Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

At enim ut malum postea erupit atque inde iam coepit bonitas dei cum aduersario agere, aliud quoque negotium eadem illa iustitia dei nacta est, iam secundum aduersationem dirigendae bonitatis, ut, seposita libertate eius, qua et ultro deus bonus, pro meritis cuiusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur, proinde omnibus aemulis uindicetur. ita omne hoc iustitiae opus procuratio bonitatis est: quod iudicando damnat, quod damnando punit, quod, ut dicitis. saeuit, utique bono, non malo proficit. denique timor iudicii ad bonum, non ad malum confert. non enim sufficiebat bonum per semetipsum commendari. iam sub aduersario laborans. nam et si commendabile per semetipsum, non tamen et conseruabile, quia expugnabile iam per aduersarium, nisi uis aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes adpetere et custodire compelleret. ceterum tot inlecebris mali expugnantibus bonum quis illud appeteret, quod impune contemneret? quis custodiret quod sine periculo amitteret? legis mali uiam latam et multo frequentiorem: nonne omnes illa laberentur. [*]( 2] cf. Gen. 2, 9. 281 cf. Matth. 7, 18. ) [*]( 1 feminam Gel: feminam et MR 2 mortis seclusi 6 elementorum in MB post habitus traditum huc transtuli (cf. 307, 10) creatoris ne uulgo ne Jl, nec H 10 nec R, ne M 14 aduersationem Eng (cr. I 154, [II: aduersionem JIR, aueraionem Scal 15 seposita R-:\' hc possit a ollRt 19 damnat .11 (in ras.) 28 quis-amitteret om. F r* 23 frequentio*em M (r add. m. 1) illa laberentur Jl, illaberentur h )

353
si nihil in illa timeretur? horremus terribiles minas creatoris, et uix a malo auellimur. quid, si nihil minaretur? hanc iustitiam malum dices, quae malo non fauet? hanc bonum negabis, quae bono prospicit? qualem oportet deum uelles? qualem malis expediret? sub quo delicta gauderent? cui dia- , bolus inluderet? illum bonum iudicares deum, qui hominem posset magis malum facere securitate delicti? quis boni auctor, nisi qui et exactor? proinde quis mali extraneus, nisi qui et inimicus? quis inimicus, nisi qui et expugnator? quis expugnator, nisi qui et punitor? sic totus deus bonus est, dum pro bono omnia est. sic denique omnipotens, quia et iuuandi et laedendi potens. minus est tantummodo prodesse, quia non aliud quid possit quam prodesse. de eiusmodi qua fiducia bonum sperem, si hoc solum potest? quomodo innocentiae mercedem secter, si non et nocentiae spectem? diffidam necesse est, ne nec alteram partem remuneret qui utramque non ualuit. usque adeo iustitia etiam plenitudo est diuinitatis ipsius, exhibens deum perfectum, et patrem et dominum, patrem clementia dominum disciplina, patrem potestate blanda dominum seuera, patrem diligendum pie dominum timendum necessarie, diligendum, quia malit misericordiam quam sacrificium, et timendum. quia nolit peccatum, diligendum, quia malit paenitentiam peccatoris quam mortem, et timendum, quia nolit peccatores sui iam non paenitentes. ideo lex utrumque definit : diliges deum et: timebis deum. aliud obsecutori proposuit, aliud exorbitatori.

Ad omnia tibi occurrit deus idem: percutiens sed et sanans. mortificans sed et uiuificans, humilians sed et [*](21] cf. Os. 6, 6; Prou. 21, 3. 22] cf. Ez. 33, 11. 24] Matth. 22, 37; Marc. 12, 30; Luc. 10, 27. 25] Leu. 19, 14. 32. ) [*]( 3 dicas F 4 prospicit R3, non prospicit MRl oporteret Eng 5 malis scripsi (cf\'. 357, 26): males M, malles R (Eng), malle Oehle-rrn eIpediret, sub uulgo 9 quia expngnator oni. F 12 quia non M (in ras.) 18 quam JR3, cum MRl 15 spectem iZ3, speciem MGR1 16 remuneret M, remaneretur R uulgo 19 dominum (alt. loco) R, deum M 25 obsecutori (ori ex uri a m. 1) M ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 23\' )

354
mans, condens mala sed et pacem faciens, ut etiam et hic respondeam haereticis. \'ecce\', enim inquiunt, ipse se conditorem profitetur malorum dicens: ego sum qui condo mala\'. amplexi enim uocabuli communionem duas malorum species in ambiguitate turbantem, quia mala dicuntur et delicta et supplicia, passim uolunt eum conditorem intellegi malorum, ut et malitiae auctor renuntietur. nos autem adhibita distinctione utriusque formae, separatis malis delicti et malis supplicii, malis culpae et malis poenae, suum cuique parti definimus auctorem, malorum quidem peccati et culpae diabolum, malorum uero supplicii et poenae deum creatorem, ut illa pars malitiae deputetur ista iustitiae, mala condentis iudicii aduersus mala delicti. de his ergo creator profitetur malis quae congruunt iudici. quae quidem illis mala sunt, quibus rependuntur. ceterum suo nomine bona, qua iusta et bonorum defensoria et delictorum inimica atque in hoc ordine deo digna. aut proba ea iniusta, ut probes malitiae deputanda, id est iniustitiae mala, quia si iustitiae erunt, iam mala non erunt, sed bona, malis tantummodo mala, quibus etiam directo bona pro malis damnantur. constitue igitur iniuste hominem diuinae legis uoluntarium contemptorem id retulisse, quod noluit caruisse, iniuste malitiam aeui illius imbribus, dehinc et ignibus caesam, iniuste Aegyptum foedissimam; superstitiosam, amplius hospitis populi conflictatricem, decemplici castigatione percussam. indurat cor Pharaonis, sed meruerat in exitium subministrari qui iam negauerat deum, qui iam legatos eius totiens superbus excusserat, qui iam populo laborem operis adiecerat: postremo, qua Aegyptius, olim deo reus fuerat gentilis [*]( 3] Es. 45, 7. 25] cf. EIod. 4, 21. 10, 20. 26] cf. Exod. 5, 1-4. 27] cf. Exod. 5. 5—14. ) [*]( 1 et hic MR = auch in diesem Punkte (Eng); sed cum etiam et nusquam alibi inueniatur, nescio an ad haec, rescribendum sit et hinc Rttf 2 enim om. F 7 ut et 31, ut R, et F 8 delicti... snpplicii RxJ, delictis ... suppliciis MRl 12 condentis MRt, condenti R3 iudicii editio Migniana (van der Vliet): iudicia MR 13 delicti MR1, delicta R1 20 damnant M 21 contemtorem M quod M, quo R noluit _\'VRt, uoluit R3uulgo 25 sed Rs, et MRl indurarat mauult Eng )
355
idolatriae, ibim et corcodrillum citius colens quam deum uiuum. impendit et ipsum populum, sed ingratum. inmisit et pueris ursos, sed inreuerentibus in prophetam. uindicanda erat procacitas aetatis uerecundiam debentis.

Iustitiam ergo primo iudicis dispice; cuius si ratio constiterit, tunc et seueritas et per quae seueritas decurrit rationi et iustitiae reputabuntur. ac ne pluribus inmoremur, adserite causas [ceteras] quoque, ut sententias condemnetis, excusate delicta, ut iudicia reprobetis. nolite reprehendere iudicem, sed reuincite malum iudicem. nam et si patrum delicta de filiis exigebat, duritia populi talia remedia compulerat, ut uel posteritatibus suis prospicientes legi diuinae oboedirent. quis enim non magis filiorum salutem quam suam curet? sed et si benedictio patrum semini quoque eorum destinabatur, sine ullo adhuc merito eius, cur non et reatus patrum in filios quoque redundaret, [sicut gratia, ita et offensa] ut per totum genus et gratia decurreret et offensa? saluo eo, quod postea decerni habebat: non dicturos acidam uuam patres manducasse et filiorum dentes obstipuisse, id est non sumpturum patrem delictum filii nec filium delictum patris, sed unumquemque delicti sui reum futurum, ut post duritiam populi duritia legis edomita iustitia iam non genus, sed personas iudicaret. quamquam si euangelium ueritatis accipias, ad quos pertineat sententia reddentis in filios patrum delicta cognosces, ad illos scilicet, qui hanc ultro sibi sententiam fuerant inrogaturi: sanguis illius super capita nostra et filiorum nostrorum. hoc itaque homini prouidentia dei censuit, quod iam audierat. [*]( 2] cf. Exod. 32, 35. cf. IllI Reg. 2, 23-24 18] cf. Hier. 38, 29. 251 Matth. 27, 25. ) [*]( 1 ibim R, ibi MF corcodrillum bIt corcodillum F, crocodilum R uulgo 2 inpedit M 3 uerba uindicanda-debentis, quae in libris mss. in cap. 16 p. 3J6, 5 post debitum est iuatitiae inultuuntur, huc transtulit van der Vliet 5 dispice MR3, despice Rt 8 ceteras seclusi 10 et si M, et R ex filiis Gel 16 uerba sicut-offensa nexum uerborum turbant: alttrius rditionis sunt correctio sic intellegenda: ut per totum genua sicut gratia ita et offenaa decurreret. 19 obstipuisse MF, obstupuisse R uulgo sumtururn M 20 fili M 27 hoc MR*, hac Rl homini Eng: omnia JflJ ) [*]( 23* )

356