Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

At enim ut malum postea erupit atque inde iam coepit bonitas dei cum aduersario agere, aliud quoque negotium eadem illa iustitia dei nacta est, iam secundum aduersationem dirigendae bonitatis, ut, seposita libertate eius, qua et ultro deus bonus, pro meritis cuiusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur, proinde omnibus aemulis uindicetur. ita omne hoc iustitiae opus procuratio bonitatis est: quod iudicando damnat, quod damnando punit, quod, ut dicitis. saeuit, utique bono, non malo proficit. denique timor iudicii ad bonum, non ad malum confert. non enim sufficiebat bonum per semetipsum commendari. iam sub aduersario laborans. nam et si commendabile per semetipsum, non tamen et conseruabile, quia expugnabile iam per aduersarium, nisi uis aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes adpetere et custodire compelleret. ceterum tot inlecebris mali expugnantibus bonum quis illud appeteret, quod impune contemneret? quis custodiret quod sine periculo amitteret? legis mali uiam latam et multo frequentiorem: nonne omnes illa laberentur. [*]( 2] cf. Gen. 2, 9. 281 cf. Matth. 7, 18. ) [*]( 1 feminam Gel: feminam et MR 2 mortis seclusi 6 elementorum in MB post habitus traditum huc transtuli (cf. 307, 10) creatoris ne uulgo ne Jl, nec H 10 nec R, ne M 14 aduersationem Eng (cr. I 154, [II: aduersionem JIR, aueraionem Scal 15 seposita R-:\' hc possit a ollRt 19 damnat .11 (in ras.) 28 quis-amitteret om. F r* 23 frequentio*em M (r add. m. 1) illa laberentur Jl, illaberentur h )

353
si nihil in illa timeretur? horremus terribiles minas creatoris, et uix a malo auellimur. quid, si nihil minaretur? hanc iustitiam malum dices, quae malo non fauet? hanc bonum negabis, quae bono prospicit? qualem oportet deum uelles? qualem malis expediret? sub quo delicta gauderent? cui dia- , bolus inluderet? illum bonum iudicares deum, qui hominem posset magis malum facere securitate delicti? quis boni auctor, nisi qui et exactor? proinde quis mali extraneus, nisi qui et inimicus? quis inimicus, nisi qui et expugnator? quis expugnator, nisi qui et punitor? sic totus deus bonus est, dum pro bono omnia est. sic denique omnipotens, quia et iuuandi et laedendi potens. minus est tantummodo prodesse, quia non aliud quid possit quam prodesse. de eiusmodi qua fiducia bonum sperem, si hoc solum potest? quomodo innocentiae mercedem secter, si non et nocentiae spectem? diffidam necesse est, ne nec alteram partem remuneret qui utramque non ualuit. usque adeo iustitia etiam plenitudo est diuinitatis ipsius, exhibens deum perfectum, et patrem et dominum, patrem clementia dominum disciplina, patrem potestate blanda dominum seuera, patrem diligendum pie dominum timendum necessarie, diligendum, quia malit misericordiam quam sacrificium, et timendum. quia nolit peccatum, diligendum, quia malit paenitentiam peccatoris quam mortem, et timendum, quia nolit peccatores sui iam non paenitentes. ideo lex utrumque definit : diliges deum et: timebis deum. aliud obsecutori proposuit, aliud exorbitatori.