Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Igitur usque ad delictum hominis deus a primordio tantum bonus, exinde iudex et seuerus et, quod Marcionitae uolunt, saeuus: statim mulier in doloribus parere et uiro seruire damnatur, sed quae ante sine ulla contristatione per benedictionem incrementum generis audierat, ■— crescite, tantum, et multiplicamini — sed quae in adiutorium masculo. non in seruitium fuerat destinata; statim et terra maledicitur. sed ante benedicta; statim tribuli et spinae, sed ante foenum et herbae et arborum fructuosa; statim sudor et labor panis. sed ante ex omni ligno uictus inmunis et alimenta secura. exinde homo ad terram, sed ante de terra; exinde ad mortem. sed ante ad uitam; exinde in scorteis uestibus, sed ante sine scrupulo nudus. ita prior bonitas dei secundum naturam. seueritas posterior secundum causam. illa ingenita, haec accidens; illa propria, haec accommodata; illa edita, haec adhibita. nec natura enim inoperatam debuit continuisse bonitatem nec causa dissimulatam euasisse seueritatem. alteram sibi, alteram rei deus praestitit. incipe nunc etiam iudicis statum ut adfinem mali arguere, qui idcirco alium deum somniasti, solummodo bonum, quia non potes iudicem; quamquam et illum aut iudicem ostendimus, aut si non iudicem, certe peruersum [*](121 cf. Gen. 3, 16. 14] Gen. 1. 22. 16] cf. Gen. 3, 17. 18] cf. Gen. 3, 19. 20] cf. ib. 21] cf. Gen. 3, 21. ) [*]( 1 ex operationibus F 5 succiderat MR3, succederet RI, snccedertt F 8 sustinens = expectans 18 arborum fructuosa = arbores fructuosae (Ewj 20 exinde-terra om. 31 23 seueritas posterior M3, seuerior posteritaa MRl 30 aut scripiti (loco priore): ut MH ostendimus. aut uulgo )

351
ac uanum disciplinae non uindicandae, id est non iudicandae, constitutorem. non reprobus autem deum iudicem qui non iudicem deum probas: ipsam sine dubio iustitiam accusare debebis, quae iudicem praestat, aut t da eam in species malitiae deputare, id est iniustitiam in titulos bonitatis adscribere. tunc enim iustitia malum, si iniustitia bonum. porro cum cogeris iniustitiam de pessimis pronuntiare, eodem iugo urgeris iustitiam de optimis censere. nihil enim aemulum mali non bonum, sicut et boni aemulum nihil non malum. igitur quanto malum iniustitia, tanto bonum iustitia. nec species solummodo, sed tutela reputanda bonitatis, quia bonitas, nisi iustitia regatur, ut iusta sit. non erit bonitas, Isi iniusta sit, nihil enim bonum quod iniustum, bonum autem omne quod iustum.