Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Hac definitione omnia deo salua sunt: et natura bonitatis et ratio dispositionis et praescientiae et potentiae copia. exigere tamen a deo debes et grauitatem summam et fidem praecipuam in omni institutione eius, ut desinas quaerere, an deo nolente potuerit quid euenire. tenens enim grauitatem et fidem dei, bonis et rationalibus institutionibus eius uindicandas, nec illud miraberis, quod deus non intercesserit aduersus ea, quae noluit euenire, ut conseruaret ea, quae uoluit. si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem et digne permiserat, sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis auctoritate permiserat, fruendas autem, quantum in ipso, secundum ipsum, id est secundum deum, id est in bonum, - quis enim aduersus se permittet aliquid? — qu-antum uero in homine, secundum motus libertatis ipsius, — quis enim non hoc praestat ei, cui quid semel frui, praestat, ut pro animo et arbitrio suo fruatur? — igitur consequens erat, uti deus secederet a libertate semel\'concessa homini, id est contineret in semetipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas intercessisse potuisset, quominus homo male libertate sua frui adgressus in periculum laberetur. si enim intercessisset, rescidisset arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat. denique puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii [*](1 quia Lat: qui MR deo MRl, deum B3 uulgo 8 ostendet Lat: ostendit MR eius add. Eng 13 ut M, et R 15 bonis et (cf. 344, 18) scripsi: boni sed MR 27 semetipso Dt, ipso R 31 intercessisse R, intercessione M )

344
libertatem, dum reuocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem colubrum a congressu feminae arcet: nonne exclamaret Marcion: o dominum futtilem, instabilem, infidelem, rescindentem quae instituit? cur permiserat liberum arbitrium, si intercedit? cur intercedit, si permisit? eligat, ubi semetipsum erroris notet. (in) institutione an in rescissione. nonne tunc magis deceptus ex impraescientia futuri uideretur, cum obstitisset? et quod quasi ignorans, quomodo euasurum esset, indulserat, quis non diceret? sed et si praescierat male hominem institutione sua usurum, quid tam dignum deo quam grauitas, quam fides institutionum qualiumcumque? uidisset homo, si non bene dispunxisset quod bene acceperat. ipse legi reus fuisset, cui obsequi noluisset, non (deus.) aut legislator ipse fraudem legi suae faceret, non sinendo praescriptum eius impleri? I haec dignissime peroraturus in creatorem, si libero arbitrio hominis ex prouidentia et potentia, qua exigis, obstitisset, nunc tibi insusurra pro creatore, et grauitatem [et patientiam] et fidem (in) institutionibus suis functo ut et rationalibus et bonis.

Usque enim ad uiuendum solummodo produxerat hominem. ut non ad recte uiuendum, in respectu dei scilicet legisque eius. igitur uiuere quidem illi ipse praestiterat, facto in [*](21] cf. Gen. 2, 7. ) [*]( 3 futtilem M, futilem R uulgo 6 in add. Gel nonne tunc-itnplrri prioris editionis reliquias esse censeo. quae enim legis inde a l. 14: haecI dignissime sqq. apte coniungi non possunt nisi cum eis, quae hic habea: nonne exclamaret Marcion etc. hoc satis docent uerba peroraturus in creatorem, quae non quadrant nisi ad ea, quae hic legis: o dominum j fnttilem sqq. 9 sua usurum R, suasurum M 12 dispunxiBset Rig: depinxisset MRI, depunxisset R3 acceperat. ipse MR, acceperat, <ut) ipse Lat 13 non <deus.) aut scripsi: non ut MR 16 qua scripsi j (cf 347, 25 qua uoluit): quas MR 17 et patientiam seclusi (cf. 343, 11 et supra l. 10) 18 <in) institutionibua Eng: institutiouibus MR 19 usque scripsi (cf. quae l. 21 leguntur); neque MR, intellego autem: denn nur soiceit hatte er den Menschen ins Dasein gerufen. dajS er leben konnte 20 ut non scil. produxerit eum usque ad recte i uiuendum dei scilicet M, scilicet dei R uulgo 21 eius om. F illi R3, ille JIRI ipse om. F (fort. recte) )

345
animam uiuam, recte uero uiuere demandarat, admonito in legis obsequium. ita non in mortem institutum hominem probat qui (et) nunc cupit in uitam restitutum, malens peccatoris paenitentiam quam mortem. igitur sicut deus homini uitae statum induxit, ita homo sibi mortis statum adtraxit, et hoc non per infirmitatem, sicuti nec per ignorantiam, ne quid auctori imputaretur. nam etsi angelus qui seduxit, sed liber et suae potestatis qui seductus est, sed imago et similitudo dei fortior angelo, sed adflatus dei generosior spiritu materiali, quo angeli constiterunt, — qui facit, inquit, spiritus angelos et apparitores flammam ignis — quia nec uniuersitatem homini subiecisset infirmo dominandi et non potiori angelis. quibus nihil tale subiecit. sic nec legis pondus imposuisset — si grauis lex — inualido sustinendi, nec quem excusabilem sciret nomine imbecillitatis. eum definitione mortis conuenisset. postremo non libertate nec potestate arbitrii fecisset infirmum, sed potius defectione earum. atque adeo eundem hominem, eandem substantiam animae, eundem Adae statum eadem arbitrii libertas et potestas uictorem efficit hodie de eodem diabolo, cum secundum obsequium legum dei administratur.

Quoquo tamen, inquis, modo substantia creatoris delicti capax inuenitur, cum adflatus dei, id est anima, in homine deliquit nec potest non ad originalem summam referri corruptio portionis. ad hoc interpretanda erit qualitas animae. inprimis tenendum quod Graeca scriptura signauit, adflatum nominans, non spiritum. quidam enim de Graeco interpretantes non [*]( 4] cf. Ez. 18, 23; 33, 11; II Petro 3, 9. 11] Ps. 103, 4. 26] cf. tien. 2, 7. ) [*]( 3 et addidi 10 parenthesin indicaui 14 parenthesin indicaui 15 eum Rig: cum MB conuenisset. postremo uulgo 17 malim: sed potius defectione earum fecisset infirmum 20 dei scripsi: eius JtfR 21 quoquo tamen modo — aliquo tamen modo (Eny), sed nescio an lacuna sit statuenda sic fere explenda: quoquo-modo <institutionem audebis defendere legislatoris) 23 originalem R, originem M )

346
recogitata differentia nec curata proprietate uerborum pro adflatu spiritum ponunt et dant haereticis occasionem spiritum dei delicto infuscandi, id est ipsum deum. et usurpata iam quaestio est. intellege itaque adflatum minorem spiritu esse. ut aurulam eius, et si de spiritu accidit, non tamen spiritum. nam et aura uento rarior, et si de uento aura, non tamen uentus. [aura] capit etiam imaginem spiritus dicere flatum. nam et ideo homo imago dei, id est spiritus; deus enim spiritus. imago ergo spiritus flatus. porro imago ueritati non usquequaque adaequabitur. aliud est enim secundum ueritatem esse, aliud ipsam ueritatem esse. sic et adflatus, cum imago sit spiritus, non potest ita imaginem dei comparare, ut, quia ueritas, id est spiritus, id est deus, sine delicto est, ideo et imago, id est adflatus, (id est homo,) non debuerit admisisse delictum. in hoc erit imago minor ueritate et adflatus spiritu inferior, habens illas utique lineas dei, qua inmortalis, [anima] qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis, capax intellectus et scientiae, tamen et in his imago et non usque ad ipsam uim diuinitatis; sic nec usque ad integritatem a delicto, quia hoc soli deo cedit, id est ueritati. et hoc solum imagini non licet. sicut enim imago, cum omnes lineas exprimat ueritatis, ui tamen ipsa caret, non habens motum, ita et anima, imago spiritus, solam uim eius exprimere non ualuit, id est non delinquendi felicitatem. ceterum non esset anima, sed spiritus, nec homo qui animam sortitus est, sed deus. et alias autem non omne, quod dei erit, deus habebitur, ut expostules deum et adflatum, id est uacuum a delicto, quia dei sit adflatus. nec tu enim, si in tibiam flaueris. [*]( 2 spiritum R, spirituum MF 4 spiritu Pam: spiritum MR 5 ot aurulam eius, et si de spiritu accidit scripsi: etsi de spiritu accidit ut aurulam eius MR 6 uento-aura orn. F 7 aura seclusi 9 flatus M. aMatus R 12 compariare Ciacconitis (sed imaginem dei intellege hominem) 13 id est deus deleri uult Eng ideo et imago, id est adflatas, <id est homo) scripsi: ideo et adflatus id est imago MR 14 debuerit oni. M 16 anima seclusi 22 ueritati sui M 24 felicitatem MR, facultatem Pam 25 nec homo-sed deus om. F )
347
hominem tibiam feceris, quamquam de anima tua flaueris. sicut et deus de spiritu suo. denique cum manifeste scriptura dicat flasse deum in faciem hominis et factum hominem in animam uiuam, non in spiritum uiuificatorem, separauit eam a condicione factoris. opus enim aliud sit necesse est ab artifice, id est inferius artifice. nec urceus enim factus a figulo ipse erit figulus; ita nec adflatus factus a spiritu ideo erit spiritus. ipsum quod anima uocitatus est flatus, uide, ne etiam de adflatus condicione transierit in aliquam diminutiorem qualitatem. ergo, inquis, dedisti animae infirmitatem supra negatam. plane, cum illam exigis deo parem, id est delicti inmunem, dico infirmam; cum uero ad angelum prouocatur, fortiorem defendam necesse est dominum uniuersitatis, cui iam angeli administrant, qui etiam angelos iudicaturus est, si in dei lege constiterit, quod in primordio noluit. hoc ipsum ergo potuit adflatus dei admittere; potuit, sed non debuit. potuisse enim habuit per substantiae exilitatem, qua adflatus, non spiritus, non debuisse autem per arbitrii potestatem, qua liber, non seruus, adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas et regeretur sententiae libertas. itaque non per illud iam uideri potest anima deliquisse, quod illi cum deo adfine est. id est per adflatum, sed per illud, quod substantiae accessit. id est per liberum arbitrium, a deo quidem rationaliter adtributum, ab homine uero qua uoluit agitatum. quod si ita se habet, omnis iam dei dispositio de mali exprobratione purgatur. libertas enim arbitrii non ei culpam suam respuet, a quo data est, sed a quo non ut debuit administrata est. quod denique malum describes creatori?si delictum hominis, non erit dei quod est hominis, nec idem habendus est delicti auctor qui inuenitur interdictor, immo et condemnator. si mors malum, nec mors [*]( 3] cf. Gen. 2, 7. 13] cf. Hebr. 1, 14. 14] cf. I Cor. 6, 3. ) [*]( 8 ne etiam M, etiam ne R 9 diminutiorem MF, deminutiorem R uulgo 26 habet Leopoldus: habent MR 29 describes R, discribes M 81 condemnator, si mortem, [malum] fort. )
348
comminatori suo, sed contemptori faciet inuidiam. ut auctori. contemnendo enim eam fecit, non utique futuram, si non contempsisset.