Adversus Marcionem
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.
Hinc denique gradum consero, an debuerit tam subito uenisse, primo qua et ipse dei sui filius, — hoc enim ordinis fuerat, ut ante pater filium profiteretur quam patrem filius et ante pater de filio testaretur quam filius de patre — dehinc et qua missus, praeter filii nomen. proinde enim praecessisse debuerat mittentis patrocinium in testimonium missi, quia nemo ueniens ex alterius auctoritate ipse eam sibi ex sua adfirmatione defendit, sed ab ipsa defendi se potius expectat praeeunte suggestu eius, qui auctoritatem praestat. ceterum nec filius agnoscetur quem numquam pater nuncupauit nec missus credetur quem numquam mandator designauit. nuncupaturus pater et designaturus mandator, si fuisset. suspectum habebitur omne quod exorbitarit a regula rerum, quae principales gradus non sinit posterius agnosci: patrem post filium et mandatorem post mandatum et deum post Christum. nihil origine sua prius est in agnitione, quia nec in dispositione. \'subito filius et subito missus et subito Christus\'. atquin nihil putem a deo subitum. quia nihil a deo non dispositum. si autem dispositum, cur non et praedicatum, ut probari posset et dispositum ex praedicatione et diuinum ex dispositione? et utique tantum opus, quod scilicet humanae saluti parabatur, uel eatenus subitum non fuisset, qua per fidem profuturum. in quantum enim credi habebat, ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut credi posset, substructum fundamentis dispositionis et praedicationis, quo ordine fides informata merito et homini indiceretur a deo et deo exhiberetur ab homine, ex agnitione debens credere. : quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione.
\'Non fuit\', inquis, \'ordo eiusmodi necessarius, quia statim se et filium et missum et dei Christum rebus ipsis esset [*](2 qua scripst: quia MR parenthesin indicaui 3 fuerat MF, fuerit R 5 qua MR, quia Rig 8 defendi se Rig: defendiase M, defnnsione F. defensionem R 13 exorbitaria regula M rerum quae scripsi: rerumqur:- MR principales M, principalis R uulgo 15 deum post Christum R . Christum post deum MRl 16 qua Oehlerus 19 non et M, et non Ruulpo 24 substructum (scil. opus) scripsi: substructam MR 25 indiceretur JIR:!, indicaretur Rl 26 debens MR3, debes Rl )
Dedignatus, opinor, est imitari ordinem dei nostri. ut displicentis, ut cum maxime reuincendi. nouus noue uenire uoluit, filius ante patris professionem et missus ante mandatoris auctoritatem, ut et ipsam fidem monstruosissimam induceret, qua ante crederetur Christum uenisse quam sciretur fuisse. competit mihi etiam illud retractare, cur non post Christum uenerit. nam cum intueor deum eius tanto aeuo patientissimum acerbissimi creatoris, adnuntiantis interea in homines Christum suum, quacumque id ratione fecit, tam reuelationem quam intercessionem suam differens, eadem ratione dico illum patientiam debuisse creatori in Christo quoque suo dispositiones suas executuro, ut perfecta et expleta omni operatione aemuli dei et aemuli Christi tunc et ipse proprias dispositiones superduceret. ceterum (si) paenitentia tantae patientiae fecit, quod non in finem rerum creatoris perseuerauerit. uane sustinuit praedicari Christum eius, quem non sustinuit exhiberi. aut sine causa intercidit temporis alieni decursum aut sine causa tam diu non intercidit. quid illum detinuit, quidue turbauit? atquin in utrumque commisit, post creatorem quidem tam tarde reuelatus, ante Christum uero eius tam propere. [*]( 6 uenturus seripsi: uenturum Mli prophetiis scripsi: prophetis MR 9 exigis (= du, erreichst) scripsi: exigit JIR 13 displicentem fort. 15 ipsam M, ipse R 18 Christum <meum) fort. deum scripti: dominum Mlt 19 aceruissimi M 21 ratione R, rationem MF 2;1 si addidi 26 perseuerauerit. uane uulyo 29 non om. F )