Usque enim ad uiuendum solummodo produxerat hominem. ut non ad recte uiuendum, in respectu dei scilicet legisque eius. igitur uiuere quidem illi ipse praestiterat, facto in [*](21] cf. Gen. 2, 7. ) [*]( 3 futtilem M, futilem R uulgo 6 in add. Gel nonne tunc-itnplrri prioris editionis reliquias esse censeo. quae enim legis inde a l. 14: haecI dignissime sqq. apte coniungi non possunt nisi cum eis, quae hic habea: nonne exclamaret Marcion etc. hoc satis docent uerba peroraturus in creatorem, quae non quadrant nisi ad ea, quae hic legis: o dominum j fnttilem sqq. 9 sua usurum R, suasurum M 12 dispunxiBset Rig: depinxisset MRI, depunxisset R3 acceperat. ipse MR, acceperat, <ut) ipse Lat 13 non <deus.) aut scripsi: non ut MR 16 qua scripsi j (cf 347, 25 qua uoluit): quas MR 17 et patientiam seclusi (cf. 343, 11 et supra l. 10) 18 <in) institutionibua Eng: institutiouibus MR 19 usque scripsi (cf. quae l. 21 leguntur); neque MR, intellego autem: denn nur soiceit hatte er den Menschen ins Dasein gerufen. dajS er leben konnte 20 ut non scil. produxerit eum usque ad recte i uiuendum dei scilicet M, scilicet dei R uulgo 21 eius om. F illi R3, ille JIRI ipse om. F (fort. recte) )
345
animam uiuam, recte uero uiuere demandarat, admonito in legis obsequium. ita non in mortem institutum hominem probat qui (et) nunc cupit in uitam restitutum, malens peccatoris paenitentiam quam mortem. igitur sicut deus homini uitae statum induxit, ita homo sibi mortis statum adtraxit, et hoc non per infirmitatem, sicuti nec per ignorantiam, ne quid auctori imputaretur. nam etsi angelus qui seduxit, sed liber et suae potestatis qui seductus est, sed imago et similitudo dei fortior angelo, sed adflatus dei generosior spiritu materiali, quo angeli constiterunt, — qui facit, inquit, spiritus angelos et apparitores flammam ignis — quia nec uniuersitatem homini subiecisset infirmo dominandi et non potiori angelis. quibus nihil tale subiecit. sic nec legis pondus imposuisset — si grauis lex — inualido sustinendi, nec quem excusabilem sciret nomine imbecillitatis. eum definitione mortis conuenisset. postremo non libertate nec potestate arbitrii fecisset infirmum, sed potius defectione earum. atque adeo eundem hominem, eandem substantiam animae, eundem Adae statum eadem arbitrii libertas et potestas uictorem efficit hodie de eodem diabolo, cum secundum obsequium legum dei administratur.
Quoquo tamen, inquis, modo substantia creatoris delicti capax inuenitur, cum adflatus dei, id est anima, in homine deliquit nec potest non ad originalem summam referri corruptio portionis. ad hoc interpretanda erit qualitas animae. inprimis tenendum quod Graeca scriptura signauit, adflatum nominans, non spiritum. quidam enim de Graeco interpretantes non [*]( 4] cf. Ez. 18, 23; 33, 11; II Petro 3, 9. 11] Ps. 103, 4. 26] cf. tien. 2, 7. ) [*]( 3 et addidi 10 parenthesin indicaui 14 parenthesin indicaui 15 eum Rig: cum MB conuenisset. postremo uulgo 17 malim: sed potius defectione earum fecisset infirmum 20 dei scripsi: eius JtfR 21 quoquo tamen modo — aliquo tamen modo (Eny), sed nescio an lacuna sit statuenda sic fere explenda: quoquo-modo <institutionem audebis defendere legislatoris) 23 originalem R, originem M )
346
recogitata differentia nec curata proprietate uerborum pro adflatu spiritum ponunt et dant haereticis occasionem spiritum dei delicto infuscandi, id est ipsum deum. et usurpata iam quaestio est. intellege itaque adflatum minorem spiritu esse. ut aurulam eius, et si de spiritu accidit, non tamen spiritum. nam et aura uento rarior, et si de uento aura, non tamen uentus. [aura] capit etiam imaginem spiritus dicere flatum. nam et ideo homo imago dei, id est spiritus; deus enim spiritus. imago ergo spiritus flatus. porro imago ueritati non usquequaque adaequabitur. aliud est enim secundum ueritatem esse, aliud ipsam ueritatem esse. sic et adflatus, cum imago sit spiritus, non potest ita imaginem dei comparare, ut, quia ueritas, id est spiritus, id est deus, sine delicto est, ideo et imago, id est adflatus, (id est homo,) non debuerit admisisse delictum. in hoc erit imago minor ueritate et adflatus spiritu inferior, habens illas utique lineas dei, qua inmortalis, [anima] qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis, capax intellectus et scientiae, tamen et in his imago et non usque ad ipsam uim diuinitatis; sic nec usque ad integritatem a delicto, quia hoc soli deo cedit, id est ueritati. et hoc solum imagini non licet. sicut enim imago, cum omnes lineas exprimat ueritatis, ui tamen ipsa caret, non habens motum, ita et anima, imago spiritus, solam uim eius exprimere non ualuit, id est non delinquendi felicitatem. ceterum non esset anima, sed spiritus, nec homo qui animam sortitus est, sed deus. et alias autem non omne, quod dei erit, deus habebitur, ut expostules deum et adflatum, id est uacuum a delicto, quia dei sit adflatus. nec tu enim, si in tibiam flaueris.
[*]( 2 spiritum R, spirituum MF 4 spiritu Pam: spiritum MR 5 ot aurulam eius, et si de spiritu accidit scripsi: etsi de spiritu accidit ut aurulam eius MR 6 uento-aura orn. F 7 aura seclusi 9 flatus M. aMatus R 12 compariare Ciacconitis (sed imaginem dei intellege hominem) 13 id est deus deleri uult Eng ideo et imago, id est adflatas, <id est homo) scripsi: ideo et adflatus id est imago MR 14 debuerit oni. M 16 anima seclusi 22 ueritati sui M 24 felicitatem MR, facultatem Pam 25 nec homo-sed deus om. F ) 347
hominem tibiam feceris, quamquam de anima tua flaueris. sicut et deus de spiritu suo. denique cum manifeste scriptura dicat flasse deum in faciem hominis et factum hominem in animam uiuam, non in spiritum uiuificatorem, separauit eam a condicione factoris. opus enim aliud sit necesse est ab artifice, id est inferius artifice. nec urceus enim factus a figulo ipse erit figulus; ita nec adflatus factus a spiritu ideo erit spiritus. ipsum quod anima uocitatus est flatus, uide, ne etiam de adflatus condicione transierit in aliquam diminutiorem qualitatem. ergo, inquis, dedisti animae infirmitatem supra negatam. plane, cum illam exigis deo parem, id est delicti inmunem, dico infirmam; cum uero ad angelum prouocatur, fortiorem defendam necesse est dominum uniuersitatis, cui iam angeli administrant, qui etiam angelos iudicaturus est, si in dei lege constiterit, quod in primordio noluit. hoc ipsum ergo potuit adflatus dei admittere; potuit, sed non debuit. potuisse enim habuit per substantiae exilitatem, qua adflatus, non spiritus, non debuisse autem per arbitrii potestatem, qua liber, non seruus, adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas et regeretur sententiae libertas. itaque non per illud iam uideri potest anima deliquisse, quod illi cum deo adfine est. id est per adflatum, sed per illud, quod substantiae accessit. id est per liberum arbitrium, a deo quidem rationaliter adtributum, ab homine uero qua uoluit agitatum. quod si ita se habet, omnis iam dei dispositio de mali exprobratione purgatur. libertas enim arbitrii non ei culpam suam respuet, a quo data est, sed a quo non ut debuit administrata est. quod denique malum describes creatori?si delictum hominis, non erit dei quod est hominis, nec idem habendus est delicti auctor qui inuenitur interdictor, immo et condemnator. si mors malum, nec mors
[*]( 3] cf. Gen. 2, 7. 13] cf. Hebr. 1, 14. 14] cf. I Cor. 6, 3. ) [*]( 8 ne etiam M, etiam ne R 9 diminutiorem MF, deminutiorem R uulgo 26 habet Leopoldus: habent MR 29 describes R, discribes M 81 condemnator, si mortem, [malum] fort. ) 348
comminatori suo, sed contemptori faciet inuidiam. ut auctori. contemnendo enim eam fecit, non utique futuram, si non contempsisset.
Sed et si [non] ab homine in diabolum transcripseris mali elogium, ut in instinctorem delicti, uti sic quoque in creatorem dirigas culpam ut in auctorem diaboli, — qui facit, (inquit,) angelos spiritus — ergo quod factus a deo est, id est angelus, id erit eius qui fecit, quod autem factus a deo non est, id est diabolus. id est delator, superest ut ipse sese fecerit, deferendo de deo, et quidem falsum, primo. quod deus illos ex omni ligno edere uetuisset, dehinc, quasi morituri non essent, si edissent, tertio, quasi deus illis inuidisset diuinitatem. unde igitur malitia mendacii et fallaciae in homines et infamiae in deum? a deo utique non, qui et (hunc) angelum ex forma operum bonorum instituit bonum. denique sapientissimus omnium editur ante quam diabolus; nisi malum est sapientia. et si euoluas Ezechielis prophetiam, facile animaduertes tam institutione bonum angelum illum quam sponte corruptum. in persona enim principis Sor ad diabolum pronuntiatur: et factus est sermo domini ad me dicens: fili hominis. sume planctum super principem Sor et dices: haec. dicit dominus: tu es resignaculum similitudinis, qui scilicet integritatem imaginis et similitudinis resignueris, corona decoris — hoc ut eminentissimo angelorum, ut archangelo, ut sapientissimo omnium —: in deliciis paradisi dei tui natus es; — illic enim. ubi deus in secunda animalium figurae formatione angelos fecerat. lapidem optimum indutus es. sardium, topazium. smaragdum, carbunculum, sapphirum. iaspin, lyncurium, achaten, am ethystum, chrysolithum, [*](5J Ps. 103, 4. 18] Ez. 28, 11-16. ) [*]( 1 contemtoriilf 2 contemsissetiJf 3 et siR3, et si nonMRl,etsi nunc IHU 5 parenthesin indicaui facit MF, fecit R 6 inquit addidi 9 de om. F 12 mendacii om. F 13 hunc addidi 14 denique = nam 18 persona. 3f, personam R 23 <plenu!\'I sapientiae; corona Pam 27 es Pam: ea Mli thopazium M 28 smaracdum M lyncurium Rig: lycirium JI, ligurium R 29 chrysolitum M )
349
beryllum. onychinum, et auro replesti horrea tua et thesauros tuos. exqua die conditus es, cum Cherub imposui te in monte sancto dei, fuisti in medio lapidum igneorum. fuisti inuituperabilis in diebus tuis, ex qua die conditus es, donec inuentae sunt laesurae tuae: de multitudine negotiationis tuae promas tuas replesti et deliquisti, et cetera, quae ad suggillationem angeli, non ad illius principis proprie pertinere manifestum est eo, quod nemo hominum in paradiso dei natus sit, ne ipse quidem Adam, translatus potius illuc, nec cum Cherub impositus in monte sancto dei, id est in sublimitate caelesti, de qua satanan dominus quoque decidisse testatur, nec inter lapides igneos demoratus, inter gemmantes siderum ardentium radios, unde etiam quasi fulgur deiectus est satanas. sed ipse auctor delicti in persona peccatoris uiri denotabatur, retro quidem inuituperabilis a die conditionis suae, a deo in bonum conditus ut a bono conditore inuituperabilium conditionum et excultus omni gloria angelica et apud deum constitutus, qua bonus apud bonum, postea uero a semetipso translatus in malum. ex quo enim, inquit, apparuerunt laesurae tuae, illi eas reputans, quibus scilicet laesit hominem electum a dei obsequio. et deliquit ex illo, ex quo delictum seminauit, atque ita exinde negotiationis, id est malitiae suae, multitudinem exercuit, delictorum scilicet censum, non minus et ipse liberi arbitrii institutus, ut spiritus. nihil enim deus proximum sibi non libertate eiusmodi ordinasset. quem tamen et praedamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae ,
[*]( 14] cf. Luc. 10, 18. 20] Ez. 28, 15. 23] cf. Ez. 28, 16. ) [*]( 1 onychium Gel 2 Cherub imposui Oehlerus: cherubin posui MR idefendit Eng, Cherubiu a Tertulliano pro singulari acceptum putans) 4 igneorum, fuisti uulgo 11 cherub impositus Oehlerus: cherubin positos MR (cf. supra ad l. 2) 12 aatanan JiB!, satanam R3 uulgo 22 electum (= elicitum) MR, eiectum Ciacconius et <ipse autem) deli quit fort. deliquit ex illo M, ei illo deliquit 22 25 scilicet censum OeMerns: scilicet et censuum MR 27 et praedamnando MR, non praedamnando F ) 350
exprbitasse, et commeatum operationibus eius admetiendo rationem bonitatis suae egit, eodem consilio differens extinctionem diaboli quo hominis restitutionem. certamini enim dedit spatium.I ut et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua succiderat illi, probans suam. non dei culpam, et ita salutem digne per uictoriam recuperaret. et diabolus amarius puniretur ab eo, quem eliserat ante, deuictus, et deus tanto magis bonus inueniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum ad licentiam decerpendae arboris uitae iam de uita regressurum.
Igitur usque ad delictum hominis deus a primordio tantum bonus, exinde iudex et seuerus et, quod Marcionitae uolunt, saeuus: statim mulier in doloribus parere et uiro seruire damnatur, sed quae ante sine ulla contristatione per benedictionem incrementum generis audierat, ■— crescite, tantum, et multiplicamini — sed quae in adiutorium masculo. non in seruitium fuerat destinata; statim et terra maledicitur. sed ante benedicta; statim tribuli et spinae, sed ante foenum et herbae et arborum fructuosa; statim sudor et labor panis. sed ante ex omni ligno uictus inmunis et alimenta secura. exinde homo ad terram, sed ante de terra; exinde ad mortem. sed ante ad uitam; exinde in scorteis uestibus, sed ante sine scrupulo nudus. ita prior bonitas dei secundum naturam. seueritas posterior secundum causam. illa ingenita, haec accidens; illa propria, haec accommodata; illa edita, haec adhibita. nec natura enim inoperatam debuit continuisse bonitatem nec causa dissimulatam euasisse seueritatem. alteram sibi, alteram rei deus praestitit. incipe nunc etiam iudicis statum ut adfinem mali arguere, qui idcirco alium deum somniasti, solummodo bonum, quia non potes iudicem; quamquam et illum aut iudicem ostendimus, aut si non iudicem, certe peruersum [*](121 cf. Gen. 3, 16. 14] Gen. 1. 22. 16] cf. Gen. 3, 17. 18] cf. Gen. 3, 19. 20] cf. ib. 21] cf. Gen. 3, 21. ) [*]( 1 ex operationibus F 5 succiderat MR3, succederet RI, snccedertt F 8 sustinens = expectans 18 arborum fructuosa = arbores fructuosae (Ewj 20 exinde-terra om. 31 23 seueritas posterior M3, seuerior posteritaa MRl 30 aut scripiti (loco priore): ut MH ostendimus. aut uulgo )
351
ac uanum disciplinae non uindicandae, id est non iudicandae, constitutorem. non reprobus autem deum iudicem qui non iudicem deum probas: ipsam sine dubio iustitiam accusare debebis, quae iudicem praestat, aut t da eam in species malitiae deputare, id est iniustitiam in titulos bonitatis adscribere. tunc enim iustitia malum, si iniustitia bonum. porro cum cogeris iniustitiam de pessimis pronuntiare, eodem iugo urgeris iustitiam de optimis censere. nihil enim aemulum mali non bonum, sicut et boni aemulum nihil non malum. igitur quanto malum iniustitia, tanto bonum iustitia. nec species solummodo, sed tutela reputanda bonitatis, quia bonitas, nisi iustitia regatur, ut iusta sit. non erit bonitas, Isi iniusta sit, nihil enim bonum quod iniustum, bonum autem omne quod iustum.