Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Quoquo tamen, inquis, modo substantia creatoris delicti capax inuenitur, cum adflatus dei, id est anima, in homine deliquit nec potest non ad originalem summam referri corruptio portionis. ad hoc interpretanda erit qualitas animae. inprimis tenendum quod Graeca scriptura signauit, adflatum nominans, non spiritum. quidam enim de Graeco interpretantes non [*]( 4] cf. Ez. 18, 23; 33, 11; II Petro 3, 9. 11] Ps. 103, 4. 26] cf. tien. 2, 7. ) [*]( 3 et addidi 10 parenthesin indicaui 14 parenthesin indicaui 15 eum Rig: cum MB conuenisset. postremo uulgo 17 malim: sed potius defectione earum fecisset infirmum 20 dei scripsi: eius JtfR 21 quoquo tamen modo — aliquo tamen modo (Eny), sed nescio an lacuna sit statuenda sic fere explenda: quoquo-modo <institutionem audebis defendere legislatoris) 23 originalem R, originem M )

346
recogitata differentia nec curata proprietate uerborum pro adflatu spiritum ponunt et dant haereticis occasionem spiritum dei delicto infuscandi, id est ipsum deum. et usurpata iam quaestio est. intellege itaque adflatum minorem spiritu esse. ut aurulam eius, et si de spiritu accidit, non tamen spiritum. nam et aura uento rarior, et si de uento aura, non tamen uentus. [aura] capit etiam imaginem spiritus dicere flatum. nam et ideo homo imago dei, id est spiritus; deus enim spiritus. imago ergo spiritus flatus. porro imago ueritati non usquequaque adaequabitur. aliud est enim secundum ueritatem esse, aliud ipsam ueritatem esse. sic et adflatus, cum imago sit spiritus, non potest ita imaginem dei comparare, ut, quia ueritas, id est spiritus, id est deus, sine delicto est, ideo et imago, id est adflatus, (id est homo,) non debuerit admisisse delictum. in hoc erit imago minor ueritate et adflatus spiritu inferior, habens illas utique lineas dei, qua inmortalis, [anima] qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis, capax intellectus et scientiae, tamen et in his imago et non usque ad ipsam uim diuinitatis; sic nec usque ad integritatem a delicto, quia hoc soli deo cedit, id est ueritati. et hoc solum imagini non licet. sicut enim imago, cum omnes lineas exprimat ueritatis, ui tamen ipsa caret, non habens motum, ita et anima, imago spiritus, solam uim eius exprimere non ualuit, id est non delinquendi felicitatem. ceterum non esset anima, sed spiritus, nec homo qui animam sortitus est, sed deus. et alias autem non omne, quod dei erit, deus habebitur, ut expostules deum et adflatum, id est uacuum a delicto, quia dei sit adflatus. nec tu enim, si in tibiam flaueris. [*]( 2 spiritum R, spirituum MF 4 spiritu Pam: spiritum MR 5 ot aurulam eius, et si de spiritu accidit scripsi: etsi de spiritu accidit ut aurulam eius MR 6 uento-aura orn. F 7 aura seclusi 9 flatus M. aMatus R 12 compariare Ciacconitis (sed imaginem dei intellege hominem) 13 id est deus deleri uult Eng ideo et imago, id est adflatas, <id est homo) scripsi: ideo et adflatus id est imago MR 14 debuerit oni. M 16 anima seclusi 22 ueritati sui M 24 felicitatem MR, facultatem Pam 25 nec homo-sed deus om. F )
347
hominem tibiam feceris, quamquam de anima tua flaueris. sicut et deus de spiritu suo. denique cum manifeste scriptura dicat flasse deum in faciem hominis et factum hominem in animam uiuam, non in spiritum uiuificatorem, separauit eam a condicione factoris. opus enim aliud sit necesse est ab artifice, id est inferius artifice. nec urceus enim factus a figulo ipse erit figulus; ita nec adflatus factus a spiritu ideo erit spiritus. ipsum quod anima uocitatus est flatus, uide, ne etiam de adflatus condicione transierit in aliquam diminutiorem qualitatem. ergo, inquis, dedisti animae infirmitatem supra negatam. plane, cum illam exigis deo parem, id est delicti inmunem, dico infirmam; cum uero ad angelum prouocatur, fortiorem defendam necesse est dominum uniuersitatis, cui iam angeli administrant, qui etiam angelos iudicaturus est, si in dei lege constiterit, quod in primordio noluit. hoc ipsum ergo potuit adflatus dei admittere; potuit, sed non debuit. potuisse enim habuit per substantiae exilitatem, qua adflatus, non spiritus, non debuisse autem per arbitrii potestatem, qua liber, non seruus, adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas et regeretur sententiae libertas. itaque non per illud iam uideri potest anima deliquisse, quod illi cum deo adfine est. id est per adflatum, sed per illud, quod substantiae accessit. id est per liberum arbitrium, a deo quidem rationaliter adtributum, ab homine uero qua uoluit agitatum. quod si ita se habet, omnis iam dei dispositio de mali exprobratione purgatur. libertas enim arbitrii non ei culpam suam respuet, a quo data est, sed a quo non ut debuit administrata est. quod denique malum describes creatori?si delictum hominis, non erit dei quod est hominis, nec idem habendus est delicti auctor qui inuenitur interdictor, immo et condemnator. si mors malum, nec mors [*]( 3] cf. Gen. 2, 7. 13] cf. Hebr. 1, 14. 14] cf. I Cor. 6, 3. ) [*]( 8 ne etiam M, etiam ne R 9 diminutiorem MF, deminutiorem R uulgo 26 habet Leopoldus: habent MR 29 describes R, discribes M 81 condemnator, si mortem, [malum] fort. )
348
comminatori suo, sed contemptori faciet inuidiam. ut auctori. contemnendo enim eam fecit, non utique futuram, si non contempsisset.