Usque enim ad uiuendum solummodo produxerat hominem. ut non ad recte uiuendum, in respectu dei scilicet legisque eius. igitur uiuere quidem illi ipse praestiterat, facto in [*](21] cf. Gen. 2, 7. ) [*]( 3 futtilem M, futilem R uulgo 6 in add. Gel nonne tunc-itnplrri prioris editionis reliquias esse censeo. quae enim legis inde a l. 14: haecI dignissime sqq. apte coniungi non possunt nisi cum eis, quae hic habea: nonne exclamaret Marcion etc. hoc satis docent uerba peroraturus in creatorem, quae non quadrant nisi ad ea, quae hic legis: o dominum j fnttilem sqq. 9 sua usurum R, suasurum M 12 dispunxiBset Rig: depinxisset MRI, depunxisset R3 acceperat. ipse MR, acceperat, <ut) ipse Lat 13 non <deus.) aut scripsi: non ut MR 16 qua scripsi j (cf 347, 25 qua uoluit): quas MR 17 et patientiam seclusi (cf. 343, 11 et supra l. 10) 18 <in) institutionibua Eng: institutiouibus MR 19 usque scripsi (cf. quae l. 21 leguntur); neque MR, intellego autem: denn nur soiceit hatte er den Menschen ins Dasein gerufen. dajS er leben konnte 20 ut non scil. produxerit eum usque ad recte i uiuendum dei scilicet M, scilicet dei R uulgo 21 eius om. F illi R3, ille JIRI ipse om. F (fort. recte) )
345
animam uiuam, recte uero uiuere demandarat, admonito in legis obsequium. ita non in mortem institutum hominem probat qui (et) nunc cupit in uitam restitutum, malens peccatoris paenitentiam quam mortem. igitur sicut deus homini uitae statum induxit, ita homo sibi mortis statum adtraxit, et hoc non per infirmitatem, sicuti nec per ignorantiam, ne quid auctori imputaretur. nam etsi angelus qui seduxit, sed liber et suae potestatis qui seductus est, sed imago et similitudo dei fortior angelo, sed adflatus dei generosior spiritu materiali, quo angeli constiterunt, — qui facit, inquit, spiritus angelos et apparitores flammam ignis — quia nec uniuersitatem homini subiecisset infirmo dominandi et non potiori angelis. quibus nihil tale subiecit. sic nec legis pondus imposuisset — si grauis lex — inualido sustinendi, nec quem excusabilem sciret nomine imbecillitatis. eum definitione mortis conuenisset. postremo non libertate nec potestate arbitrii fecisset infirmum, sed potius defectione earum. atque adeo eundem hominem, eandem substantiam animae, eundem Adae statum eadem arbitrii libertas et potestas uictorem efficit hodie de eodem diabolo, cum secundum obsequium legum dei administratur.
Quoquo tamen, inquis, modo substantia creatoris delicti capax inuenitur, cum adflatus dei, id est anima, in homine deliquit nec potest non ad originalem summam referri corruptio portionis. ad hoc interpretanda erit qualitas animae. inprimis tenendum quod Graeca scriptura signauit, adflatum nominans, non spiritum. quidam enim de Graeco interpretantes non [*]( 4] cf. Ez. 18, 23; 33, 11; II Petro 3, 9. 11] Ps. 103, 4. 26] cf. tien. 2, 7. ) [*]( 3 et addidi 10 parenthesin indicaui 14 parenthesin indicaui 15 eum Rig: cum MB conuenisset. postremo uulgo 17 malim: sed potius defectione earum fecisset infirmum 20 dei scripsi: eius JtfR 21 quoquo tamen modo — aliquo tamen modo (Eny), sed nescio an lacuna sit statuenda sic fere explenda: quoquo-modo <institutionem audebis defendere legislatoris) 23 originalem R, originem M )
346
recogitata differentia nec curata proprietate uerborum pro adflatu spiritum ponunt et dant haereticis occasionem spiritum dei delicto infuscandi, id est ipsum deum. et usurpata iam quaestio est. intellege itaque adflatum minorem spiritu esse. ut aurulam eius, et si de spiritu accidit, non tamen spiritum. nam et aura uento rarior, et si de uento aura, non tamen uentus. [aura] capit etiam imaginem spiritus dicere flatum. nam et ideo homo imago dei, id est spiritus; deus enim spiritus. imago ergo spiritus flatus. porro imago ueritati non usquequaque adaequabitur. aliud est enim secundum ueritatem esse, aliud ipsam ueritatem esse. sic et adflatus, cum imago sit spiritus, non potest ita imaginem dei comparare, ut, quia ueritas, id est spiritus, id est deus, sine delicto est, ideo et imago, id est adflatus, (id est homo,) non debuerit admisisse delictum. in hoc erit imago minor ueritate et adflatus spiritu inferior, habens illas utique lineas dei, qua inmortalis, [anima] qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis, capax intellectus et scientiae, tamen et in his imago et non usque ad ipsam uim diuinitatis; sic nec usque ad integritatem a delicto, quia hoc soli deo cedit, id est ueritati. et hoc solum imagini non licet. sicut enim imago, cum omnes lineas exprimat ueritatis, ui tamen ipsa caret, non habens motum, ita et anima, imago spiritus, solam uim eius exprimere non ualuit, id est non delinquendi felicitatem. ceterum non esset anima, sed spiritus, nec homo qui animam sortitus est, sed deus. et alias autem non omne, quod dei erit, deus habebitur, ut expostules deum et adflatum, id est uacuum a delicto, quia dei sit adflatus. nec tu enim, si in tibiam flaueris.
[*]( 2 spiritum R, spirituum MF 4 spiritu Pam: spiritum MR 5 ot aurulam eius, et si de spiritu accidit scripsi: etsi de spiritu accidit ut aurulam eius MR 6 uento-aura orn. F 7 aura seclusi 9 flatus M. aMatus R 12 compariare Ciacconitis (sed imaginem dei intellege hominem) 13 id est deus deleri uult Eng ideo et imago, id est adflatas, <id est homo) scripsi: ideo et adflatus id est imago MR 14 debuerit oni. M 16 anima seclusi 22 ueritati sui M 24 felicitatem MR, facultatem Pam 25 nec homo-sed deus om. F ) 347
hominem tibiam feceris, quamquam de anima tua flaueris. sicut et deus de spiritu suo. denique cum manifeste scriptura dicat flasse deum in faciem hominis et factum hominem in animam uiuam, non in spiritum uiuificatorem, separauit eam a condicione factoris. opus enim aliud sit necesse est ab artifice, id est inferius artifice. nec urceus enim factus a figulo ipse erit figulus; ita nec adflatus factus a spiritu ideo erit spiritus. ipsum quod anima uocitatus est flatus, uide, ne etiam de adflatus condicione transierit in aliquam diminutiorem qualitatem. ergo, inquis, dedisti animae infirmitatem supra negatam. plane, cum illam exigis deo parem, id est delicti inmunem, dico infirmam; cum uero ad angelum prouocatur, fortiorem defendam necesse est dominum uniuersitatis, cui iam angeli administrant, qui etiam angelos iudicaturus est, si in dei lege constiterit, quod in primordio noluit. hoc ipsum ergo potuit adflatus dei admittere; potuit, sed non debuit. potuisse enim habuit per substantiae exilitatem, qua adflatus, non spiritus, non debuisse autem per arbitrii potestatem, qua liber, non seruus, adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas et regeretur sententiae libertas. itaque non per illud iam uideri potest anima deliquisse, quod illi cum deo adfine est. id est per adflatum, sed per illud, quod substantiae accessit. id est per liberum arbitrium, a deo quidem rationaliter adtributum, ab homine uero qua uoluit agitatum. quod si ita se habet, omnis iam dei dispositio de mali exprobratione purgatur. libertas enim arbitrii non ei culpam suam respuet, a quo data est, sed a quo non ut debuit administrata est. quod denique malum describes creatori?si delictum hominis, non erit dei quod est hominis, nec idem habendus est delicti auctor qui inuenitur interdictor, immo et condemnator. si mors malum, nec mors
[*]( 3] cf. Gen. 2, 7. 13] cf. Hebr. 1, 14. 14] cf. I Cor. 6, 3. ) [*]( 8 ne etiam M, etiam ne R 9 diminutiorem MF, deminutiorem R uulgo 26 habet Leopoldus: habent MR 29 describes R, discribes M 81 condemnator, si mortem, [malum] fort. ) 348
comminatori suo, sed contemptori faciet inuidiam. ut auctori. contemnendo enim eam fecit, non utique futuram, si non contempsisset.
Sed et si [non] ab homine in diabolum transcripseris mali elogium, ut in instinctorem delicti, uti sic quoque in creatorem dirigas culpam ut in auctorem diaboli, — qui facit, (inquit,) angelos spiritus — ergo quod factus a deo est, id est angelus, id erit eius qui fecit, quod autem factus a deo non est, id est diabolus. id est delator, superest ut ipse sese fecerit, deferendo de deo, et quidem falsum, primo. quod deus illos ex omni ligno edere uetuisset, dehinc, quasi morituri non essent, si edissent, tertio, quasi deus illis inuidisset diuinitatem. unde igitur malitia mendacii et fallaciae in homines et infamiae in deum? a deo utique non, qui et (hunc) angelum ex forma operum bonorum instituit bonum. denique sapientissimus omnium editur ante quam diabolus; nisi malum est sapientia. et si euoluas Ezechielis prophetiam, facile animaduertes tam institutione bonum angelum illum quam sponte corruptum. in persona enim principis Sor ad diabolum pronuntiatur: et factus est sermo domini ad me dicens: fili hominis. sume planctum super principem Sor et dices: haec. dicit dominus: tu es resignaculum similitudinis, qui scilicet integritatem imaginis et similitudinis resignueris, corona decoris — hoc ut eminentissimo angelorum, ut archangelo, ut sapientissimo omnium —: in deliciis paradisi dei tui natus es; — illic enim. ubi deus in secunda animalium figurae formatione angelos fecerat. lapidem optimum indutus es. sardium, topazium. smaragdum, carbunculum, sapphirum. iaspin, lyncurium, achaten, am ethystum, chrysolithum, [*](5J Ps. 103, 4. 18] Ez. 28, 11-16. ) [*]( 1 contemtoriilf 2 contemsissetiJf 3 et siR3, et si nonMRl,etsi nunc IHU 5 parenthesin indicaui facit MF, fecit R 6 inquit addidi 9 de om. F 12 mendacii om. F 13 hunc addidi 14 denique = nam 18 persona. 3f, personam R 23 <plenu!\'I sapientiae; corona Pam 27 es Pam: ea Mli thopazium M 28 smaracdum M lyncurium Rig: lycirium JI, ligurium R 29 chrysolitum M )
349
beryllum. onychinum, et auro replesti horrea tua et thesauros tuos. exqua die conditus es, cum Cherub imposui te in monte sancto dei, fuisti in medio lapidum igneorum. fuisti inuituperabilis in diebus tuis, ex qua die conditus es, donec inuentae sunt laesurae tuae: de multitudine negotiationis tuae promas tuas replesti et deliquisti, et cetera, quae ad suggillationem angeli, non ad illius principis proprie pertinere manifestum est eo, quod nemo hominum in paradiso dei natus sit, ne ipse quidem Adam, translatus potius illuc, nec cum Cherub impositus in monte sancto dei, id est in sublimitate caelesti, de qua satanan dominus quoque decidisse testatur, nec inter lapides igneos demoratus, inter gemmantes siderum ardentium radios, unde etiam quasi fulgur deiectus est satanas. sed ipse auctor delicti in persona peccatoris uiri denotabatur, retro quidem inuituperabilis a die conditionis suae, a deo in bonum conditus ut a bono conditore inuituperabilium conditionum et excultus omni gloria angelica et apud deum constitutus, qua bonus apud bonum, postea uero a semetipso translatus in malum. ex quo enim, inquit, apparuerunt laesurae tuae, illi eas reputans, quibus scilicet laesit hominem electum a dei obsequio. et deliquit ex illo, ex quo delictum seminauit, atque ita exinde negotiationis, id est malitiae suae, multitudinem exercuit, delictorum scilicet censum, non minus et ipse liberi arbitrii institutus, ut spiritus. nihil enim deus proximum sibi non libertate eiusmodi ordinasset. quem tamen et praedamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae ,
[*]( 14] cf. Luc. 10, 18. 20] Ez. 28, 15. 23] cf. Ez. 28, 16. ) [*]( 1 onychium Gel 2 Cherub imposui Oehlerus: cherubin posui MR idefendit Eng, Cherubiu a Tertulliano pro singulari acceptum putans) 4 igneorum, fuisti uulgo 11 cherub impositus Oehlerus: cherubin positos MR (cf. supra ad l. 2) 12 aatanan JiB!, satanam R3 uulgo 22 electum (= elicitum) MR, eiectum Ciacconius et <ipse autem) deli quit fort. deliquit ex illo M, ei illo deliquit 22 25 scilicet censum OeMerns: scilicet et censuum MR 27 et praedamnando MR, non praedamnando F ) 350
exprbitasse, et commeatum operationibus eius admetiendo rationem bonitatis suae egit, eodem consilio differens extinctionem diaboli quo hominis restitutionem. certamini enim dedit spatium.I ut et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua succiderat illi, probans suam. non dei culpam, et ita salutem digne per uictoriam recuperaret. et diabolus amarius puniretur ab eo, quem eliserat ante, deuictus, et deus tanto magis bonus inueniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum ad licentiam decerpendae arboris uitae iam de uita regressurum.
Igitur usque ad delictum hominis deus a primordio tantum bonus, exinde iudex et seuerus et, quod Marcionitae uolunt, saeuus: statim mulier in doloribus parere et uiro seruire damnatur, sed quae ante sine ulla contristatione per benedictionem incrementum generis audierat, ■— crescite, tantum, et multiplicamini — sed quae in adiutorium masculo. non in seruitium fuerat destinata; statim et terra maledicitur. sed ante benedicta; statim tribuli et spinae, sed ante foenum et herbae et arborum fructuosa; statim sudor et labor panis. sed ante ex omni ligno uictus inmunis et alimenta secura. exinde homo ad terram, sed ante de terra; exinde ad mortem. sed ante ad uitam; exinde in scorteis uestibus, sed ante sine scrupulo nudus. ita prior bonitas dei secundum naturam. seueritas posterior secundum causam. illa ingenita, haec accidens; illa propria, haec accommodata; illa edita, haec adhibita. nec natura enim inoperatam debuit continuisse bonitatem nec causa dissimulatam euasisse seueritatem. alteram sibi, alteram rei deus praestitit. incipe nunc etiam iudicis statum ut adfinem mali arguere, qui idcirco alium deum somniasti, solummodo bonum, quia non potes iudicem; quamquam et illum aut iudicem ostendimus, aut si non iudicem, certe peruersum [*](121 cf. Gen. 3, 16. 14] Gen. 1. 22. 16] cf. Gen. 3, 17. 18] cf. Gen. 3, 19. 20] cf. ib. 21] cf. Gen. 3, 21. ) [*]( 1 ex operationibus F 5 succiderat MR3, succederet RI, snccedertt F 8 sustinens = expectans 18 arborum fructuosa = arbores fructuosae (Ewj 20 exinde-terra om. 31 23 seueritas posterior M3, seuerior posteritaa MRl 30 aut scripiti (loco priore): ut MH ostendimus. aut uulgo )
351
ac uanum disciplinae non uindicandae, id est non iudicandae, constitutorem. non reprobus autem deum iudicem qui non iudicem deum probas: ipsam sine dubio iustitiam accusare debebis, quae iudicem praestat, aut t da eam in species malitiae deputare, id est iniustitiam in titulos bonitatis adscribere. tunc enim iustitia malum, si iniustitia bonum. porro cum cogeris iniustitiam de pessimis pronuntiare, eodem iugo urgeris iustitiam de optimis censere. nihil enim aemulum mali non bonum, sicut et boni aemulum nihil non malum. igitur quanto malum iniustitia, tanto bonum iustitia. nec species solummodo, sed tutela reputanda bonitatis, quia bonitas, nisi iustitia regatur, ut iusta sit. non erit bonitas, Isi iniusta sit, nihil enim bonum quod iniustum, bonum autem omne quod iustum.
Ita si societas et conspiratio bonitatis atque iustitiae separationem earum non potest capere, quo ore constitues diuersitatem duorum deorum in separatione, seorsum deputans deum bonum et seorsum deum iustum? illic consistit bonum ubi et iustum, a primordio denique creator tam bonus quam et iustus. pariter utrumque processit. bonitas eius operata est mundum. iustitia modulata est, quae etiam, dum mundum iudicauit ex bonis faciendum, [quia] cum bonitatis consilio iudicauit. iustitiae opus est, quod inter lucem et tenebras separatio pronuntiata est, inter diem et noctem, inter caelum et terram, inter aquam superiorem et inferiorem, inter maris coetum et aridae molem, inter luminaria maiora et minora, [*]( 23] cf. Gen. 1, 4. 25] cf. Gen. 1, 7. 26] cf. Gen. 1, 16. ) [*]( 2 intelkge: damit aber, daji du einen nicht richtendeti Gott billigst, tehaffst du den richtenden nicht aus dem Wege (Eng) 4 aut da eam M, aut det eam R1, aut et eam R3, aut eandem Eng: sed displicet omnino illud aut, quia re diuersum non sit in speciea malitiae deputare ab eo quod antecedit: accusare. nescio igitur, an rescribendum sit: quae iudicem praestat. aude eam in species malitiae deputare. 16 separationem M, separatione R eorum M (earuni in mg. a m. 1) non potest capere, quo Lat: non potest (potea* M) carere. quo JIR, non potes canere. quo Oehlerus 21 AumMR, tum Gel 22 quia seclusi )
352
diurna atque nocturna, inter marem et feminam. [et] inter arborem agnitionis [mortis] et uitae, inter orbem et paradisum, inter aquigena et terrigena animalia. omnia ut bonitas concepit, ita iustitia distinxit. totum hoc iudicato dispositum et ordinatum est. omnis situs habitus effectus motus status ortus occasus singulorum elementorum iudicia sunt creatoris, ne putes eum exinde iudicem definiendum, quo malum coepit, atque ita iustitiam de causa mali offusces. his enim modis ostendimus: eam cum auctrice omnium bonitate prodisse, ut et ipsam ingenitam deo et naturalem nec obuenticiam deputandam, quae in domino inuenta sit arbitratrix operum eius.
At enim ut malum postea erupit atque inde iam coepit bonitas dei cum aduersario agere, aliud quoque negotium eadem illa iustitia dei nacta est, iam secundum aduersationem dirigendae bonitatis, ut, seposita libertate eius, qua et ultro deus bonus, pro meritis cuiusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur, proinde omnibus aemulis uindicetur. ita omne hoc iustitiae opus procuratio bonitatis est: quod iudicando damnat, quod damnando punit, quod, ut dicitis. saeuit, utique bono, non malo proficit. denique timor iudicii ad bonum, non ad malum confert. non enim sufficiebat bonum per semetipsum commendari. iam sub aduersario laborans. nam et si commendabile per semetipsum, non tamen et conseruabile, quia expugnabile iam per aduersarium, nisi uis aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes adpetere et custodire compelleret. ceterum tot inlecebris mali expugnantibus bonum quis illud appeteret, quod impune contemneret? quis custodiret quod sine periculo amitteret? legis mali uiam latam et multo frequentiorem: nonne omnes illa laberentur. [*]( 2] cf. Gen. 2, 9. 281 cf. Matth. 7, 18. ) [*]( 1 feminam Gel: feminam et MR 2 mortis seclusi 6 elementorum in MB post habitus traditum huc transtuli (cf. 307, 10) creatoris ne uulgo ne Jl, nec H 10 nec R, ne M 14 aduersationem Eng (cr. I 154, [II: aduersionem JIR, aueraionem Scal 15 seposita R-:\' hc possit a ollRt 19 damnat .11 (in ras.) 28 quis-amitteret om. F r* 23 frequentio*em M (r add. m. 1) illa laberentur Jl, illaberentur h )
353
si nihil in illa timeretur? horremus terribiles minas creatoris, et uix a malo auellimur. quid, si nihil minaretur? hanc iustitiam malum dices, quae malo non fauet? hanc bonum negabis, quae bono prospicit? qualem oportet deum uelles? qualem malis expediret? sub quo delicta gauderent? cui dia- , bolus inluderet? illum bonum iudicares deum, qui hominem posset magis malum facere securitate delicti? quis boni auctor, nisi qui et exactor? proinde quis mali extraneus, nisi qui et inimicus? quis inimicus, nisi qui et expugnator? quis expugnator, nisi qui et punitor? sic totus deus bonus est, dum pro bono omnia est. sic denique omnipotens, quia et iuuandi et laedendi potens. minus est tantummodo prodesse, quia non aliud quid possit quam prodesse. de eiusmodi qua fiducia bonum sperem, si hoc solum potest? quomodo innocentiae mercedem secter, si non et nocentiae spectem? diffidam necesse est, ne nec alteram partem remuneret qui utramque non ualuit. usque adeo iustitia etiam plenitudo est diuinitatis ipsius, exhibens deum perfectum, et patrem et dominum, patrem clementia dominum disciplina, patrem potestate blanda dominum seuera, patrem diligendum pie dominum timendum necessarie, diligendum, quia malit misericordiam quam sacrificium, et timendum. quia nolit peccatum, diligendum, quia malit paenitentiam peccatoris quam mortem, et timendum, quia nolit peccatores sui iam non paenitentes. ideo lex utrumque definit : diliges deum et: timebis deum. aliud obsecutori proposuit, aliud exorbitatori.
Ad omnia tibi occurrit deus idem: percutiens sed et sanans. mortificans sed et uiuificans, humilians sed et [*](21] cf. Os. 6, 6; Prou. 21, 3. 22] cf. Ez. 33, 11. 24] Matth. 22, 37; Marc. 12, 30; Luc. 10, 27. 25] Leu. 19, 14. 32. ) [*]( 3 dicas F 4 prospicit R3, non prospicit MRl oporteret Eng 5 malis scripsi (cf\'. 357, 26): males M, malles R (Eng), malle Oehle-rrn eIpediret, sub uulgo 9 quia expngnator oni. F 12 quia non M (in ras.) 18 quam JR3, cum MRl 15 spectem iZ3, speciem MGR1 16 remuneret M, remaneretur R uulgo 19 dominum (alt. loco) R, deum M 25 obsecutori (ori ex uri a m. 1) M ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 23\' )
354
mans, condens mala sed et pacem faciens, ut etiam et hic respondeam haereticis. \'ecce\', enim inquiunt, ipse se conditorem profitetur malorum dicens: ego sum qui condo mala\'. amplexi enim uocabuli communionem duas malorum species in ambiguitate turbantem, quia mala dicuntur et delicta et supplicia, passim uolunt eum conditorem intellegi malorum, ut et malitiae auctor renuntietur. nos autem adhibita distinctione utriusque formae, separatis malis delicti et malis supplicii, malis culpae et malis poenae, suum cuique parti definimus auctorem, malorum quidem peccati et culpae diabolum, malorum uero supplicii et poenae deum creatorem, ut illa pars malitiae deputetur ista iustitiae, mala condentis iudicii aduersus mala delicti. de his ergo creator profitetur malis quae congruunt iudici. quae quidem illis mala sunt, quibus rependuntur. ceterum suo nomine bona, qua iusta et bonorum defensoria et delictorum inimica atque in hoc ordine deo digna. aut proba ea iniusta, ut probes malitiae deputanda, id est iniustitiae mala, quia si iustitiae erunt, iam mala non erunt, sed bona, malis tantummodo mala, quibus etiam directo bona pro malis damnantur. constitue igitur iniuste hominem diuinae legis uoluntarium contemptorem id retulisse, quod noluit caruisse, iniuste malitiam aeui illius imbribus, dehinc et ignibus caesam, iniuste Aegyptum foedissimam; superstitiosam, amplius hospitis populi conflictatricem, decemplici castigatione percussam. indurat cor Pharaonis, sed meruerat in exitium subministrari qui iam negauerat deum, qui iam legatos eius totiens superbus excusserat, qui iam populo laborem operis adiecerat: postremo, qua Aegyptius, olim deo reus fuerat gentilis
[*]( 3] Es. 45, 7. 25] cf. EIod. 4, 21. 10, 20. 26] cf. Exod. 5, 1-4. 27] cf. Exod. 5. 5—14. ) [*]( 1 et hic MR = auch in diesem Punkte (Eng); sed cum etiam et nusquam alibi inueniatur, nescio an ad haec, rescribendum sit et hinc Rttf 2 enim om. F 7 ut et 31, ut R, et F 8 delicti... snpplicii RxJ, delictis ... suppliciis MRl 12 condentis MRt, condenti R3 iudicii editio Migniana (van der Vliet): iudicia MR 13 delicti MR1, delicta R1 20 damnant M 21 contemtorem M quod M, quo R noluit _\'VRt, uoluit R3uulgo 25 sed Rs, et MRl indurarat mauult Eng ) 355
idolatriae, ibim et corcodrillum citius colens quam deum uiuum. impendit et ipsum populum, sed ingratum. inmisit et pueris ursos, sed inreuerentibus in prophetam. uindicanda erat procacitas aetatis uerecundiam debentis.
Iustitiam ergo primo iudicis dispice; cuius si ratio constiterit, tunc et seueritas et per quae seueritas decurrit rationi et iustitiae reputabuntur. ac ne pluribus inmoremur, adserite causas [ceteras] quoque, ut sententias condemnetis, excusate delicta, ut iudicia reprobetis. nolite reprehendere iudicem, sed reuincite malum iudicem. nam et si patrum delicta de filiis exigebat, duritia populi talia remedia compulerat, ut uel posteritatibus suis prospicientes legi diuinae oboedirent. quis enim non magis filiorum salutem quam suam curet? sed et si benedictio patrum semini quoque eorum destinabatur, sine ullo adhuc merito eius, cur non et reatus patrum in filios quoque redundaret, [sicut gratia, ita et offensa] ut per totum genus et gratia decurreret et offensa? saluo eo, quod postea decerni habebat: non dicturos acidam uuam patres manducasse et filiorum dentes obstipuisse, id est non sumpturum patrem delictum filii nec filium delictum patris, sed unumquemque delicti sui reum futurum, ut post duritiam populi duritia legis edomita iustitia iam non genus, sed personas iudicaret. quamquam si euangelium ueritatis accipias, ad quos pertineat sententia reddentis in filios patrum delicta cognosces, ad illos scilicet, qui hanc ultro sibi sententiam fuerant inrogaturi: sanguis illius super capita nostra et filiorum nostrorum. hoc itaque homini prouidentia dei censuit, quod iam audierat. [*]( 2] cf. Exod. 32, 35. cf. IllI Reg. 2, 23-24 18] cf. Hier. 38, 29. 251 Matth. 27, 25. ) [*]( 1 ibim R, ibi MF corcodrillum bIt corcodillum F, crocodilum R uulgo 2 inpedit M 3 uerba uindicanda-debentis, quae in libris mss. in cap. 16 p. 3J6, 5 post debitum est iuatitiae inultuuntur, huc transtulit van der Vliet 5 dispice MR3, despice Rt 8 ceteras seclusi 10 et si M, et R ex filiis Gel 16 uerba sicut-offensa nexum uerborum turbant: alttrius rditionis sunt correctio sic intellegenda: ut per totum genua sicut gratia ita et offenaa decurreret. 19 obstipuisse MF, obstupuisse R uulgo sumtururn M 20 fili M 27 hoc MR*, hac Rl homini Eng: omnia JflJ ) [*]( 23* )
356
Bona igitur et seueritas quia iusta, si bonus iudex, id est iustus. item cetera bona, per quae opus bonum currit bonae seueritatis, siue ira siue aemulatio sine saeuitia. debita enim omnia haec sunt seueritatis, sicut seueritas debitum est iustitiae. atque ita non poterunt iudici exprobrari quae iudici; accidunt, carentia et ipsa culpa sicut et iudex. quid enim. si medicum quidem dicas esse debere, ferramenta uero eius accuses quod secent et inurant et amputent et constrictent. quando sine instrumento artis medicus esse non possit? sed accusa male secantem, importune amputantem, temere inurentem, atque ita ferramenta quoque eius ut mala ministeria reprehende. proinde est enim, cum deum quidem iudicem admittis, eos uero motus et sensus, per quos iudicat, destruis. deum nos a prophetis et a Christo, non a philosophis nec ab Epicuro erudimur. qui credimus deum etiam in terris egisse et humani habitus humilitatem suscepisse ex causa humanae salutis, longe sumus a sententia eorum, qui nolunt deum curare quicquam. inde uenit ad haereticos quoque definitio eiusmodi: si deus irascitur et aemulatur et extollitur et exacerbatur, ergo et corrumpetur, ergo et morietur. bene autem, quod Christianorum est etiam mortuum deum credere et tamen uiuentem in aeua aeuorum. stultissimi, qui de humanis diuina praeiudicant, ut, quoniam in homine corruptoriae condicionis habentur huiusmodi passiones, idcirco et in deo eiusdem status existimentur. discerne substantias et suos eis distribue sensus, tam diuersos quam substantiae exigunt, licet uocabulis communicare uideantur, — nam et dexteram et oculos et pedes dei legimus, nec ideo tamen humanis comparabuntur. quia de appellatione sociantur — quanta erit diuersitas diuini corporis et humani sub eisdem nominibus membrorum. tanta [*]( 4 seueritatis Iun: seueritati ftfR 5 iastitia. euindicanda erat procacitas aetatis uerecundiam debentis MR (cf. quae annotaui 355, 3) 6 arcidunt F, accedunt MJR sicut et MF, eicut R 8 secent et innrant R\'. secent tensuram MF, secent tonsuram Rl 22 aeua scripsi: aeao Mfi 23 praedicant Gel quoniam MJP, quomodo Bl 27 parenthesin indłcatÅ\' )
357
erit et animi diuini et humani differentia sub eisdem licet uocabulis sensuum, quos tam corruptorios efficit in homine corruptibilitas substantiae humanae quam incorruptorios in deo efficit incorruptibilitas substantiae diuinae. certe deum confiteris creatorem. certe, inquis. quomodo ergo in deo humanum aliquid existimas, et non diuinum omne? quem deum non negas confiteris non humanum, siquidem deum confitendo praeiudicasti utique illum ab omni humanarum condicionum qualitate diuersum. porro cum pariter agnoscas hominem a deo inflatum in animam uiuam, non deum- ab homine, satis peruersum est, ut in deo potius humana constituas quam in homine diuina, et hominis imaginem deo induas potius quam dei homini. et haec ergo imago censenda est dei in homine, quod eosdem motus et sensus habeat animus humanus quos et deus, licet non tales, quales deus; pro substantia enim et status eorum et exitus distant. denique contrarios eorum sensus, lenitatem dico patientiam misericordiam ipsamque matricem earum bonitatem, cur diuina praesumitis? nec tamen perfecte ea obtinemus, quia solus deus perfectus. ita et illas species, irae dico et exasperationis, non tam feliciter patimur, quia solus deus de incorruptibilitatis proprietate felix. irascetur enim, sed non *, exacerbabitur, sed non periclitabitur, mouebitur, sed non euertetur. omnia necesse est adhibeat propter omnia, tot sensus quot et causas: et iram propter scelestos et bilem propter ingratos et aemulationem propter superbos et quicquid non expedit malis. sic et misericordiam propter errantes et patientiam propter t non respicientes et praestantiam propter merentes
[*]( 1 dinini R3, diuinitas MRl licet no- in ras. M 12 imaginem MF, imagine Jtuulgo deo scrtpsi: deum MR indoaa F, inbuas lIIR 13 homini MF, hominem Ruulgo 14 animus humanus 3i, humanus animus Ruulgo 20 irae dico R5, praedico MR1 22 lacunam signaui: eonturbabitur siue exturbabitur (Eng) uel tale aiiquid intercidit 24 quot et causae <sunt> fort. bilem MR1, exacerbabilem R3G 27 non respidentes MR, non resipiscentes Pam; cgo non delendum putauerim et uerbum respiciendi interpretandum secundum Luc. 9, 62 praestantia = itpooTaowx Ftlrsorge, Schutz ut uidetur; cf. praesto esse alicui ) 358
et quicquid bonis opus est. quae omnia patitur suo more, quo eum pati condecet, propter quem homo eadem patitur, aeque suo more.