Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Sic nec illam iniectionem tuam potes sistere ad differentiam duorum Christorum, quasi Iudaicus quidem Christus populo soli ex dispersione redigendo destinetur a creatore. uester uero omni humano generi liberando conlatus sit a deo [*]( 3J II Reg. 7, 12. 7] cf. II Reg. 7, 13. 9] cf. II Reg. 7, 14. 101 cf. II Reg. 7, 13. 12] cf. II Reg. 7, 15. 14] cf. III Reg. 11, 14. 18] cf. Es. 55, 3. cf. Es. 55, 4. 20] cf. Es. 55, 5. ) [*]( 1 tam MR, iam Rig 2 secunda Pam: prima MR basilicarum M professionem R, prolessione MF 3 semini eius MR, semen tuum Pam ipsius hIR, tuo Pam 7 quia MR, quin Urs 9 et in M, in R uulgo haberet esse scripsi (cf. erit mihi in filium II Reg. 7, 14): habendus esset MR 12 regi. sed <et) Rig: regis ed M, regi sed Ji 14 <hi est> hostem Fam 19 non Dauid secludi uult Eng 23 dici om. F )

413
optimo, cum postremo priores inueniantur Christiani creatoris quam Marcionis, exinde uocatis omnibus populis in regno eius, ex quo deus regnauit a ligno, nullo adhuc Cerdone, nedum Marcione. sed [et] reuictus de nationum uocatione, conuertere iam in proselytos quaeris qui de nationibus transeunt ad creatorem, quando et proselyti, diuersae et propriae condicionis, seorsum a propheta nominentur, — ecce, inquit Esaias, proselyti per me accedent ad te, ostendens ipsos quoque proselytos per Christum accessuros ad deum - et nationes, quod sumus nos, proinde suam habeant nominationem: sperantes in Christum: et in nomine, inquit, eius nationes sperabunt. proselyti autem, quos in nationum praedicatione substituis, non in Christi nomine sperare solent, sed in Moysei ordine, a quo institutio illorum est. ceterum adlectio nationum a nouissimis diebus exorta est. isdem uerbis Esaias: et erit, inquit, in nouissimis diebus manifestus mons domini, utique sublimitas dei, (et> aedes dei super summos montes, utique Christus, — catholicum dei templum, in quo deus colitur, constitutum super omnes eminentias uirtutum et potestatum — et uenient ad eum uniuersae nationes, et ibunt multi et dicent: uenite, ascendamus in montem domini et in aedem dei Iacob, et adnuntiabit nobis uiam suam et incedemus in ea; ex Sion enim exibit lex et sermo domini ex Hierusalem, - haec erit uia nouae legis, euangelium, et noui sermonis, in Christo, iam non in Moyse — et iudicabit inter nationes, de errore scilicet earum, et reuincet populum amplum, ipsorum inprimis Iudaeorum [*]( 7] cf. Es. 16, 4. 11] Es. 42, 4. 15—414, 6] Es. 2, 2-4. 18] cf. Ioh. 2, 19. 21. 191 cf. Eph. 1, 21. ) [*]( 4 et sechisi 5 proselytos. quaeris uulgo quaeris R, quaeritis M transeunt MR1, transeant R3 uulgo 6 quando sensu aduersatiuo: wdhrend doch 7parenthesin indicaui: nominentur? ecce uulgo 10 habeant MR, habebant NPam sperantes-nomine om. F 13 moysei M, Moysi R uulgo 15 erit om. F 17 et add. Pam 19 omnes Gel: omnes enim MR 28 reuincet MR1, renincent HI uulgo )
414
et proselytorum, et concident machaeras suas in aratra et zibinas in falces, id est animorum nocentium et linguarum infestarum et omnis malitiae atque blasphemiae ingenia conuertent in studia modestiae et pacis, et non accipiet gens super gentem machaeram, utique discordiae, et non discent amplius bellare, id est inimicitias perficere, ut et hic discas Christum non bellipotentem, sed paciferum repromissum. haec aut prophetata nega, cum coram uidentur, aut adimpleta, cum leguntur, aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta, in quem sunt prophetata. inspice enim adhuc etiam ipsum introgressum atque decursum uocationis in nationes, a nouissimis diebus adeuntes ad deum creatorem, non in proselytos, quorum a primis magis diebus adlectio est. etenim fidem istam apostoli induxerunt.