Ad Nationes Libri Duo

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Sed quoniam alios seorsum volunt in divinitatem ab hominibus receptos, et distingui inter nativos et factos secundum Dionysium Stoicum, de ista quoque specie adiciam. De ipso quidem Hercule erit summa responsionis, an dignus caelo et divinitate; sic enim pro voluntate meritis addicunt divinitatem. Si ob virtutem, quod feras constanter confecerit, quid tam memorabile? Nonne ludo puniti, vel etiam ad munus dati arenariae vilitatis plurimas in unum, et quidem studiosiores bestias conficiunt? Si ob peragratum orbem, quantis et locupletibus dulcis libertas aut philosophis famulatoria mendicitas idem praestitit? Non meminerunt Asclepiaden Cynicum unica vaccula, cuius et dorso vehebatur et si

quando ubere alebatur, orbem totum oculis subegisse? Si Hercules etiam ad inferos adiit, quis hoc nesciat, viam ad inferos omnibus patere? Si eum consecrastis ob caedes et pugnas plurimas, edidit multo maiorem numerum magnus ille Pompeius, maritimorum praedonum victor, ipsam qui nec Ostiam salvam reliquerant: et quot, quaeso, milia usque in unum angulum Byrsae Carthaginis a Scipione caesi fuere? Quo magis Scipio quam Hercules obtinendus divinitati deputatur. Adicite potius titulis Herculaneis stupra puellarum, uxorum, et fascias Omphales, et ob decori pueri amissionem turpiter desertam militiam Argonautarum. Adicite ad gloriam post turpitudinis notam etiam furias eius, adorate sagittas quae filios et uxorem interfecerunt. Qui tunc dignius rogo sese inrogasset prae dolore parricidiorum, qui uxoris ob lasciviam venenis circumventus magis meruit ut inho-
nesta morte moreretur, hunc vos de pyra in caelum sublevdstis, illa facilitate qua et alium ignis ex divini vi confectum, qui pauca experientiae ingenia commentus dicebatur mortuos ad vitam recurasse. Is Apollinis filius, tam homo quam Iovis nepos, Saturni pronepos (vel potius spurius ut incerto patre, ut Argivus Socrates detulit, quippe expositum repertum, turpius Iove educatum, canino scilicet ubere), merito, id quod nemo negare potest, fulmine haustus est. Malus Iuppiter Optimus hic rursus est, impius in nepotem, invidus in artificem. Sedenim Pindarus meritum eius non occultavit: cupiditatem et avaritiam lucri in eo dicit vindicatam, qua quidem ille vivos ad mortem, non mortuos autem ad vitam praevaricatione venalis medicinae agebat. Dicitur etiam mater eius eodem casu obisse, meritoque quae tam periculosam mundo bestiam ediderat isdem quasi scalis ad caelum erupisse. Et tamen Athenienses scient eiusmodi deis sacrificare. Nam Aesculapio et matri inter mortuos parentant. Quasi non et ipsi Thesea suum adorent, merito deum. Quidni? Si conservatricem suam in litore peregrino dereliquit, eadem oblivione, immo amentia, quae patri causa mortis fuit?

Longum foret recensere etiam de illis quos in sidera sepelistis et audaciter deis ministratis. Sic opinor digni de caelo Castores et Perseus et Erigona, quemadmodum et Iovis exoletus. Sed quid mirandum? etiam canes et scorpios et cancros in caelum transtulistis. Differo de his quos in oraculis colitis; habet testimonium hoc divini. Quid? et tristitiae deos arbitros esse voltis, ut sit Viduus, qui animam corpore viduet, quem intra muros cludi non admittendo damnastis, item Caeculus, qui oculos sensu exanimet, item Orbana, quae in orbitatem semina extinguat; et ipsius mortis dea est. Ut cetera transvolem, etiam locorum urbisve loca deos arbitramini, Ianum Patrem (et diva arquis est Iana).

et mentium septem Septemontium. Geniis eisdem illi faciunt qui in isdem locis aras vel aedes habent, praeterea aliis qui in alieno loco aut mercedibus habitant. Taceo Ascensum a scansione et Clivicolam a clivis; taceo deos Forculum a foribus et Cardeam a cardinibus et liminum Limentinum, sive qui alii inter vicinos apud vos numinum ianitorum adorantur. Quid enini magnum? cum et numina sua habeant in lupanaribus, in culinis et etiam in carcere? Innumeris itaque propriis caelum impletur his aliisque Romanorum deis, quibus totius vitae officia distri-
buuntur, taliter ut ceteris deis opus non sit. Immo cum privatim apud Romanos deputentur quos supra signavimus, nec facile foris cogniti, quomodo ea omnia quibus illos praeesse voluerunt in omni genere humano et in omni gente proveniunt ubi praedes eorum non modo honore, sed ipsa quoque notitia carent?

Sedenim quidam fructus et necessaria victui demonstraverunt. Quaeso vos, cum dicitis invenisse illos, none confitemini prius fuisse quae invenirentur? Cur ergo non auctorem potius honoratis, cuius haec dona sunt, sed auctorem transfertis in repertores? Priusquam qui invenisset, utique auctori gratias egit, utique illum deum sensit cuius vere est ministerium institutoris, a quo et ipse institutus est qui invenit et illud ipsum quod inveniretur. Ficum viridem Romae nemo noverat Africanam cum Cato senatui intulit, ut quo iam provincia hostilis esset, cui subigendae semper instabat, exprimeret. Cerasium Cn. Pompeius de Ponto primus Italiae provolgavit. Potuerunt mihi novorum apud Romanos pomorum inventores hi meruisse praeconium divinitatis. Tam vanum hoc quam etiam propter artium commenta deos haberi. Quibus si comparentur nostrae aetatis artifices, quanto dignius

posteris quam prioribus consecratio competisset? Quaeso vos, an non omnibus iam artificiis antiquitas exolevit, usu quotidiano ubique instruente novitatem? Atque adeo quos ob artes sanctificatis, laeditis in ipsis artibus et provocatis in aemulis insuperatis.