Sic et paenitentiam apud illum praue interpretaris, quasi proinde mobilitate uel improuidentia, immo iam ex delicti recordatione paeniteat, quoniam quidem dixerit: paenituit, quod regem fecerim Saul, praescribens scilicet paenitentiam confessionem sapere mali operis alicuius uel erroris. porro non semper. euenit enim (et) in bonis factis paenitentiae confessio, ad inuidiam et exprobrationem eius. qui beneficii ingratus extiterit. sicut et tunc circa personam Saulis onerandam adnuntiatur a creatore, qui non deliquerat, cum Saulem adsumit in regnum et sancto spiritu auget; optimum enim adhuc qualis, inquit, non erat in filiis Israhelis — dignissime adlegerat. sed nec ignorauerat ita euenturum. nemo enim te sustinebit improuidentiam adscribentem deo ei, quem deum non negans confiteris et prouidum. haec enim illi propria diuinitas constat. sed malum factum Saulis, ut dixi, onerabat paenitentiae suae professione, quam uacante delicto circa Saulis adlectionem consequens est inuidiosam potius intellegi, non criminosam. ecce, inquis, criminosam eam animaduerto circa Niniuitas, dicente scriptura Ionae: et paenituit dominum de malitia, quam dixerat facturum se illis, nec fecit. sicut et ipse Ionas ad deum: propterea praeueni profugere in Tharsos, quia cognoueram te esse misericordem et miserescentem. patientem et plurimum misericordiae, paenitentem malitiarum. bene igitur, quod praemisit optimi dei titulum, patientissimi scilicet super [*]( 7] I Reg. 15, 11. 15] cf. I Reg. 9, 2. 23] Ion. 3, 10. 25] Xon. 4, 2. ) [*]( 5 illam om. Bt 6 mobilitate R, immobilitate MF 8 fecerit J21 10 et add. van der Vliet 12 onerandam scripsi: honorandam MR 16 nec B. ne MF 22 criminosam (alteruml om. F 23 nineuitaa M 25 deum MR, dominum Pam 26 tharsos MF, Tarsos M uulgo )
368
malos et abundantissimi misericordiae et miserationis super agnoscentes et deplangentes delicta sua, quales tunc Niniuitae, si enim optimus qui talis, de isto prius cessisse debebis, non competere in talem, id est in optimum, etiam malitiae concursum. et quia et Marcion defendit arborem bonam malos; quoque fructus non licere producere, sed malitiam tamen nominauit ***, quod optimus non capit, numquid aliqua interpretatio subest earum malitiarum intellegendarum, quae possint et in optimum decucurrisse? subest autem. dicimus denique malitiam nunc significari non quae ad naturam redigatur creatoris, quasi mali, sed quae ad potestatem, quasi iudicis; secundum quam enuntiarit: ego sum qui condo mala, et: ecce ego emitto in uos mala, non peccatoria, sed ultoria. quorum satis diluimus infamiam ut congruentium iudici. sicut autem, licet mala dicantur, non reprehenduntur in iudice nec hoc nomine suo malum iudicem ostendunt, ita et malitia haec erit intellegenda nunc, quae ex illis malis iudiciariis deputata cum ipsis competat iudici. nam et apud Graecos interdum malitiae pro uexationibus et laesuris, non pro malignitatibus* ponuntur, sicut et in isto articulo. atque adeo si eius malitiae paenituit creatorem quasi creaturam, reprobandae scilicet et delictum iudicandae, atquin nec hic ullum admissum criminosum reputabitur creatori, qui iniquissimam ciuitatem digne meritoque decreuerat abolendam. ita quod iuste destinauerat. non male destinans, ex iustitia, non ex malitia destinarat: sed poenam ipsam malitiam nominauit ex malo et merito passionis ipsius. ergo. dices. si malitiam iustitiae nomine excusas, quia iuste exitium destinarat in Niniuitas, sic quoque culpandus est, qui iustitiae utique non paenitendae paenitentiam gessit.
[*]( 6] cf. Ion. 3, 10. 12J Es. 45. 7. 13] Hier. 18, 11. ) [*]( 5 et Marcion MB, Marcion Pam 7 lacunam signaui: deus creator quam erat exacturus de Niniuitis poenam (cf. infra l. 26) uel similÚr supplenda sunt 8 earum MR, (etiam) earum Pam 21 creaturam scripsi: creaturae MR et delictum MJR1. et deletui B3, et de delicto OehlerlJ. 22 iudicandae scripsi: uindicandae MB atquin scripsi: atqui MB hie om. Gel 26 passionis B3, et passionis MBl ) 369
immo nec iustitiae, inquam, paenitebit deum, et superest iam agnoscere, quid sit paenitentia dei. non enim, si hominem ex recordatione plurimum delicti, interdum et ex alicuius boni operis ingratia paenitet, ideo et deum proinde. in quantum enim deus nec malum admittit nec bonum damnat, in tantum nec paenitentiae boni aut mali apud eum locus est. nam et hoc tibi eadem scriptura determinat, dicente Samuhele Sauli: discidit dominus regnum Israhelis de manu tua hodie et dabit illud proximo tuo, optimo super te, et scindetur Israhel in duas partes, et non conuertetur neque paenitentiam aget, quia non sicut homo est ad paenitendum, haec itaque definitio in omnibus aliam formam diuinae paenitentiae statuit, quae neque ex improuidentia neque ex leuitate neque ex ulla boni aut mali operis damnatione reputetur, sicut humana. quis ergo erit mos paenitentiae diuinae? iam relucet, si non ad humanas condiciones eam referas. nihil enim aliud intellegetur quam simplex conuersio sententiae prioris, quae etiam sine reprehensione eius possit admitti, etiam in homine, nedum in deo, cuius omnis sententia caret culpa. nam et in Graeco sono paenitentiae nomen non ex delicti confessione, sed ex animi demutatione compositum est, quam apud deum pro rerum uariantium sese occursu fieri ostendimus.