana uere fuerit et innata: humana uere propter dei ueritatem, a mendacio et fallacia extranei, et quia non possent humanitus tractari ab hominibus nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut natiuitatem nostram natiuitate sua reformaret atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolueret resurgendo in carne, in qua natus est, ut et mori posset. ideoque et ipse cum angelis tunc apud Abraham in ueritate quidem carnis apparuit, sed nondum natae, quia nondum moriturae, sed ediscentis iam inter homines conuersari. quo magis angeli, neque ad [*]( 9] Luc. 20, 36. ) [*]( 1 enim scripsi: autem MR deus eo 111R, ab eo F 4 hanc-qualitatem scripsi: hac qualitate MR 5 carnem om. F 7 ac MF, et R 8 tuus om. F 10 et om. F 11 undeunde Urs: unde MR 12 sumatur, sufficit uulgo 15 undeunde Lat: unde MR 18 certa ratione -= mit dem beslimmten Grunde qua MR, quia Oehlerus (in notis) 27 ediscentis scripsi (cf. 373, 18 et de carne Chr. c. 6): et discentes Afii1, discentis i23 )
392
moriendum pro nobis dispositi, breuem carnis commeatum non debuerunt nascendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri eam fuerant. sed (unde)unde sumpta et quoquo modo omnino demissa, mentiti eam tamen non sunt. si creator facit angelos spiritus et apparitores suos ignem flagrantem, tam uere spiritus quam et ignem, idem illos uere fecit et carnem, ut nunc recordemur et haereticis renuntiemus eius esse promissum homines in angelos reformandi quandoque, qui angelos in homines formarit aliquando.

Igitur non admissus ad consortium exemplorum creatoris, ut alienorum et suas habentium causas, uelim edas et ipse consilium dei tui, quo Christum suum non in ueritate carnis exhibuit. si aspernatus est illam ut terrenam et, ut dicitis. stercoribus infersam, cur non et simulacrum eius proinde despexit? nullius enim dedignandae rei imago dignanda est: sequitur statum similitudo. \'sed quomodo inter homines conuersaretur, nisi per imaginem substantiae humanae\'? cur ergo non potius per ueritatem, ut uere conuersaretur, si necesse habebat conuersari? quanto dignius necessitas fidem quam stropham administrasset! satis miserum deum instituis, hoc ipso, quod Christum suum non potuit exhibere nisi in indignae rei effigie. et quidem alienae. aliquatenus enim indignis conueniet uti, si nostris, sicut alienis non congruet uti, licet dignis. cur enim non in aliqua alia digniore substantia uenit, et inprimis sua, ne et indigna et aliena uideretur eguisse? si creator meus per rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et globum cum homine congressus est et elementorum corporibus in repraesentationibus sui usus est, satis haec exempla diuinae [*]( 4] cf. Ps. 103, 4. 251 cf. Exol 3, 2. 26] cf. Exod. 14, 19. ) [*]( 1 brcuem 11, breue MF 2 sumsisse M 3 fuerant, sed utdgo undeunde Pum: unde MR surnta M, sumptam R modo mentiti omnino M 4 demissa scripsi: dimissam MR 10 admissus ■R3, admissum 31Rl 11 suas om. F uel imeudas M 12 tui R3, uti MRl 17 humanae om. F 19 stropham MIP, stofam JJ1, scofam F 22 aliquatenus acrtiysi: aliquantis Mli uti si !łI, ut si Rt, uti R3 26 idem R:t, id est MW )

393
potestatis ostendunt deum non eguisse aut falsae aut etiam uerae carnis paraturae. ceterum si ad certum spectamus, nulla substantia digna est, quam deus induat. quodcumque induerit, ipse dignum facit, absque mendacio tamen. et ideo quale est, ut dedecus existimarit ueritatem potius quam mendacium carnis? atquin honorauit illam fingendo. quanta iam caro est, cuius phantasma necessarium fuit deo superiori!

Totas istas praestigias putatiuae in Christo corpulentiae Marcion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae humanae natiuitas quoque eius defenderetur atque ita Christus creatoris uindicaretur, ut qui nascibilis ac per hoc carneus adnuntiaretur. stultissime et hic Ponticus: quasi non facilius crederetur in deo caro non nata quam falsa, praestruentibus uel maxime fidem istam angelis creatoris in carne uera conuersatis nec tamen nata. nam et Philumene illa magis persuasit Appelli ceterisque desertoribus Marcionis ex fide quidem Christum circumtulisse carnem, nullius tamen natiuitatis, utpote de elementis eam mutuatum. quodsi uerebatur Marcion, ne fides carnis natiuitatis quoque fidem induceret, sine dubio qui homo uidebatur natus utique credebatur. nam et mulier quaedam exclamauerat: beatus uenter, qui te portauit, et ubera, quae hausisti. et quomodo mater et fratres eius dicti sunt foris stare? certe, cum et ipse se filium hominis praedicaret, natum scilicet profitebatur. et uidebimus de his capitulis suo in tempore: nunc, ut haec omnia ad euangelii distulerim examinationem, tamen quod supra statui: si omni modo natus credi habebat qui homo uidebatur, uane natiuitatis fidem consilio imaginariae carnis expugnandam putauit. [*]( 21] Luc. 11, 27. 22] cf. Loc. 8, 20. ) [*]( 2 paraturae MF, paratura R utilgo 13 in deo caro scripsi: caro in i]r<i MR 15 magis cf. supra facilius 16 appelli MF, Apelli 11 18 mutuatuin R, mutuatam MF 24 uerba et uidebimus-tempore, quae in libr. mss. paulo supra post foris stare leguntur, huc transtuli 25 in t-nipore MF, tempore Ruulgo 26 tamen quod supra statui scil. teneo, qnnd nescio an pro tamen sit rescribendum. 28 expugnandam MRl (cf. ■704. 27), expungendam R3uulgo )

394
quid enim profuit non uere fuisse quod pro uero haberetur. tam carnem quam natiuitatem? aut si dixeris: uiderit opinio humana, iam deum tuum honoras fallaciae titulo, si aliud se sciebat esse quam quod homines fecerat opinari, iam tu potuisti etiam natiuitatem putatiuam illi accommodasse, ne in hanc quoque impegisses quaestionem. nam et mulierculae nonnumquam praegnantes sibi uidentur, aut sanguinis tributo I aut aliqua ualitudine inflatae. et utique debuerat phantasmati?I scaenam decucurrisse, ne originem carnis non desaltasset qui i personam substantiae ipsius egisset. plane natiuitatis merdacium recusasti: ipsam enim carnem ueram edidisti. turpissimum scilicet dei etiam uera natiuitas. age iam, perora in illa sanctissima et reuerenda opera naturae, inuehere in totum quod es; carnis atque animae originem destrue; cloacam uoca uterum, tanti animalis, id est hominis, producendi officinam: persequere et partus inmunda et pudenda tormenta et ipsius exinde puerperii spurcos anxios ludicros exitus: tamen, cum omnia ista destruxeris, ut deo indigna confirmes, non erit indignior morte natiuitas et cruce infantia et natura poena et caro damnatione. si uere ista passus est Christus. minus fuit nasci; si mendacio passus est, ut phantasma, potuit: et mendacio nasci. summa ista Marcionis argumenta. per\' quae alium efficit Christum, satis, opinor, ostendimus nOli\'i consistere omnino, dum docemus magis utique competere i deo ueritatem quam mendacium eius habitus, in quo Christum suum exhibuit. si ueritas fuit, caro fuit, si caro fuit, natus i est. ea enim, quae expugnat haec haeresis, confirmantur, cum I ea, per quae expugnat, destruuntur. itaque, si carneus habe-\' bitur, quia natus, et natus, quia carneus, quia phantasma [*](4 tu scripsi: tunc MR 9 carnis J/223. carnem Ml desaltasset R\',\' adeltasset MRl 10 plane natiuitatis .... edidisti cum ironia dH; animaduertas 12 etiam uera natiuitas scii.: non solum uera caro 13 inuehere R, inueherer MF 14 animae om. F uoca una. ? 18 indigna F, digna MR 20 caro damnatione scripsi: carne damnati\'» JIR 21 fuit MF, fuisset R 24 consisterem M )
395
non fuerit, ipse erit agnoscendus, qui in carne et ex natiuitate uenturus adnuntiabatur a creatoris prophetis. utpote Christus creatoris.