Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Aut quae ratio duo summa magna composuit? primo enim exigam, cur non plura, si duo, quando locupletiorem oporteret credi substantiam diuinitatis, si competeret ei numerus. honestior et liberalior Valentinus, qui simul ausus est duos concipere, Bython et Sigen, tum usque ad triginta Aeonum fetus, tamquam Aeneiae scrofae, examen diuinitatis effudit. quaecumque ratio plura summa magna non patitur admitti, eadem nec duo, ut (et) ipsa plura. [post unum] post ; unum enim numerus. quae potuit duo admittere, eadem potuit et plura. et duo enim multitudo, unione iam excessa. denique apud nos uis rationis istius ipso termino plures deos credi non sinit, quo nec duos illa regula unum deum sistens. i qua deum id esse oporteat, cui nihil adaequetur, ut summo i magno, unicum autem sit, cui nihil adaequetur. iam nunc i duo summa magna, duo paria, cui operae pretio, cui emolumento deputarentur? quid interfuit numeri, cum duo paria non differant uno? una enim res est, quae eadem in duobus est. etiamsi plura essent paria, tantundem omnia (quantum) ; unum fuissent, nullo inter se differendo, qua paria. porro si i [*]( 15] cf. Verg. Aen. VIII 43 sqq. ) [*]( 2 regea et duo seclusi 3 uictoria M, ex uictoria R 18 simul (=«««• lac) MR, <cum) semel van der Vliet 14 Bython Rig: Bythum MRPF, Bythium Rl Sigen, tum scripsi: Sigeneum MRl, Sigen cum Ruulgo 15 Aeneiae Rig: aeoneiae MR1, aeoniae R* 17 et ipsa scripsi: ipsa MR post unum secktsi 19 et duo scripsi: post duo MR3, potest duo Rl eicessa R, excessu M (corr. m. I) 21 quo Scal: quod MR 22 ut summo-adaequetur om. M (add. in mg. m. 2) 27 quantum addidi, sed nescio an melius secludatur unum )

297
neutrum ex duobus altero distat, ut ambo summa magna, qua dei ambo, neutrum plus altero praestat, nullam iam rationem numeri sui ostendunt, praestantiam non habentes, numerus autem diuinitatis summa ratione constare deberet, uel quoniam et cultura eius in anceps deduceretur. ecce enim duos intuens deos tam pares quam duo summa magna, quid facerem? si ambos colerem, uererer, ne abundantia officii superstitio potius quam religio existimaretur, quia duos tam pares et in altero ambos possem in uno demereri, hoc ipsum testimonio praestans parilitati et unitati eorum, dum alterum in altero uenerarer, dum in uno mihi duo sunt. si alterum colerem, aeque recogitarem, ne suffundere uiderer numeri uanitatem sine differentia superuacui, hoc est: tutius censerem neutrum colendum quam alterum cum scrupulo [colendum ] aut ambos uane.

Sic adhuc uidemur disputare, quasi Marcion duos pares constituat. nam dum defendimus deum, summum magnum, unicum credi oportere, excludentes ab eo parilitatem, tamquam de duobus paribus de his retractauimus, nihilominus tamen docendo pares esse non posse secundum summi magni formam satis confirmauimus duos esse non posse, alioquin certi Marcionem dispares deos constituere, alterum iudicem, ferum, bellipotentem, alterum mitem, placidum et tantummodo bonum atque optimum. dispiciamus aeque et hanc partem, an diuersitas saltim duos capiat, si parilitas capere non potuit. porro et hic eadem regula summi magni patrocinabitur nobis, utpote quae totum statum uindicet diuinitatis. conueniens enim et quodammodo iniecta manu detinens aduersarii sensum non negantis creatorem deum, iustissime praescribo illi diuersitati locum non esse inter eos, quos ex aequo [*]( 1 iam ut MR; tranapoaui iam, quod hoe loco ferri nequit, post nullam II. 2) qua MR3, quae Rl 2 plus fort. delendum 7 facerem, si ambos colerem? uulgo 11 in untt M (corr. m. 1) 13 tutius M, ut tutius Suulgo 14 colendum secluai 21 alioquin MF, alioqui 7? 28 et om. F 80 quos van der Vliet: qui Mlt )

298
deos confessus non potest facere diuersos. non quia non et homines licet sub eadem appellatione diuersissimos esse, sed quia deus non erit dicendus, quia nec credendus, nisi summum magnum. cum ergo summum magnum cogatur agnoscere quem deum non negat, non potest admitti, ut summo magno aliquam adscribat diminutionem, qua subiciatur alii summo magno. desinit enim, si subiciatur. non est autem dei desinere de statu suo, id est de summo magno. nam et in illo deo potiore periclitari poterit summum magnum, si depretiari capit in creatore. ita cum duo dii pronuntiantur duo summa magna, necesse est neutrum altero aut maius sit aut minus, neutrum altero aut sublimius aut deiectius. nega deum quem dicis deteriorem; nega summum magnum quem credis minorem. deum uero confessus utrumque duo summa magna confessus es. nihil alteri adimes aut alteri adscribes. agnoscens diuinitatem negasti diuersitatem.