Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Haec ita dispecta totum ordinem dei iudicis operarium et, ut dignius dixerim, protectorem catholicae et summae illius bonitatis ostendunt, quam (ut) semotam a iudiciariis sensibus et in suo statu puram nolunt Marcionitae in eodem deo agnoscere, pluente super bonos et malos et solem suum oriri faciente super iustos et iniustos, quod alius deus omnino non praestat. nam etsi hoc quoque testimonium Christi in creatorem Marcion. de euangelio eradere ausus est, sed ipse mundus inscriptus est et omni a conscientia legitur. et erit haec ipsa patientia creatoris in iudicium Marcionis, illa patientia, quae expectat paenitentiam potius peccatoris quam mortem et mauult misericordiam quam sacrificium, auertens destinatum iam exitium Niniuitis et largiens spatium uitae Ezechiae lacrimis et restituens statum regni Babylonis tyranno paenitentia functo: illam dico misericordiam, quae et filium Saulis moriturum ex deuotione populo concessit et Dauid delicta in domum Uriae confessum uenia liberauit et ipsum Israhel totiens restituit quotiens iudicauit, totiens refouit quotiens et increpuit. non solum igitur iudicem aspiciens conuertere et ad optimi exempla: notans cum ulciscitur considera cum indulget; repende austeritati lenitatem. cum utrumque conueneris in creatore, inuenies in eo et illud, propter quod alterum deum credis. ueni denique ad inspectationem doctrinarum disciplinarum praeceptorum consiliorumque eius. dices forsitan haec etiam humanis legibus determinari. sed ante Lycurgos et Solonas omnes Moyses et deus. nulla posteritas non a primordiis accipit. tamen non [*]( 7] cf. Matth. 5, 43. 12] cf. Exod. 33, 11. 13] cf. OB. 6, 6; Proa 21, 3. 14] cf. Ion. 3, 10. 15] cf. IIII Reg. 20, 3-5. 16] cf. Dan. 4, 33. cf. I Reg. 14, 39. 17] cf. I Reg. 14, 45. 18] cf. II Reg. 12, 13. ) [*]( i3 itaR. itaquelll 5 ut addidi 7 pluente scrtpsKpluentemilfR faciente scripsi: facientem 3/7? 10 <eo)> inscriptus fort. 11 erit haec isc. bonita-? et ipsa fort. 14 destinatum iam Jf, iam destinatum Jluulgo 16 babyllonis M 18 populo R3, populi MRl 20 refouit (re s. u. a m. 1) M 21 optumi M 22 nota Gel 24 quod Urs: quem MR 27 lygurgos M )

359
a tuo deo didicit creator meus praescribere : non occides, non adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium dices, alienum non concupisces, honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum ut temetipsum. ad haec innocentiae et pudicitiae, iustitiae et pietatis principalia consulta accedunt etiam humanitatis praescripta, cum septimo quoque anno seruitia libertate soluuntur, cum eodem tempore agro parcitur egenis cedendo locum, (cum) boui etiam terenti uincula oris remittuntur ad fructum praesentis laboris, quo facilius in pecudibus praemeditata humanitas in hominum refrigeria erudiretur.

Sed quae potius legis bona defendam quam quae haeresis concu(tel\'e concu)piit? ut talionis definitionem, oculum pro oculo dentem pro dente et liuorem pro liuore repetentis. non enim iniuriae mutuo exercendae licentiam sapit, sed in totum cohibendae uiolentiae prospicit, ut, quia durissimo et infideli in deum populo longum uel etiam incredibile uideretur a deo expectare defensam, edicendam postea per prophetam: mihi defensam, et ego defendam, dicit dominus, interim commissio iniuriae metu uicis statim occursurae repastinaretur et licentia retributionis prohibitio esset prouocationis. ut sic improbitas a se tuta cessaret, dum secunda permissa prima terretur et prima deterrita nec secunda committitur, qua et alias facilior timor talionis per eiusdem saporem passionis. nihil amarius quam id ipsum pati, quod feceris aliis. et si lex aliquid cibis detrahit et inmunda pronuntiat animalia, quae aliquando benedicta sunt, consilium exercendae continentiae intellege et frenos impositos illi gulae agnosce. quae, cum panem ederet angelorum, cucumeres et pepones Aegyptiorum [*]( 1] Exod. 20, 12-16. 4] Leu. 19, 18. 7] cf. Leu. 25, 4. 8] cf. Deut. 25, 4. 12] cf. Exod. 21. 24. 13] cf. Exod. 21, 25. 17] Rom. 12, 19. Dent. 32, 35. cf. Hebr. 10, 30. ) [*]( 1 praescribere R, proscribere MF 4 temetipsum JI, te ipsum R 5 innocentiae respicit ad: non occides et pudicitiae scripsi: pudicitiae et MR * cum addidi 11 bona praedicatiuum intellege 12 conco<tere concu)piit u xcripsi: concnpiit MR 14 mptuo M (corr. m. 1) 21 a se tuta icripsi: astuta MGR3, aestuata R, extincta Oehlerus 23 eiusdem scripsi: eundem Mli )

360
+ desiderabat. agnosce simul et comitibus gulae, libidini scilicet atque luxuriae, prospectum, quae fere uentris castigatione frigescunt; — manducauerat enim populus et biberat et surrexerat ludere — proinde, ut et pecuniae ardor restingeretur ex parte, qua de uictus necessitate causatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est; postremo, ut facilius homo ad ieiunandum deo formaretur, paucis et non gloriosis escis adsuefactus est. nihil de lautioribus esuriturus. reprehendendus sane creator, quod cibos potius populo suo abstulit quam ingratioribus Marcionitis. sacrificiorum quoque onera et operationum et oblationum negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi deus talia sibi proprie desiderauerit, qui tam manifeste exclamat: quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum? et: quis exquisiuit ista de manibus uestris? sed illam dei industriam sentiat, qua populum pronum in idolatriam et transgressionem eiusmodi officiis religioni suae uoluit adstringere, quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab ea auocaret illos, sibi iubens fieri, quasi desideranti, ne simulacris faciendo delinqueret.

Sed et in ipsis commerciis uitae et conuersationis humanae domi ac foris adusque curam uasculorum omnifariam distinxit, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique nec ullo momento uacarent a dei respectu. quid enim faceret beatum hominem quam: in lege domini uoluntas eius et in lege domini meditabitur die ac nocte? quam legem non duritia promulgauit auctoris, sed ratio summae benignitatis, populi potius duritiam edomantis et rudem obsequio fidem operosis officiis dedolantis, ut nihil de arcanis adtingam significantiis legis, spiritalis scilicet et propheticae [*]( 3] cf. Exod. 32, 6. 13] Es. 1, 11. 12. 24] Ps. 1, 2. ) [*]( 1 libidini M (in raa.) 3 parenthesin indicauit Eng 4 restingeretnr 3t, restringeretur R 7 est scripai: et MR, ut van der Vliet 19 faciendo .icripsi: faciendis MR 21 omni<a omni)fariam fort. 23 nec (= ne quidem) scripsi: ne MR ullo momento Rig: ulli moitaento MR3, ulli momenta 221 24 quam in lege uulgo eius? et uulgo 25 nocte. quam uulgo 29 significantiis R3, aignificantiB lJIRI )

361
et in omnibus paene argumentis figuratae. sufficit enim in praesenti, si simpliciter hominem deo obligabat, ut nemo eam reprobare debeat, nisi cui non placet deo deseruire. ad hoc beneficium, non onus, legis adiuuandum etiam prophetas eadem bonitas dei ordinauit, docentes deo digna: auferre nequitias de anima, discere benefacere, exquirere iudicium, iudicare pupillo et iustificare uiduam, diligere quaestiones, fugere improborum contactum, dimittere conflictam integram, dissipare scripturam iniustam, infringere panem esurienti et tectum non habentem inducere in domum tuam, nudum si uideris, contegere et domesticos seminis tui non despicere, compescere linguam a malo et labia, ne loquantur dolum, declinare a malo et facere bonum, quaerere pacem et sectari eam, irasci et non delinquere, id est in ira non perseuerare siue saeuire, non abire in concilium impiorum nec stare in uia peccatorum nec in cathedra pestilentium sedere. sed ubi? uide quam bonum et iocundum habitare fratres in unum, meditantes die ac nocte in lege domini, quia bonum scilicet fidere in deum quam fidere in hominem et sperare in deum quam sperare in hominem. qualis enim apud deum merces homini? et erit tamquam lignum, quod plantatum est iuxta exitus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non decidet et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur illi. innocens autem et purus corde. qui non accipiet in uanum nomen dei et non iurabit ad proximum suum in dolo, iste accipiet benedictionem a domino et misericordiam a deo salutificatore suo. oculi [*](:;-7] cf. Es. 1, 16-18 6] cf. Deut. 10, 18. 7-11] cf. Es. oS, 6. 7. 11-13] cf. Ps. 33, 14. 15. 13] cf. Ps. 4, o. 13-15] cf. Ps. 1, 1. 16] Ps. 132, 1. 18-20] cf. Ps. 117, 8. 9. 20] Ps. 1, 3. 24] cf. Ps. 23, 4. 5. 27] Ps. 32, 18. ) [*]( 4 etiam MR3, sed etiam R1 7 uideam M dirigere Harrisius s integram R, in integram M, in integrum Eng 9 et R, ut MF 13 quaere M 16 <quam) iucundum Pam 18 deum MR, dominum Pam 19 deum JIB. dominum Pam 24 illi om. M 25 accipiet Mhl, accepit IP inrabit scripsi: iurauit JIB 27 misericordia M salutari suo F )
362
enim domini super timentes eum, sperantes in misericordiam ipsius, ad deliberandas animas eorum de morte, utique aeterna, et nutricandos eos in fame, utique uitae aeternae. multae enim pressurae iustorum, et ex omnibus liberabit eos dominus. honorabilis mors in conspectu domini sanctorum eius. dominus custodibit omnia ossa eorum et non comminuentur. redimet dominus animas seruorum suorum. pauca ista de tantis scripturis creatoris intulimus, et nihil, puto, iam ad testimonium dei optimi deest. quod satis et praecepta bonitatis et promissa consignant.

Sed enim sepiae isti, quorum (in) figuram illud quoque pisculentum de cibis lex recusauit, ut traductionem sui sentiunt. tenebras hinc blasphemiae interuomunt atque ita intentionem uniuscuiusque iam proximam dispargunt, iactitando et adseuerando ea, quae relucentem bonitatem creatoris infuscent. sed et per istas caligines sequemur nequitiam et in lucem extrahemus ingenia tenebrarum, obicientia creatori uel maxime fraudem illam et rapinam auri et argenti, mandatam ab illo Hebraeis in Aegyptios. age, infelicissime haeretice, te ipsum expostulo arbitrum, cognosce in utramque gentem prius, et ita de auctore praecepti iudicabis. reposcunt Aegyptii de [*]( 4] Pb. 33, 20. 6] Ps. 115, 6. 7] Pa. 33. 21. 8] Ps. 33, 23. 13] cf. Leu. 11, 10; Deut. 14, 10. 19] cf. Exod. 3, 22; 11, 2; 12, 35. 36. 20] cf. Exod. 11, 2. ) [*]( 5 liberabit R3, liberauit MR1 7 custodibit Eng: custodiuit JIR\'. custodit R3 et uon comminuentur M. et non comminuetur RI, unum ex ipsis non comminuetur R3 uulgo 8 redimet Pam: redemit MR 10 deest hi, deesse R 12 sepiae MGR3, saepe HI (in) figuram Eng: figura MR illud quoque ... recusauit: sepias scil., qui ut non sqvamigeri a lege edi uetantur (Eng) 14 intentionem ... dispargunt intellege: und machen so die Anstrengung jedes einzelnen (Vetfolgers), teenn sic (ihnen) schon ganz nah ist, zu nichte. dispergere — irritum facere, ad nihilum redigere cf. 178, 9. (alibi intentionem dispergere est: die Auf. merksamkeit eerstreuen cf. 209, 6) 15 iactitando MF. iactando R 18 obicientia R, obiacentia M, obiacientia F 19 mandatam Rig: mandata MR )

363
Hebraeis uasa aurea et argentea. contra Hebraei mutuas petitiones instituunt, adlegantes sibi quoque eorundem patrum nomine ex eodem scripturae instrumento mercedes restitui oportere illius operariae seruitutis pro lateris deductis, pro ciuitatibus et uillis aedificatis. quid iudicabis, optimi dei elector? Hebraeos fraudem agnoscere debere an Aegyptios compensationem? nam et aiunt ita actum per legatos utrimque, Aegyptiorum quidem repetentium uasa, Iudaeorum uero reposcentium operas suas. et tamen has iniustitia renuntiauerunt sibi Aegyptiis: hodie aduersus Marcionitas amplius adlegant Hebraei, negantes compensationi satis esse quantumuis illud auri et argenti, (si) sexcentorum milium operae per tot annos uel singulis nummis diurnis aestimentur. quae autem pars maior, repetentium uasa an incolentium uillas et urbes? querela ergo maior Aegvptiorum an gratia Hebraeorum? ut solo iniuriarum iudicio Hebraei Aegyptios repercuterent, liberi homines in ergastulum subacti, ut solas scapulas suas scribae eorum apud subsellia sua ostenderent flagellorum contumeliosa atrocitate laceratas: non paucis lancibus et scyphis pauciorum utique diuitum, sed totis ubique et ipsorum facultatibus et popularium omnium conlationibus satisfaciendum Hebraeis pronuntiassent. igitur si bona Hebraeorum causa, bona iam et causa, id est mandatum, creatoris, qui et Aegyptios gratos fecit nescientes et suum populum in tempore expeditionis angusto aliquo solatio tacitae compensationis expunxit. plane minus exigi iussit. Hebraeis enim etiam filios Aegyptii restituere debuerant. [*]( 4] cf. Exod. 1, 14. ) [*]( - 4 lateris (= lareribus) M, laternis F, laterinis R uulgo (probat Eng) ednctia ausp. Eng 9 bas iniustitia (= iniuria) scripsi: hasi iustitia M, has iustitia R, nasis istia Rig, uasis institia Oehlerus, has in iustitio Eng 10 ibi Oehlerus Aegyptiis scripsi: Aegyptii MR; intellego: und doclt leisieten ste auf diese (Frohnarbeiten) mit Unrecht zum Vorteil der Aegyptier Verzicht 11 compensationi R, compensationS M (y-- eras. m. 2) 12 si add. R3 17 subacti? ut uulgo 19 laceratas? non uulgo 20 sed totis ubique scripsi: ubique, sed totis MR 22 pronuntiassent I scripsi: pronuntiasset MR, pronuntiasses Rig 23 gratoru M (corr. m. 1) 26 minus — parum, ut uidetur enim etiam MRs, etiam Rl )
364

Sic et in ceteris contrarietates praeceptorum ei exprobras ut mobili et instabili, prohibenti sabbatis operari et iubenti arcam circumferri per dies octo, id est etiam sabbato. in expugnatione ciuitatis Iericho. nec sabbati enim inspicis legem. opera humana, non diuina prohibentem. siquidem: sex, inquit, diebus operare et facies omnia opera tua, septima autem die sabbata domino deo tuo; non facies in ea omne opus. quod? utique tuum. consequens enim est. ut ea opera sabbato auferret, quae sex diebus supra indixerat, tua scilicet, id est humana et cotidiana. arcam uero circumferre neque cotidianum opus uideri potest neque humanum, sed et rarum et sacrosanctum et ex ipso tunc dei praecepto utique diuinum. quod et ipsum quid significaret edissererem. nisi longum esset figuras argumentorum omnium creatoris expandere, quas forsitan nec admittis. sed plus est, si de absolutis reuincamini, simplicitate ueritatis, non curiositate. sicut et nunc certa distinctio est sabbati humana, non diuina opera prohibentis. ideoque qui sabbatis ligna tum legerat morti datus est. suum enim opus fecerat, lege interdictum. qui uero arcam sabbatis circumtulerant, impune gesserunt. non suum enim sed dei opus, ex praecepto scilicet ipsius, administrauerant.

Proinde et similitudinem uetans fieri omnium. quae in caelo et in terra et in aquis. ostendit et causas. [idolatriae scilicet substantiam cohibentes.] subicit enim: non adorabitis ea [*](2] cf. Ios. 6, 3-4. 5] Exod. 20, 9-10. 17] cf. Num. 15, 32—36. 25] Exod. 20, 5. ) [*]( 1 exprobras R, exprobus M 2 prohibenti... iubenti Leopoldus: proliibentis ... iubentis MR 4 iericho MF, Hiericho R. 9 auferret Jtff, auferet R 13 ipsum sfripsi: ipse MR 14 nisi M, nimis R 18 ligna tum legerat scripsi: lignatum egerat M, lignatum igerat F, lignatum ierat R uttlgo 21 sed dei opus M, opus, sed dei R uulgo 24 causam fort. idolatriae-cohibentes seclusi: negue enim causae cohibmt idolatriam, sed praeceptwn dei; frustra atiiem cum Ursino pro cohibentes rescripseris cohibens nisi simul ordinem uerborum sic inuerteris: subicit enim, idolatriae-cohibens scilicet M (in mg. quae add. m. 3), scilicet quae R, scilicet caecae Oehlerus )

365
neque seruietis illis. serpentis autem aenei effigies postea praecepta Moysi a domino non ad idolatriae titulum pertinebat, sed ad remediandos eos, qui a serpentibus infestabantur. et taceo de figura remedii. sic et Cherubin et Seraphin aurea in arcae figuratum exemplum; certe simplex ornamentum. adcommodata suggestui, longe diuersas habendo causas ab idolatriae condicione, ob quam\' similitudo prohibetur, non uidentur similitudinum prohibitarum legi refragari, non in eo similitudinis statu deprehensa, ob quem similitudo prohibetur. diximus de sacrificiorum rationali institutione, auocante scilicet ab idolis ad deum officia ea, quae si rursus eiecerat dicens: quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum? hoc ipsum uoluit intellegi, quod non sibi ea proprie exegisset. non enim bibam, inquit, sanguinem taurorum, quia et alibi ait: deus aeternus non esuriet nec sitiet. nam etsi ad oblationes Abelis aduertit et holocausta Noe odoratus est libenter, quae iocunditas siue uiscerum berbicinorum siue nidoris ardentium uictimarum? sed animus simplex et deum metuens offerentium ea, quae a deo habebant et pabuli et suauis olentiae, gratiae apud deum deputabatur, non. quae fiebant exigentem, sed illud, propter quod fiebant, ob honorem dei scilicet. si cliens diuiti aut regi nihil desideranti tamen aliquid uilissimi munusculi obtulerit, quantitas et qualitas muneris infuscabit diuitem et regem, an delectabit titulus officii? at si cliens ei munera (uel) ultro uel etiam indicta ordine suo offerat et sollemnia regis obseruet, non ex fide tamen nec corde puro nec pleno circa cetera quoque obsequio, [*]( 2] cf. Num. 29, 8-9. 12] Es. 1, 11. 14] ib. 15] Es. 40, 28. 16] cf. Gen. 4, 4. cf. Gen. 8, 21. ) [*]( 1 efficies M 4 Chernbin et Seraphin neutr. gen. cf. Exod. 25, 17 (Eng) in arcae figuratam exemplum (scil. erant.) = ais toiri*av napd- TJV rfjs X$U>TOG 10 auocante Pam: auocantis MF, anocanti R 16 abelis M, abel R aduertit R*, aduertis MRX 17 berbicinorum MF, ueraecinorum R 21 exigentem van der Vliet: exigentis MR 22 dei scilicet M, scilicet dei R 24 infuscabit... delectabit R, infuscaait.., deleetauit MF 25 uel add. Eng indicta seripsi: dicta M, dicto R, ex edicto Lat 27 obsequio van der rliet: obsequia MR )
366
nonne consequens, ut rex ille uel diues exclamet: quo mihi multitudinem munerum tuorum? *** plenus sum et sollemnitates et dies festos et uestra sabbata dicendo, quae secundum libidinem suam, non secundum religionem dei celebrando sua iam, non dei fecerant. condicionalem idcirco et rationalem demonstrauit recusationem eorum. % quae administranda praescripserat.

Si uero etiam circa personas aut leuem uultis intellegi, cum reprobat aliquando probatos, aut improuidum, cum probat quandoque reprobandos, quasi iudicia sua aut damnet praeterita aut ignoret futura, atquin nihil tam (et) bono et iudici conuenit quam pro praesentibus meritis et reicere et adlegere. adlegitur Saul, sed nondum despector prophetae Samuelis. reicitur Salomon, sed iam a mulieribus alienis possessus et idolis Moabitarum et Sidoniorum mancipatus. quid faceret creator, ne a Marcionitis reprehenderetur? bene adhuc agentes praedamnaret iam propter futura delicta? sed dei boni non erat nondum merentes praedamnare. proinde peccantes nunc non recusaret propter pristina benefacta? sed iusti iudicis non erat rescissis iam bonis pristinis scelera donare. aut quis hominum sine delicto, ut eum deus semper adlegeret, quem numquam posset recusare? uel quis item sine aliquo bono opere, ut eum deus semper recusaret, quem numquam posset adlegere? exhibe bonum semper, et non recusabitur; exhibe malum semper, et numquam adlegetur. ceterum si ** idem homo, ut in utroque [*]( 1] Es. 1, 11. 2] cf. Es. 1. 11. 3] cf. Es. 1, 13. 12] cf. t Reg. 9, 16. 13] cf. I Reg. lo. 15. 14] cf. I Reg, 11, 1. ) [*]( 2 lacunam signaui: proinde igitur et deus populi sui officia recusat uel similia interciderunt; necesse enim est dirimi exemplum a re. 4 dicendo MR: <odit anima mea, uestra? dicendo Pam 5 celebrando R3, celebrabant deo MRl fecerant. condicionalem van der Vliet: fecerant condicionalem uulgo 8 aut leuem scripst: aut legem M. legem Rl, leuem Rauulgo 11 et bono van der Vliet (cf. 367, 1): bono JIR 23 adlegere M, eligere R, elegere F 25 adlegetur .\'ifRl, eligetur jR3 lacunam signaui: non semper intercidisse puto homo est in Eng, nihil putans deesse )

367
pro temporibus, in utroque dispungetur a deo et bono et iudice, qui non leuitate aut improuidentia sententias uertit sed censura grauissima et prouidentissima merita temporis cuiusque dispensat.

Sic et paenitentiam apud illum praue interpretaris, quasi proinde mobilitate uel improuidentia, immo iam ex delicti recordatione paeniteat, quoniam quidem dixerit: paenituit, quod regem fecerim Saul, praescribens scilicet paenitentiam confessionem sapere mali operis alicuius uel erroris. porro non semper. euenit enim (et) in bonis factis paenitentiae confessio, ad inuidiam et exprobrationem eius. qui beneficii ingratus extiterit. sicut et tunc circa personam Saulis onerandam adnuntiatur a creatore, qui non deliquerat, cum Saulem adsumit in regnum et sancto spiritu auget; optimum enim adhuc qualis, inquit, non erat in filiis Israhelis — dignissime adlegerat. sed nec ignorauerat ita euenturum. nemo enim te sustinebit improuidentiam adscribentem deo ei, quem deum non negans confiteris et prouidum. haec enim illi propria diuinitas constat. sed malum factum Saulis, ut dixi, onerabat paenitentiae suae professione, quam uacante delicto circa Saulis adlectionem consequens est inuidiosam potius intellegi, non criminosam. ecce, inquis, criminosam eam animaduerto circa Niniuitas, dicente scriptura Ionae: et paenituit dominum de malitia, quam dixerat facturum se illis, nec fecit. sicut et ipse Ionas ad deum: propterea praeueni profugere in Tharsos, quia cognoueram te esse misericordem et miserescentem. patientem et plurimum misericordiae, paenitentem malitiarum. bene igitur, quod praemisit optimi dei titulum, patientissimi scilicet super [*]( 7] I Reg. 15, 11. 15] cf. I Reg. 9, 2. 23] Ion. 3, 10. 25] Xon. 4, 2. ) [*]( 5 illam om. Bt 6 mobilitate R, immobilitate MF 8 fecerit J21 10 et add. van der Vliet 12 onerandam scripsi: honorandam MR 16 nec B. ne MF 22 criminosam (alteruml om. F 23 nineuitaa M 25 deum MR, dominum Pam 26 tharsos MF, Tarsos M uulgo )

368
malos et abundantissimi misericordiae et miserationis super agnoscentes et deplangentes delicta sua, quales tunc Niniuitae, si enim optimus qui talis, de isto prius cessisse debebis, non competere in talem, id est in optimum, etiam malitiae concursum. et quia et Marcion defendit arborem bonam malos; quoque fructus non licere producere, sed malitiam tamen nominauit ***, quod optimus non capit, numquid aliqua interpretatio subest earum malitiarum intellegendarum, quae possint et in optimum decucurrisse? subest autem. dicimus denique malitiam nunc significari non quae ad naturam redigatur creatoris, quasi mali, sed quae ad potestatem, quasi iudicis; secundum quam enuntiarit: ego sum qui condo mala, et: ecce ego emitto in uos mala, non peccatoria, sed ultoria. quorum satis diluimus infamiam ut congruentium iudici. sicut autem, licet mala dicantur, non reprehenduntur in iudice nec hoc nomine suo malum iudicem ostendunt, ita et malitia haec erit intellegenda nunc, quae ex illis malis iudiciariis deputata cum ipsis competat iudici. nam et apud Graecos interdum malitiae pro uexationibus et laesuris, non pro malignitatibus* ponuntur, sicut et in isto articulo. atque adeo si eius malitiae paenituit creatorem quasi creaturam, reprobandae scilicet et delictum iudicandae, atquin nec hic ullum admissum criminosum reputabitur creatori, qui iniquissimam ciuitatem digne meritoque decreuerat abolendam. ita quod iuste destinauerat. non male destinans, ex iustitia, non ex malitia destinarat: sed poenam ipsam malitiam nominauit ex malo et merito passionis ipsius. ergo. dices. si malitiam iustitiae nomine excusas, quia iuste exitium destinarat in Niniuitas, sic quoque culpandus est, qui iustitiae utique non paenitendae paenitentiam gessit. [*]( 6] cf. Ion. 3, 10. 12J Es. 45. 7. 13] Hier. 18, 11. ) [*]( 5 et Marcion MB, Marcion Pam 7 lacunam signaui: deus creator quam erat exacturus de Niniuitis poenam (cf. infra l. 26) uel similÚr supplenda sunt 8 earum MR, (etiam) earum Pam 21 creaturam scripsi: creaturae MR et delictum MJR1. et deletui B3, et de delicto OehlerlJ. 22 iudicandae scripsi: uindicandae MB atquin scripsi: atqui MB hie om. Gel 26 passionis B3, et passionis MBl )
369
immo nec iustitiae, inquam, paenitebit deum, et superest iam agnoscere, quid sit paenitentia dei. non enim, si hominem ex recordatione plurimum delicti, interdum et ex alicuius boni operis ingratia paenitet, ideo et deum proinde. in quantum enim deus nec malum admittit nec bonum damnat, in tantum nec paenitentiae boni aut mali apud eum locus est. nam et hoc tibi eadem scriptura determinat, dicente Samuhele Sauli: discidit dominus regnum Israhelis de manu tua hodie et dabit illud proximo tuo, optimo super te, et scindetur Israhel in duas partes, et non conuertetur neque paenitentiam aget, quia non sicut homo est ad paenitendum, haec itaque definitio in omnibus aliam formam diuinae paenitentiae statuit, quae neque ex improuidentia neque ex leuitate neque ex ulla boni aut mali operis damnatione reputetur, sicut humana. quis ergo erit mos paenitentiae diuinae? iam relucet, si non ad humanas condiciones eam referas. nihil enim aliud intellegetur quam simplex conuersio sententiae prioris, quae etiam sine reprehensione eius possit admitti, etiam in homine, nedum in deo, cuius omnis sententia caret culpa. nam et in Graeco sono paenitentiae nomen non ex delicti confessione, sed ex animi demutatione compositum est, quam apud deum pro rerum uariantium sese occursu fieri ostendimus.

Iam nunc, ut omnia eiusmodi expediam, ad ceteras pusillitates et infirmitates et incongruentias, ut putatis, interpretandas purgandasque pertendam. (inclamat deus: Adam, ubi es? scilicet ignorans ubi esset, et causato nuditatis pudore an de arbore gustasset interrogat, scilicet incertus\'. immo nec incertus admissi nec ignorans loci. enimuero oportebat conscientia peccati delitescentem euocatum prodire in conspectum [*]( 8] I Reg. 15, 28. 29. 26] Gen. 3, 9. 27] cf. Gen. 3, 10. 28] cf. Gen. 3. 11. ) [*]( e 13 poenitentiae M 16 relucescct susp, Ellg 17 intellegjtnr M (corr. IM. 1) 22 occurau fieri Urs: occursu rei lłIRI, occursura rei K3 (in adnotationibwJ), occursu regi Rig 30 delitiscentem M prodire R, prodere MF ) [*]( XXXXVII, Tert. III. ) [*]( 24 )

370
+ domini, non sola nominis inclamatione, sed cum aliqua iam tunc admissi suggillatione. nec enim simplici modo, id est interrogatorio sono legendum est: Adam, ubi es? sed impresso et incusso et imputatiuo: Adam, ubi es! id est in perditione es, id est iam hic non es, ut et increpandi et dolendi exitus uox sit. ceterum qui totum orbem comprehendit manu uelut nidum, cuius caelum thronus et terra scabellum, nimirum huius oculos aliqua paradisi portio euaserat, quominus illi, ubicumque Adam, (et) ante euocationem uiseretur, tam latens quam de interdicta fruge sumens! speculatorem uineae uel horti tui lepus aut furunculus non latet: (et) deum puta, de sublimioribus oculatiorem, aliquid subiecti praeterire non posse. stulte, qui tantum argumentum diuinae maiestatis et humanae instructionis naso agis! interrogat deus quasi incertus, ut, et hic liberi arbitrii probans hominem, in causa aut negationis aut confessionis daret ei locum sponte confitendi delictum et hoc nomine releuandi, sicut de Cain sciscitatur, ubinam frater eius, quasi non iam uociferatum a terra sanguinem Abelis audisset, [sedj ut et ille haberet potestatem ex eadem arbitrii potestate sponte negandi delicti et hoc nomine grauandi, atque ita nobis conderentur exempla confitendorum potius delictorum quam negandorum, ut iam tunc initiaretur euangelica doctrina: ex ore tuo iustificaberis et ex ore tuo damnaberis. nam etsi Adam propter statum legis deditus morti est, sed spes ei salua est, dicente domino: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis, de futura scilicet adlectione hominis in diuinitatem. denique quid sequitur? et [*]( 3] Gen. 3, 9. 6] cf. Es. 10, 14. 7] cf. Es. 66, 1. 17J cf. Gen. 4, 9. 18] cf. Gen. 4, 10. 23] Matth. 12, 37. 25] Gen. 3, 22. 27J ib. ) [*]( a adam, ubi es M, ubi es, Adam R 4 ubi es! Eng: ubi es? Suulgo 9 Adam, <et) ante scripsi: adam* ante M, Adam ante R uulgo 11 orti MF lepus scripsi: lupus MR <et) deum puta Eng: deum puto MR 14 interrogat MR, interrogabat Pam ut om. Pam 15 hic JIB\', hinc Ji-1 probans R:I, inprobans MRl 16 aut confessionis R3, aut ut confessionis MRl 19 sed seclusit EI/g 23 doctrina in ras. M iustificaberis MFRs, coniustiifeaberis R1 27 et nun M )
371
nunc, ne quando extendat manum et sumat de ligno uitae et uiuat in aeuum. interponens enim (et nunc\', praesentis temporis uerbum, temporalem et ad praesens dilationem uitae fecisse se ostendit. ideoque nec maledixit (nec) ipsum Adam nec Euam, ut restitutionis candidatos, ut confessione releuatos, Cain uero et maledixit et cupidum morte luere delictum mori interim uetuit, ut praeter admissum etiam negationis eius oneratum. haec erit ignorantia dei nostri, quae ideo simulabitur, ne delinquens homo quid sibi agendum sit ignoret. sed ad Sodomam et Gomorram descendens: uidebo, ait, si secundum clamorem peruenientem ad me consummantur, si uero non, ut agnoscam, et hic uidelicet ex ignorantia incertus et scire cupidus. an (et) hic sonus pronuntiationis necessarius; non dubitatiuum sed comminatiuum exprimens sensum sub sciscitationis obtentu? quodsi descensum quoque dei inrides, quasi aliter non potuerit perficere iudicium, nisi descendisset, uide, ne tuum aeque deum pulses. nam et ille descendit, ut quod uellet efficeret.

Sed et iurat deus). numquid forte per deum Marcionis? \'immo>, inquit, multo uanius, quod per semetipsum\'. quid uelles faceret, si alius deus non erat in conscientia eius, hoc cum maxime iurantis alium absque se omnino non esse? igitur peierantem deprehendis an uane deierantem? sed non potest uideri peierasse qui alium esse non sciuit, ut dicitis. quod enim sciit, hoc deierans uere, non peierauit. sed nec uane deierat alium deum non esse. tunc enim uane deieraret, si non fuissent qui alios deos crederent, tunc quidem simulacrorum [*]( 6] cf. Gen. 4, 11. cf. Gen. 4, 14. 15. 10] Gen. 18, 21. 19] cf. E*. 45, 23., ) [*]( 3 temporalem R3, temporale MR1 4 nec addidi 5 nec Euam MR, •?t Eaam Oehlerus restitutionis R3, restitutioni jJIRl 9 simulabitur Jf, simulabatur R uulgo 11 consummantur M (= ouvTsXouvta-), consumantur R, consumment Parn 12 agnoscam. et uulgo 13 cupidus? an uulgo et addidi 20 quod multo uanius Urs uelles faceret scripsi: cellet faceret .;.11Rl, uellet facere M3 23 an R3, ad MR1 25 sciit Eng: scit J/iif peierauit 31 (ui s. u. add. m. 1) nec uane MR, non uane Oehlerus ) [*]( 24* )

372
cultores, nunc uero et haeretici. iurat igitur per semetipsum. ut uel iuranti deo credas alium deum omnino non esse. hoc ut deus faceret, tu quoque, Marcion, coegisti. iam tunc enim prouidebaris. proinde si et in promissionibus aut comminationibus iurat, fidem in primordiis arduam extorquens, nihil deo indignum est, quod efficit deo credere. satis et tunc pusillus deus in ipsa etiam ferocia sua, cum ob uituli consecrationem efferatus in populum de famulo suo postulat Moyse: sine me. et indignatus ira disperdam illos et faciam te in nationem magnam. unde meliorem soletis adfirmare Moysen deo suo, deprecatorem, immo et prohibitorem irae. non facies enim, inquit, istud, aut et me una cum eis impende. miserandi uos quoque cum populo, qui Christum non agnoscitis, in persona Moysi figuratum, patris deprecatorem et oblatorem animae suae pro populi salute. sed sufficit, si et Moysi proprie donatus est populus ad praesens. quod ut famulus postulare posset a domino, id dominus a se postulauit. ad hoc enim famulo dixit: sine me, et disperdam illos, ut ille. postulando et semetipsum offerendo non sineret, atque ita disceres, quantum liceat fideli et prophetae apud deum.

Iam nunc, ut et cetera compendio absoluam, quaecumque adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem creatoris, simplici et certa ratione proponam: deum non potuisse humanos congressus inire, nisi humanos et sensus et adfectus suscepisset, per quos uim maiestatis suae, intolerabilem utique humanae mediocritati, humilitate temperaret. I sibi quidem indigna, homini autem necessaria, et ita iam deo digna, quia nihil tam dignum deo quam salus hominis. de isto pluribus retractarem, si cum ethnicis agerem, — quamquam et cum haereticis non multo diuersa congressio — sed [*]( 8] Eiod. 32, 10. 11] cf. Exod. 32, 32. ) [*]( 1 haeretici R, baereticos M igitur llfR, ergo F 9 indignatns ir. R (θωμωθες όργ), in ira M 12 inquit om. R 13 miserandi MR. niiserando Rl 22 pusilla om. F 24 potuisse R, potius se M 29 Jill- i renthesin indicaui 30 et cum lIIR, nec cum Urs non multo JfR. multo Vrs diuersa om. R congressio-sed quatenus scripsi: congressio stet. quatenus 11[, stet congressio. quatenus li )

373
quatenus et ipsi deum in figura et in reliquo ordine humanae condicionis deuersatum iam credidistis, non exigetis utique diutius persuaderi deum conformasse semetipsum humanitati, sed de uestra fide reuincimini. si enim deus, et quidem sublimior, tanta humilitate fastigium maiestatis suae strauit, ut etiam morti subiceretur, et morti crucis, cur non putetis nostro quoque deo aliquas pusillitates congruisse, tolerabiliores tamen ludaicis contumeliis et patibulis et sepulcris? an hae sunt pusillitates, quae iam hinc praeiudicare debebunt Christum humanis passionibus obiectum eius dei esse, cui humanitates exprobrantur a uobis? nam et profitemur Christum semper egisse in dei patris nomine, ipsum ab initio conuersatum, ipsum congressum cum patriarchis et prophetis, filium creatoris, sermonem eius, quem ex semetipso proferendo filium fecit et exinde omni dispositioni suae uoluntatique praefecit, diminuens illum modico citra angelos, sicut apud eum scriptum est. qua diminutione in haec quoque dispositus est a patre, quae ut humana reprehenditis, ediscens iam inde a primordio [iam inde hominem] quod erat futurus in fine. ille est, qui descendit, ille, qui interrogat, ille, qui postulat, ille, qui iurat. ceterum quia patrem nemini uisum etiam commune testabitur euangelium, dicente Christo: nemo cognouit patrem nisi filius. ipse enim et ueteri testamento pronuntiarat: deum nemo uidebit et uiuet, patrem inuisibilem determinans, in cuius auctoritate et nomine ipse erat deus, qui uidebatur dei filius. sed et penes nos Christus in persona Christi accipitur, quia et hoc [*]( 6] cf. Phil. 2, 8. 15] cf. Ps. 8, 6. 22] Matth. 11, 27. 23] Exod. 33, 20. ) [*](*2 Jeuersatumil/iZadiuersatum IPuulgo 6 subicereturM, subiceretiSnulgo s an notione rariore = nonne: sind es nicht etiva eben diese Kleinheiten, icelehe... 9 hinc om. Gel 10 cui .1.1[, cuius R 11 «obis M (u 8. u. a m. J) 14 et Lat: ut MR 16 eum (scil. deum creatorem) JIB. Dauid Urs 17 haec JIR3, hac R1 18 iam inde hominem seclusit Eng: sedfortasse et hic duplcx agttoscenda est recensio: 1) ediscens iam inde hominem, b) ediscens iam inde a primordio quod erat futurus in fine 20 quia c. acc. c. inf. coniunctum d apud alios auctores inueniri recte monet Eng: seclusit Pam 25 fort. sic transponendum: sed et in persona Christi penes nos Christus accipitur )
374
modo noster est. igitur quaecumque exigitis deo digna, habe- Ii buntur in patre inuisibili incongressibilique et placido et, ut ita dixerim, philosophorum deo, quaecumque autem ut indigna reprehenditis, deputabuntur in filio et uiso et audito et congresso, arbitro patris et ministro, miscente in semetipso hominem et deum, in uirtutibus deum, in pusillitatibus hominem, ut tantum homini conferat quantum deo detrahit. totum denique\' dei mei penes uos dedecus sacramentum est humanae salutis. conuersabatur deus (humane,) ut homo diuine agere doceretur. ex aequo agebat deus cum homine, ut homo ex aequo agere cum deo posset. deus pusillus inuentus est, ut homo maximus fieret. qui talem deum dedignaris, nescie, an ex fide credas deum crucifixum. quanta itaque peruersitas uestra erga utrumque ordinem creatoris? iudicem eum desi-, gnatis, et seueritatem iudicis secundum merita causarum congruentem pro saeuitia exprobratis; deum optimum exigitis. et lenitatem eius benignitati congruentem, pro captu mediocritatis humanae deiectius conuersatam, ut pusillitatem depretiatis. nec magnus uobis placet nec modicus, nec iudex nec amicus. quid, si nunc eadem et in uestro deprehendantur? iudicem quidem et illum esse iam ostendimus in libello suo et de iudice necessarie seuerum et de seuero scilicet saeuum, si tamen saeuum.

Nunc et de pusillitatibus et malignitatibus ceterisque notis et ipse aduersus Marcionem antithesis aemulas faciam. si ignorauit deus meus esse alium super se, etiam tuus omnino non sciit esse alium infra se. quid enim ait Heraclitus ille tenebrosus? eadem uia sursum et deorsum. denique si [*]( 28] Heraclit. fragm. 60 ed. Diels. ) [*]( 8 in uirtutibus deum om. M 9 conuersabatur R3, conseruabatur MRl humane addidi diuine MF, diuina Ruulgo 14 iudici Urs 15 lacunam signaui: iustitiae desidero 20 nunc Urs: non MR 22 scilicet Lot: sicut MR, sic et Oehlerus 25 ipse R3, ipsum 3ildi antithesis M. antitheseis R, antitheses reliqui 27 sciit F, scit M (i add. m. 1), sciuit R uulflO quid scripsi: quod MR 28 tenebrosus. eadem uulgo )

375
+ non ignorasset, et ab initio ei occurrisset. delictum et mortem et ipsum auctorem delicti diabolum et omne malum, quod deus meus passus est esse, hoc et tuus, qui illum pati passus est. mutauit sententias suas deus noster. proinde quam et uester. qui enim genus humanum tam sero respexit, eam sententiam mutauit, qua tanto aeuo non respexit. paenituit in aliquo deum nostrum. sed et uestrum. eo enim, quod tandem animaduertit ad hominis salutem, paenitentiam dissimulationis pristinae fecit, debitam malo facto. porro malum factum deputabitur neglegentia salutis humanae, non nisi per paenitentiam emendata apud deum uestrum. mandauit fraudem deus noster, sed auri et argenti. quanto autem homo pretiosior auro et argento, tanto fraudulentior deus uester, qui hominem domino et factori suo eripit. oculum pro oculo reposcit deus noster. sed et uester uicem prohibens iterabilem magis iniuriam facit. quis enim non rursus percutiet non repercussus? nesciit deus noster, quales adlegeret. ergo nec uester. ludam (euim) traditorem non adlegisset, si praescisset. si et mentitum alicubi dicis creatorem, longe maius mendacium est in tuo Christo, cuius corpus non fuit uerum. multos saeuitia dei mei absumpsit. tuus quoque deus quos saluos non facit utique in exitium disponit. deus meus aliquem iussit occidi. tuus semetipsum uoluit interfici, non minus homicida in semetipsum quam in eo, a quo uellet occidi. multos autem occidisse deum eius probabo Marcioni. nam fecit homicidam populum, utique periturum, nisi si nihil deliquit in Christum. sed expedita uirtus ueritatis paucis amat. multa mendacio erunt necessaria.

Ceterum ipsas quoque antithesis Marcionis comminus cecidissem, si operosiore destructione earum egeret defensio [*](6] cf. Gen. 6, 6. 11] cf. Exod. 8, 22; 11,2; 12, 35. 14] cf. Exod. 21. 24. 2 quod Frs: quem MR, quae Pam 4 quam M, qua R 6 in aliquo ,ill, mali quo R. mali in aliquo R3Guulgo 9 pristinae Rig: priatinam MR 16 nesciit Ura: nescit MR 17 enim add. Eng 23 eo MR1, eum R3 ulllgú 2x) homicidam populum scripsi: homicidam MR 26 niai si scripsi: nisi si populus MR 27 mendacio \'DlH\\ mendacia Rl 28 comminus MF, i cominus R uulgo 29 operosiore M (i add. m. 1) egeret R, ageret M )

376
creatoris, tam boni quam et iudicis secundum utriusque partis exempla congruentia deo, ut ostendimus. quodsi utraque pars. bonitatis atque iustitiae, dignam plenitudinem diuinitatis efficiunt omnia potentis, compendio interim possum antithesis retudisse, gestientes ex qualitatibus ingeniorum siue legum siue uirtutum discernere atque ita alienare Christum a creatore, ut optimum a iudice et mitem a fero et salutarem ab exitioso. magis enim eos coniungunt, quos in eis diuersitatibus ponunt, quae deo congruunt. aufer titulum Marcionis et intentionem atque propositum operis ipsius, et nihil aliud praestare * quam demonstrationem eiusdem dei, optimi et iudicis, quia haec duo in solum deum competunt. nam et ipsum studium in eis exemplis opponendi Christum creatori ad unitatem magis spectat. adeo enim ipsa et una erat substantia diuinitatis, bona et seuera, ut eisdem exemplis et in similibus argumentis et bonitatem suam uoluerit ostendere, in quibus praemiserat seueritatem, quia nec mirum erit diuersitas temporalis, si postea deus mitior pro rebus edomitis, qui retro austerior pro indomitis. ita per antithesis facilius ostendi potest ordo creatoris a Christo reformatus quam repercussus, et redditus potius quam exclusus, praesertim (cum) deum tuum ab omni motu amariore secernas, utique et ab aemulatione creatoris scilicet. nam si ita est, quomodo eum antithesis singulas species creatoris aemulatum demonstrant? agnoscam igitur et in hoc per illas deum meum zeloten, qui res suas arbustiores in primordiis bona, ut rationali, aemulatione maturitati praecurauerit suo iure, cuius antithesis etiam ipse mundus eius agnoscet, ex contrarietatibus elementorum, summa tamen [*](6 a om. M 10 praestare MRl, praestat Hs, praestaret Oehltru* 11 lacunam signaui: uidebitur siue relucebit intercidisse uidetur 13 in eis JI, meis R 15 diuinitatis scripsi: diuinitatibus JIR ut eisdem scripai: et eisdem MR 16 et bonitatem scripsi: ut bonitatem MR 17 erit M, erat Ituulgo 20 quam repercussus Leopoldm: quo repercussus MR 21 cum addidit Leopoldus 23 quomodo Mlt1, quoniam R* 26 maturitati scripsi: maturitatis MR )
377
ratione, modulatus. quam ob rem, inconsiderantissime Marcion, alium deum lucis ostendisse debueras alium uero tenebrarum, quo facilius alium bonitatis alium seueritatis persuasisses. ceterum eius erit antithesis. cuius est et in mundo.

LIBER TERTIVS.

Secundum uestigia pristini operis, quod amissum reformare perseueramus, iam hinc ordo de Christo, licet ex abundanti post decursam defensionem unicae diuinitatis. satis etenim praeiudicatum est Christum non alterius dei intellegendum quam creatoris, cum determinatum est alium deum non credendum praeter creatorem, quem adeo Christus praedicauerit et deinceps apostoli non alterius Christum adnuntiauerint quam eius dei, quem Christus praedicauit, id est creatoris, ut nulla mentio alterius dei atque ita nec alterius Christi agitata sit ante scandalum Marcionis. facillime hoc probatur apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, illic scilicet pronuntiandam regulae interuersionem, ubi posteritas inuenitur. quod etiam primo libello intexui. sed et nunc congressio ista seorsus in Christum examinatura eo utique proficiet, ut, dum Christum probamus creatoris, sic quoque deus excludatur Marcionis. decet ueritatem totis uiribus uti suis, non ut laborantem, — ceterum in praescriptionum compendiis uincit — sed [decretum est] ut gestientem ubique aduersario occurrere, in tantum furenti, ut facilius praesumpserit eum uenisse Christum, qui numquam sit adnuntiatus, quam eum, qui semper sit prae dicatus. [*]( .> EXPLICIT ADVERSVS MARCIONE LB II. INCIPIT LIB TERs CIV J1, Explicit Q. Septimi Florentis Tertulliani aduersus Marcionem liber secundus; incipit eiusdg liber tertius F 6 secundum uestigia R, ut etiam autem (in maiuscula miniata) M 18 intexui. sed R\'J, inteluisrt MRl 19 seorsus M, seorsum Ji 20 excludatur Marcionis MR\'J, Marcionis excludatur Rl 22 parenthesin indicaui 23 decretum est Kedusi: uerborum ordinem inuertere uult van der Vliel hoc modo: sed l,\'cretum est, non ut laborantem, (sed) ut gestientem (= ouantem ?) ullilfue aduersario occurrere )

378

Hinc denique gradum consero, an debuerit tam subito uenisse, primo qua et ipse dei sui filius, — hoc enim ordinis fuerat, ut ante pater filium profiteretur quam patrem filius et ante pater de filio testaretur quam filius de patre — dehinc et qua missus, praeter filii nomen. proinde enim praecessisse debuerat mittentis patrocinium in testimonium missi, quia nemo ueniens ex alterius auctoritate ipse eam sibi ex sua adfirmatione defendit, sed ab ipsa defendi se potius expectat praeeunte suggestu eius, qui auctoritatem praestat. ceterum nec filius agnoscetur quem numquam pater nuncupauit nec missus credetur quem numquam mandator designauit. nuncupaturus pater et designaturus mandator, si fuisset. suspectum habebitur omne quod exorbitarit a regula rerum, quae principales gradus non sinit posterius agnosci: patrem post filium et mandatorem post mandatum et deum post Christum. nihil origine sua prius est in agnitione, quia nec in dispositione. \'subito filius et subito missus et subito Christus\'. atquin nihil putem a deo subitum. quia nihil a deo non dispositum. si autem dispositum, cur non et praedicatum, ut probari posset et dispositum ex praedicatione et diuinum ex dispositione? et utique tantum opus, quod scilicet humanae saluti parabatur, uel eatenus subitum non fuisset, qua per fidem profuturum. in quantum enim credi habebat, ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut credi posset, substructum fundamentis dispositionis et praedicationis, quo ordine fides informata merito et homini indiceretur a deo et deo exhiberetur ab homine, ex agnitione debens credere. : quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione.

\'Non fuit\', inquis, \'ordo eiusmodi necessarius, quia statim se et filium et missum et dei Christum rebus ipsis esset [*](2 qua scripst: quia MR parenthesin indicaui 3 fuerat MF, fuerit R 5 qua MR, quia Rig 8 defendi se Rig: defendiase M, defnnsione F. defensionem R 13 exorbitaria regula M rerum quae scripsi: rerumqur:- MR principales M, principalis R uulgo 15 deum post Christum R . Christum post deum MRl 16 qua Oehlerus 19 non et M, et non Ruulpo 24 substructum (scil. opus) scripsi: substructam MR 25 indiceretur JIR:!, indicaretur Rl 26 debens MR3, debes Rl )

379
probaturus per documenta uirtutum\'. at ego negabo solam hanc illi speciem ad testimonium competisse, quam et, ipse postmodum exauctorauit. siquidem edicens multos uenturos et signa facturos et uirtutes magnas edituros (ad) auersionem etiam electorum, nec ideo tamen admittendos, temerariam signorum et uirtutum fidem ostendit, ut etiam apud pseudochristos facillimarum. aut quale est, si inde se uoluit probari et intellegi et recipi, ex uirtutibus dico, unde ceteros noluit, aeque et ipsos tam subito uenturos quam a nullo auctore praedicatos? si quia prior eis uenit et prior uirtutum documenta signauit, idcirco, quasi locum in balneis, ita fidem occupauit, posteris quibusque praeripuit, uide, ne et ipse in condicione posteriorum deprehendatur, posterior inuentus creatore, ante iam cognito et proinde uirtutes ante operato et non aliter praefato non esse aliis credendum, post eum scilicet. igitur si priorem uenisse et priorem de posteris pronuntiasse hoc fidem t cludet, praedamnatus erit et ipse iam ab eo, quo posterior est agnitus, et solius erit auctoritas creatoris hoc in posteros constituendi, qui nullo posterior * non potuit. iam nunc, cum probaturus sim creatorem easdem uirtutes, quas solas ad fidem Christo tuo uindicas, interdum per famulos suos retro edidisse interdum per Christum suum edendas destinasse, possum et ex hoc merito praescribere tanto magis Christum (tuum) non ex solis uirtutibus credendum fuisse, quanto illum non alterius quam creatoris interpretari potuissent, ut respondentes uirtutibus creatoris et editis per famulos suos et in Christum suum repromissis. quamquam, et si alia documenta inuenirentur in tuo Christo, [*](4] cf. Marc. 13, 22. cf. Matth. 24, 24. ) [*]( 3 esauctorauit, siquidem uttlgo 4 ad add. Eng 8 ceterosR3, ceterisMR1 11 ita <sibi) fort. 14 non aliter MR, nominaliter Iun, nominatim Lat 15 si MR3, sic Rl 16 cludet MR, eludet F, excludet fort. (ea qua uti solet auctor significatione: ausbruten = hervorbringen), cudet (cudere = prãgen) Eng 17 quo MR, quod Gel uulgo 18 posteros MR3G, posteris R1 19 lacunam signaui: praedamnari desidero non potuit MRl, esse potuit R3 uulgo 23 tuum addidi 25 interpretari = probare, ut videtur, nisi malis pro illum rescribere illae et interpretari accipere servsu passiuo respondentes MR1, respondentem R3 )
380
noua scilicet, facilius crederemus etiam noua eiusdem esse. cuius et uetera, quam cuius tantummodo noua, egentia experimentis fidei uictricis uetustatis, ut sic quoque praedicatus uenire debuerit tam praedicationibus propriis exstruentibus ei fidem quam et uirtutibus. praesertim aduersus Christum creatoris uenturus et signis et prophetiis propriis munitum, ut aemulus Christi per omnes diuersitatum species reluceret. sed quomodo a deo numquam praedicato Christus eius praedicaretur? hoc est ergo, quod exigis: nec deum nec Christum tuum credi, quia et deus ignotus esse non debuit et Christus agnosci per deum debuit.,

Dedignatus, opinor, est imitari ordinem dei nostri. ut displicentis, ut cum maxime reuincendi. nouus noue uenire uoluit, filius ante patris professionem et missus ante mandatoris auctoritatem, ut et ipsam fidem monstruosissimam induceret, qua ante crederetur Christum uenisse quam sciretur fuisse. competit mihi etiam illud retractare, cur non post Christum uenerit. nam cum intueor deum eius tanto aeuo patientissimum acerbissimi creatoris, adnuntiantis interea in homines Christum suum, quacumque id ratione fecit, tam reuelationem quam intercessionem suam differens, eadem ratione dico illum patientiam debuisse creatori in Christo quoque suo dispositiones suas executuro, ut perfecta et expleta omni operatione aemuli dei et aemuli Christi tunc et ipse proprias dispositiones superduceret. ceterum (si) paenitentia tantae patientiae fecit, quod non in finem rerum creatoris perseuerauerit. uane sustinuit praedicari Christum eius, quem non sustinuit exhiberi. aut sine causa intercidit temporis alieni decursum aut sine causa tam diu non intercidit. quid illum detinuit, quidue turbauit? atquin in utrumque commisit, post creatorem quidem tam tarde reuelatus, ante Christum uero eius tam propere. [*]( 6 uenturus seripsi: uenturum Mli prophetiis scripsi: prophetis MR 9 exigis (= du, erreichst) scripsi: exigit JIR 13 displicentem fort. 15 ipsam M, ipse R 18 Christum <meum) fort. deum scripti: dominum Mlt 19 aceruissimi M 21 ratione R, rationem MF 2;1 si addidi 26 perseuerauerit. uane uulyo 29 non om. F )

381
alterum [uero] iam dudum debuerat traduxisse alterum nondum, ne illum quidem tam diu saeuientem sustinuisset, istum uero adhuc quiescentem inquietasset, circa ambos excidens ab optimi dei titulo, certe uarius et ipse et incertus, tepidus scilicet in creatorem et calidus in Christum et uanus utrobique. non magis enim compescuit creatorem quam obstitit Christo. manet et creator, qualis omnino est; ueniet et Christus, qualis et scribitur. quid uenit post creatorem, quem emendare non ualuit? quid ante Christum eius reuelatus est, quem reuocare non potuerit? aut si emendauit creatorem, post illum reuelatus, ut emendanda praecederent, ergo et Christum eius aeque emendaturus expectasse debuerat, proinde et illius posterior emendator futurus sicut creatoris. aliud est, si et ipse post illum rursus adueniet, ut primo quidem aduentu processerit aduersus creatorem, legem et prophetas destruens eius, secundo uero procedat aduersus Christum, regnum redarguens eius. tunc ergo conclusurus ordinem suum, tunc, si forte, credendus est. aut si iam hinc perfecta res est eius, uane ergo uenturus est, nihil scilicet peracturus.

His proluserim quasi de gradu primo adhuc et quasi de longinquo. sed exhinc iam ad certum et comminus dimicaturus, uideo aliquas etiamnunc lineas praeducendas, ad quas erit dimicandum, ad scripturas scilicet creatoris. secundum eas enim probaturus Christum creatoris fuisse, ut postea Christo suo adimpletas, necesse habeo ipsarum quoque scripturarum formam et, ut ita dixerim, naturam demandare, ne tunc in controuersiam deductae, cum adhibentur ad causas, et sua et causarum defensione commixta obtundant lectoris intentionem. [*]( 1 nero seclusi: alterum ergo Eng 2 sustinuisset Eng: sustinuisse MR 3 inquietasset ltlF, inquietasse Buulgo 8 creatorem om. F 9 reuelatus R, reuelatum MF 10 reuelatns MR, reuelatus est Rig (nescio unde) Oehlerus 11 praecederent. ergo Rig Oehlerus 20 proluserim MF, praeluserim R 21 exhinc iam scripsi: et hinc iam MR comminuI M, communis F, cominuB R 24 ut postea <a) Christo suo fort. 28 commixta scripsi: commixtae MR )

382
duas itaque causas prophetici eloquii adlego agnoscendas abhinc aduersariis nostris: unam, qua futura interdum pro iam transactis enuntiantur. nam et diuinitati competit quaecumque decreuerit ut perfecta reputare, quia non sit apud illam differentia temporis, apud quam uniformen statum temporis dirigit aeternitas ipsa, et diuinationi propheticae magis familiare est id, quod prospiciat, dum prospicit, iam uisum atque ita iam expunctum. id est omni modo futurum, demonstrare, sicut per Esaiam: dorsum meum posui in flagella, maxillas autem meas in palmas, faciem meam uero non auerti a sputaminibus. siue enim Christus iam tunc in semetipsum, secundum nos, siue prophetes de semetipso, secundum Iudaeos, pronuntiabat, nondum tamen factum pro iam transacto sonabat. alia species erit, qua pleraque figurate portenduntur per aenigmata et allegorias et parabolas, aliter intellegenda quam scripta sunt nam et montes legimus destillaturos dulcorem, non tamen, ut sapam de petris aut defrutum de rupibus speres, et terram audimus lacte et melle manantem, (non tamen,) ut de glebis credas te umquam placentas et Samias coacturum, quia nec statim aquilicem et agricolam se deus repromisit dicens: ponam flumina in regione sitienti et in solitudine buxum et cedrum; sicut et praedicans de nationum conuersione: benedicent me bestiae agri, sirenes et filiae passerum, non utique ab hirundinum pullis et uulpeculis et illis monstruosis fabulosisque cantricibus fausta omina relaturus est. et quid ego de isto genere amplius? cum etiam haereticorum apostolus ipsam legem indulgentem bobus terentibus os liberum non de bobus, sed de nobis interpretetur, et petram, potui subministrando [*]( 9] Es. 50, 6. 16] cf. Ioel 3, 18. 17] cf. Exod. 3, 8. 20J Es. 41, 19. 22] Es. 43, 20. 27] cf. I Cor. 9, 9—10. cf. Deut. 5. 2o. 28] ct\'. I Cor. 10, 4. ) [*]( 5 temporum Pam 6 ipsa. et uulgo 10 uero om. F 17 defrutum MRJ, defructum F, fructum Rl 18 non tamen add. R3, om. MRy 19 Samias MR, psomias Lat cocturum Leopoldus 21 in (alt. loco) otn. F cedrum et buxum Pam 24 uulpiculis M fabulosisque om. F 26 ethnicorum Lat 27 bobus (utroque loco) JI, bubus R uulgo )
383
comitem, Christum adleget fuisse, docens proinde et Galatas duo argumenta filiorum Abrahae allegorice cucurrisse, et suggerens Ephesiis, quod in primordio de homine praedicatum est, relicturo patrem et matrem et futuris duobus in unam carnem, id se in Christum et ecclesiam agnoscere.

Si satis constat de istis interim duabus proprietatibus Iudaicae litteraturae, memento, lector, constitisse, ut, cum tale quid adhibuerimus, non retractetur de forma scripturae, sed de statu causae. cum igitur haeretica dementia eum Christum uenisse praesumeret, qui numquam fuerat adnuntiatus, sequebatur, ut eum Christum nondum uenisse contenderet, qui semper fuerat praedicatus; atque ita coacta est cum Iudaico errore sociari et ab eo argumentationem sibi struere, quasi Iudaei, certi et ipsi ali(en)um fuisse qui uenit, non modo respuerint eum ut extraneum uerum et interfecerint eum ut aduersarium, agnituri sine dubio et omni officio religionis prosecuturi, si ipsorum fuisset. scilicet nauclero illi non quidem Rhodia lex, sed Pontica cauerat errare Iudaeos in Christum suum non licere, quando, et si nihil tale praedicatum in illos inueniretur, uel sola utique humana condicio deceptui obnoxia persuasisset Iudaeos errare potuisse, qua homines, nec statim praeiudicium sumendum de sententia eorum, quos credibile fuerit errasse. porro cum et praedicatum sit non agnituros eos Christum ideoque etiam perempturos, iam ergo ipse erit et ignoratus et interemptus ab illis, in quem ita admissuri praenotabantur. hoc si probari exigis, non eas scripturas euoluam, quae interemptibilem Christum edicentes utique et ignorabilem adfirmant, — nisi enim ignoratus nihil scilicet pati posset — sed reseruatis eis ad causam passionum eas praedicationes in praesenti sufficiet adhibere, quae interim ignorabilem probent Christum, et hoc breuiter, dum ostendunt omnem uim [*](1] cf. Gal. 4, 22—25. 8] cf. Eph. 5, 31—32. ) [*]( 1 galathas MF 2 duo om. F 6 satis est F 14 alienum scripsi: alium MR 18 cauerit F 23 fuerat Oehlerus 24 peremturos M 27 interemtibilem M et ignorabilem MF, ignorabilem R , )

384
intellectus ademptam populo a creatore. auferam, inquit, sapientiam sapientium illorum et prudentiam prudentiam; eorum abscondam, et: aure audietis et non audietis et oculis uidebitis et non uidebitis: incrassatum est enim cor populi huius et auribus grauiter audierunt et oculos concluserunt, ne quando auribus audiant et oculis uideant et corde coniciant et conuertantur et \'sanem illos. hanc enim obtusionem salutarium sensuun: meruerant, labiis diligentes deum, corde autem longe absistentes ab eo. igitur si Christus quidem adnuntiabatur a creatore solidante tonitruum et condente spiritum et adnuntiante in homines Christum suum secundum Iohelem prophetam, si omnis spes Iudaeorum, ne dicam etiam gentium, in Christi reuelationem destinabatur, sine dubio id demonstrabantur non agni. turi et non intellecturi ablatis agnitionis et intellegentiae uiribus, sapientia atque prudentia, quod adnuntiabatur, id est Christus, erraturis in eum principalibus sapientibus eorum, id est scribis, et prudentibus eorum, id est Pharisaeis, pariter et populo auribus audituro et non audituro, utique Christum docentem, et oculis uisuro et non uisuro, utique Christum signa facientem, secundum quod et alibi: et quis caecus. nisi pueri mei? et quis surdus, nisi qui dominatur eorum? sed et cum exprobrat per eundem Esaiam: filios. generaui et exaltaui, at illi me reiecerunt; agouit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui. Israhel autem me non cognouit et populus me non intellexit. nos quidem certi Christum semper in prophetis locutum, — spiritum scilicet creatoris, sicut propheta testatur: [*]( 1] Es. 29, 14. 3] Es. 6, 9-10. 9] cf. Es. 29, 13. 10J ct. Am. 4j 13. 21] Es. 42, 19. 23J Es. 1, 3. ) [*]( 8 obtusionem M, obtunsionem R 11 condente Lat: concludente Mll 12 iohelem M, Ioelem R, Amos Pam 13 ne Urs (ne dicam etiam cf. 3S7, 23): nedum lJlR 16 sapientia atque prudentia R, sapientiam atque prudentiam MF 18 prudentibus eorum MF, prudentibus R 22 dominantur fort. )
385
persona spiritus nostri Christus dominus — qui ab initio uicarius patris in dei nomine et auditus sit et uisus, scimus ipsius uoces eiusmodi fuisse, iam tunc Israheli exprobrantis quae in illum commissuri praedicabantur: dereliquistis dominumetin iram prouocastis sanctum Israhel. si uero non in Christum, sed in ipsum potius deum uolueris referre omnem Iudaicae ignorantiae de pristino reputationem, nolens etiam retro sermonem et spiritum, id est Christum creatoris, despectum ab eis et non agnitum, sic quoque reuinceris. non negans enim filium et spiritum et substantiam creatoris esse Christum eius, concedas necesse est eos, qui patrem non agnouerint, nec filium agnoscere potuisse per eiusdem substantiae condicionem, cuius si plenitudo intellecta non est, multo magis portio certe, qua plenitudinis consors. his ita dispectis iam apparet, quomodo et respuerint Iudaei Christum et interemerint, non ut extraneum Christum intellegentes, sed ut suum non agnoscentes, quia nec extraneum intellegere potuissent de quo nihil umquam fuerat adnuntiatum, cum intellegere potuissent de quo semper- fuerat praedicatum. id enim intellegi uel non intellegi capit, quod habendo substantiam praedicationis habebit et materiam uel agnitionis uel erroris. quod uero materia (ea) caret, non admittit sapientiae euentum. et adeo non qua alterius dei Christum auersati persecutique sunt, sed qua solummodo hominem, quem planum in signis et aemulum in doctrinis existimabant, ut et ipsum hominem qua suum, id est Iudaeum, sed Iudaismi [*]( 1] Thren. 4, 20. 4] Es. 1, 4. ) [*]( 1 Christus dominus R3, Christum dominum MRl qui MR3F, quia Rl a exprobrantis Rz, exprobranti MR1 4 dereliquistis MR3, dereliquisti R1 5 prouocastis DiR\'h\', prouocasti R1 6 si uero R3, nero si JfB1 14 portio, certe uulgo 17 quia nec NRI, qui enim 113 uulgo 19 cum R3, non MRX potuissent MR1, <non) potuissent RJ uulgo 20 habendo R, habentes M 22 ea addidi 23 quia adeo JF non qua R3, non aeque MRl 24 sunt, sed MR, scilicet sed F ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 25 )
386
torem et destructorem, deduxerint in iudicium et suo iure punierint, alienum scilicet non indicaturi. tanto abest, ut alienum Christum intellexisse uideantur qui nec hominem eius ut alienum iudicauerunt.

Discat nunc haereticus ei abundanti cum ipso licebit Iudaeo rationem quoque errorum eius, a quo ducatum mutuatus in hac argumentatione, caecus a caeco, in eandem decidit foueam. duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos totidem aduentus eius praenotasse: unum in humilitate, utique primum, cum tamquam ouis ad uictimam deduci habebat et tamquam agnus ante tondentem sine uoce, ita non aperiens os. ne aspectu quidem honestus. adnuntiauimus enim, inquit. de illo: sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti. et non est species eius neque gloria, et uidimus eum. et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga et sciens ferre infirmitatem, ut positus a patre in lapidem offensionis et petram scandali, minoratus ab eo modicum citra angelos, uermem se pronuntians et non hominem, ignominiam hominis et nullificamen populi. quae ignobilitatis argumenta primo aduentui competunt sicut sublimitatis secundo, cum fiet iam non lapis offensionis nec petra scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem adsumptus et sublimatus in consummationem templi, ecclesiae scilicet, et petra sane illa apud Danihelem de monte praecisa, quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. de quo aduentu idem prophetes: et ecce cum nubibus caeli i tamquam filius hominis ueniens uenit usque ad [*](5-388, 19] cf. adu. Iudaeos cap. 14. 7] cf. Matth. 15, 14: Luc. ! 6, 39. 10-121 cr. Ea. 53, 7. 121 cf. Es. 53, 2. 3. 17J cf. Koni. 9, 33. I Petro 2, 6. 7. cf. Es. 28. 16: 8, 14. 18] cf. Ps. 8. 6. 19} cf. Ps. 21, 7. 23] cf. Es. 28, 16; Ps. 117, 22; Eph. 2, 21; I Petro 2, 4-6. 27] Dan. 7, 13. 14. ) [*]( 5 discat MRF. dicat Rt abunti M 7 decidit MR\', deductus R\'J j 9 totidem om. F 12 os MR, os(suum\' Pam ne MR, nec FPam 27 aduentu MR, <secundo) aduentu Pam i )

387
ueterem dierum. aderat in conspectu eius, et qui adsistebant adduxerunt illum. et data est ei potestas regia et omnes nationes terrae secundum genera et omnis gloria famulabunda. et potestas eius usque in aeuum quae non auferetur, et regnum eius quod non uitiabitur. tunc scilicet habiturus est speciem honorabilem et decorem indeficientem super filios hominum, - tempestiuus enim, inquit, decore citra filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis; propterea benedixit te deus in aeuum. accingere ensem super femur tuum, potens tempestiuitate tua et pulchritudine tua — cum et pater, posteaquam diminuit eum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronabit illum et subiciet omnia pedibus eius. tunc et cognoscent eum qui compugerunt et caedent pectora sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnouerunt eum in humilitate condicionis humanae: et homo est, inquit Hieremias, et quis cognoscet illum? quia et: natiuitatem eius, Esaias, quis, inquit, enarrabit? sic et apud Zachariam in persona Iesu, immo et in ipso nominis sacramento, uerus summus sacerdos patris, Christus Iesus, duplici habitu in duos aduentus deliniatur, primo sordidis indutus, id est carnis passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus aduersabatur ei. auctor scilicet Iudae traditoris, ne dicam etiam post baptisma temptator, dehinc despoliatus pristinas sordes et exornatus podere et mitra et cidari munda, id est secundi aduentus gloria et honore. si enim et duorum hircorum, qui ieiunio offerebantur, faciam interpretationem, nonne et illi utrumque ordinem [*]( 7] Ps. 44, 3-5. 12] cf. Ps. 8, 6. 13] cf. Ps. 8, 7. 14] cf. Zaeh. 12, 10, 12. Ioh. 19, 37. 16] Hier. 17, 9. 17] Es. 53, 8. 18] cf. Zach. 3, 3-5. 26] cf. Leu. 16, 5-10. ) [*]( 1 (et) aderat Pam 6 uitiabitur. tunc Eng: uitiabitur, tunc uulgo est Eng (loc. gem. secutus): et MR 7 supra F parenthesit. indicavit Eng 9 in aeternum F 13 <sub> pedibus Pam Ilj humanae <constitutum) Pam 19 ipsius Pam 25 cidari manda R, ddarim mundam M 26 enim non satis apte hic poni uidetur; aptim crte in loco gemello, quippe ubi antecedant aliqua de Ioscdech sacerdote, quae an hic interciderint suo iure dubitat Eng ) [*]( 25* )
388
Christi figurant? pares quidem atque consimiles propter eundem domini conspectum, quia non in alia uenturus est forma, ut qui agnosci habeat a quibus laesus est. alter autem eorum circumdatus coccino, maledictus et consputatus et conuulsus et compunctus, a populo extra ciuitatem abiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus dominicae passionis, alter uero pro delictis oblatus et sacerdotibus templi in pabulum datus secundae repraesentationis argumenta signabat, qua delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis, id est ecclesiae, dominicae gratiae quasi uisceratione quadam frueren tur, ieiunantibus ceteris a salute. igitur quoniam primus aduentus et plurimum figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus canebatur, secundus uero et manifestus et deo condignus. idcirco, quem facile et intellegere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum, non inmerito decepti sunt: circa obscuriorem, certe indigniorem, id est primum. atque ita in hodiernum negant uenisse Christum suum, quia non in sublimitate uenerit, dum ignorant etiam in humilitate fuisse uenturum.